| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Hic est dies quem fecit dominus * | h01343a | ALLV |
| Jam nunc ad illos properare convenit quia passionis tempus immane apostolorum namque natalitio zoe beata dum oraret promptior celso per sontem tradidit spiritum | Dies deductos octo postt ranquillinus Pauli ad aulam orans nihilominus diro est hic tunc dilapidatus saxo vasto dimersum corpus et in flumine mens vero efflat arduo in sidere | Horum protinus requirentes corpora Nicostratus et Claudius cum sobole diebus tenti decem, cum Castorio mersi marinis amnibus in fluctibus explerunt dignum passionis praemium | Torquatus sanctis fraudulenter nectitur commento cujus capitur Tiburtius affectu saevo atque diro vindice quem et mucrone imperavit plectere Christoque fortem consecravit martyrem | Sanctorum hospes Castulus Zetarius captus est Christi martyr mox efficitur postquam deinde verberati lanceis Marcellianus sanctus et Marcus probus sic laureati fundunt caelo spiritum | Togam deo post adquisitam candidam pulcer ut gregem pastor Christo traditum Sebastianus paedagogus optimus insidiatur per crudeles vincitur hac servis ductus principum obtutibus | Quem jam tyrannus imperat mox impius duci in campum et sagittis insui sed Christi postea sanatus gratia inter flagella demum vitam terminans arcem sacratam evolat in aethera | Adesto nunc beate jam precantibus Sebastiane jam tuere servulos sancto cum illo comitatu proprio dimitte culpam atque praesta veniam omnes fruamur gaudia caelestia | Fraterna clerum caritas conglutinet nullum simultas a caterva disgreget fucus rubigo luxus avaritia abscedat omnis impia conventia Christum ut abete pura mens jam ambigat | Gentes lugum quod impie nos comprimet tuo depelle adjumento gratiae moribus et hostis absit vel penuria adversa cuncta ocius effugiant pax sit perennis functis quies placita | Non nos in ira judex corripiat cum terror ejus fulserit in gloria nec ignis vorax mancipandos approbet | a06881 | H |
| Te decet hymnus in Sion omnipotens dum quisque reddit votum in Jerusalem fide sumens in voto constantiam expellit sese cunctis ab incelebris ut te sequantur crucem sibi bajulans | Hoc documento priores apostoli egerunt actu fiei probabiles hoc praedicando fundavere ecclesiam materque vera persistens incolomis enixa sponsum profert almae pignora | In infolatus agmina potissima nectareosque fructus in martyribus in confessores fert domun uberrimum dum gloriatur in regnis caelestibus se perceptura opes inefabiles | Hinc odierno bis binis in testibus resultans victrix transmittit regalia tibi rex poli apta vel suavia munera vere valde probatissima quae tuo idem lucrabit ex sanguine | In Dorothea ligustra ambrosea liliorumque hac rosarum destinat vel in Callistem Christe temque violas oppletas valde odore gratissimo vel preciosum ferculum in Teufilo | Quorum certatrix Dorothea prior est duplici compta laurea prefulgida virginitatis nempe hac martyrii adeptam fructum in lucro consortium sororum dum tertium vel Teufilo | Cappa docene Cesareae civitas hec cives orta summo in praesidio speciem urbi praebet imitabile fide praepollens vita morum enitens martyriali triumphum expediens | Opinione hujus sacrae virginis infandus praeses comperta Cimbricis discutiendam sisti sibi praecipit temptatur blandis hac suadellis decipi idem deterrit minis perasperrimis | Quam ut praespexit praeses imperterrita furens catasta trucidandam sublimat set insons poenam incunctanter perferens elata voce nomen Christi praedicat unum cum patre fore hac paraclito | Hujus ad finem aenervandam callidus Christetem simul cum Callisteni provocat sibimet ipsi parilem ut faciant set mox correctae per ipsam credidere quae facta esset caeleps jam angustior | Quis enarrare tua Christe valeat miraculorum opera insignia quae agis ipse dum sanctos glorificas nam stanti ales praesul ad custodiam cum corruentes corrigas clementius | Afflata cujus virgo sancta flamine fert jam elapsis salutem sororibus restaurans mentem hortamentis fidei in his fervorem recreat martyrii quod properarent hic ad palman alacres | Illusum ita se dolens Sapricius ambarum censet artus culpam urere quarum ex nece dum ulcisi nititur victrices fecit aetherea conscendere ab obtinenda diadema regia | Gavisa caeleps dum ex hoc praesisteret lucenda poenis sublimatur stipite dilaniatur fragilatque ungulis libenter perfert facies in lateribus ad palmas vultum properas illarum | Atrocitatem supergressa praesidis spiculatori perimenda traditur nuptura sponsum jam quo heres martyrium sibi petenti Teufilo scolastico munere misso laureantur sanguine | E paradiso destinata munera Teufilus sumens admiratur stupidus trium melorum vel rosarum suavium quorum afflatus renovatur vivido credendo laudat Christum dei filium | Cum esset olim crucis Christi derisor confessor factus repente potissimus diffuso ore crucifixum praedicans simulacrorum imposturam inflammas funesta coram praeside pernuntiat | Tunc furens judex sistit eculeo afficiendum poenis noxialibus quem ut advertit vultu imperterritum hac pertinacem in fide persistere perimit esse mox effecta martyrem | Ob hoc redemptor supplices exposcimus ut quique horum congaudemus meritis et diem festum votive excolimus ab his defensi careamus vitiis expiemurque cunctis a delinquis | Hii quoque nostris favendo miseriam compatiendoque necessitatibus cunctis adsistant patroni assidui ut nunc ereptos ab adversatibus victuros secum propheant ad praemium | Praesta quaesumus unitas potentia summa qui regis saeculorum saecula ut te fruamur sine fine tempora lux angelorum et dies perennius sol ipse nobis vigeas perpetuus | a06922 | H |
