| 509504.Tp31 Sa | Sanctus | (A) Admirabilis splendor inaccessibilisque lux pater deus | Sanctus | (B) Verbum quod erat in principio apud deum | Sanctus dominus | (C) Paraclitus utriusque spiritus | Deus sabaoth Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Osanna in excelsis | (D) Cui omne flectitur genu et omnis lingua proclamat dicens | Benedictus qui venit in nomine domini | Hosanna in excelsis | (E) Dominus deus noster venit carnem ut assumeret per beatam virginem Mariam genitricem reginam et dominam polorum et terrae Dominus deus sabaoth | (F) Indefessas voces nostras exaudias ln excelsis |
| a01154 A | Benedictus dominus qui non amovit deprecationem nostram et misericordiam suam a nobis sed contrivit caput draconis magni gloriantis contra nos quia deus noster operatur salutem contra nos |
| 007978 W | Benedictus qui venit in nomine domini R. Deus dominus et illuxit nobis |
| 008414f GrV | Benedictus qui venit in nomine domini deus dominus et illuxit nobis |
| 509504.Tp45 Tp | Sanctus Disponens omnia pater | Sanctus Quem virgo genuit mater | Sanctus In utroque manens semper | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Deo per quem sunt omnia honor laus et gloria | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis |
| 200675 A | Benedictus sit deus qui cornu salutis suae in nobis erexit cum beatam Gudulam de terris ad caelos provexit cujus pia pro nobis intercessio sit optata delictorum remissio alleluia |
| 509504.Tp47 Sa | Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna gaudeat chorus caelestium gaudeat chorus caelestium in trinitate et sacrificio hymnum cantet divino gaudio mater patris divinum filium concepisti concendo proprium cum castitate nostri remedio conditorum non obstat ratio o genetrix tui genitura caeli plaudent stellaeque natura nativitate rider sol radio crescit nato deo dominio angelorum virgo mater pura sine viro fructum paritura humanitate caelestis contio convalescit tuo nato pro salve salus humani generis salva sanos roga pro miseris inmediate nostri remedio contulisti sedentem solio roga patrem pro nobis miseris manda natum et mater diceris virginitate da ut inditio quiescamus cum tuo filio in excelsis |
| 600299a V | Benedictus deus totius consolationis qui suam famulam replevit charismatum donis |
| 920040 PS | In finem psalmus ipsi David | Beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum dominus | Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum ejus | Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus | Ego dixi domine miserere mei sana animam meam quia peccavi tibi | Inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen ejus | Et si ingrediebatur ut videret vana loquebatur cor ejus congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur | In idipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversum me cogitabant mala mihi | Verbum iniquum constituerunt adversum me numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat | Etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem | Tu autem domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis | In hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me | Me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum | Benedictus dominus deus Israel a saeculo et usque in saeculum fiat fiat |
| g01005 Ca | Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum ejus salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibisenim ante faciem domini parare vias ejus ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens ex alto illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis gloria patri et filio et spiritui sancto sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen |