Alleluia Dilexi quoniam exaudiet dominus vocem orationis meae | Quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo | Circumdederunt me dolores mortis et pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni | Et nomen domini invocavi o domine libera animam meam | Misericors dominus et justus et deus noster miseretur | Custodiens parvulos dominus humiliatus sum et liberavit me | Convertere anima mea in requiem tuam quia dominus benefecit tibi | Quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu | Placebo domino in regione vivorum
Domine domine deus omnium creator terribilis et fortis justus et misericors | Qui solus est rex bonus solus prestans solus justus omnipotens et aeternus | Qui liberas Jerusalem de omni malo qui fecisti pater electos et sanctificasti eos | Accipe sacrificium pro universo populo tuo Israel et custodi partem tuum et sanctifica dispersionem nostram | Libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es dominus deus noster | Afflige conprimentes et contumeliam facientes in super viam | Constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moyses