| Lauda Sion salvatorem lauda ducem et pastorem in hymnis et canticis Quantum potes tantum aude quia major omni laude nec laudare sufficis Laudis thema specialis panis vivus et vitalis hodie proponitur Quem in sacrae mensa cenae turbae fratrum duodenae datum non ambigitur Sit laus plena sit sonora sit jucunda sit decora mentis jubilatio Dies enim sollemnis agitur in qua mensae prima recolitur hujus institutio In hac mensa novi regis novum pascha novae legis phase vetus terminat Vetustatem novitas umbram fugat veritas noctem lux eliminat Quod in cena Christus gessit faciendum hoc expressit in sui memoriam Docti sacris institutis panem vinum in salutis consecramus hostiam Dogma datur christianis quod in carnem transit panis et vinum in sanguinem Quod non capis quod non vides animosa firmat fides praeter rerum ordinem Sub diversis speciebus signis tantum et non rebus latent res eximiae Caro cibus sanguis potus manet tamen Christus totus sub utraque specie A sumente non concisus non confractus nec divisus integer accipitur Sumit unus sumunt mille quantum isti tantum ille nec sumptus consumitur Sumunt boni sumunt mali sorte tamen inaequali vitae vel interitus Mors est malis vita bonis vide paris sumptionis quam sit dispar exitus Fracto tantum sacramento ne vacilles sed memento tantum esse sub fragmento quantum toto tegitur Nulla rei fit scissura signi tamen fit fractura qua nec status nec statura signati minuitur Ecce panis angelorum factus cibus viatorum vere panis filiorum non mittendus canibus In figuris praesignatur cum Isaac immolatur agnus paschae deputatur datur manna patribus Bone pastor panis vere Jesu nostri miserere tu nos pasce nos tuere tu nos bona fac videre in terra viventium Tu qui cuncta scis et vales qui nos pascis hic mortales tu nos ibi commensales cohaeredes et sodales fac sanctorum civium | ah50385 | Sq |
| Ecce dies praeoptata dies felix dies grata dies digna gaudio | Nos hanc diem veneremur et pugnantem admiremur Christum in Vincentio | Ortu fide sanctitate sensu verbo dignitate clarus et officio | Arcem diaconii sub patris Valerii regebat arbitrio | Linguae praesul impeditae deo vacat et levitae verbi dat officia | Cujus linguam sermo rectus duplex quoque simplex pectus exornat scientia | Dumque fidem docet sanam plebem caesaraugustanam comitante gratia | Saevit in ecclesiam zelans idolatriam praesidis invidia | Post auditam fidei constantiam jubet ambos protrahi valentiam sub catenis | Nec juveni parcitur egregio nec aetas attenditur ab impio sancti senis | Fessos ex itinere pressos ferri pondere taetro claudit carcere negans victualia | Sic pro posse nocuit nec per voto potuit quia suos aluit Christi providentia | Seniorem relegat exsilio juniorem reservat supplicio praeses acerbiori | Eculeum perpessus et ungulam Vincentius conscendit craticulam spiritui fortiori | Dum torretur non terretur Christum magis profitetur nec tyrranum reveretur in ejus praesentia | Ardet vultus inhumanus haeret lingua tremit manus nec se capit Datianus prae cordis insania | Inde specu martyr retruditur et testulis fixus illuditur multa tamen hic luce fruitur ab angelis visitatus | In lectulo tandem repositus ad superos transit emeritus sicque suo triumphans spiritus est principi praesentatus | Non communi sinit jure virum tradi sepulturae legi simul et naturae vim facit malitia | In defunctum judex saevit hinc defuncto laus accrevit nam quo vesci consuevit reformidat bestia | En cadaver inhumatum corvus servat illibatum sicque sua sceleratum frustratur intentio | At prophanus Datianus quod consumi nequit humi vult abscondi sub profundi gurgitis silentio | Non tenetur a molari nec celari potest mari quem nimo laude singulari venerari voto pari satagit ecclesia | Ustulatum corpus igne terra mari fit insigne nobis Jesu da benigne ut cui sanctis te condigne laudemus in patria | ah55339 | Sq |
| Hic est dies quem fecit dominus exsultemus et jucundemur in eo deus dominus illuxit nobis alleluia | h00383 | SNO |
| Hic est dies quem | g02769a | PRLGV |
| Alleluia | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia ejus | Dicant nunc qui timent dominum quoniam in saeculum misericordia ejus | De tribulatione invocavi dominum et exaudivit me in latitudine dominus | Dominus mihi adjutor non timebo quid faciat mihi homo | Dominus mihi adjutor et ego despiciam inimicos meos | Bonum est confidere in domino quam confidere in homine | Bonum est sperare in domino quam sperare in principibus | Omnes gentes circuierunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdantes circumdederunt me et in nomine domini quia ultus sum in eos | Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine domini quia ultus sum in eos | Impulsus eversus sum ut caderem et dominus suscepit me | Fortitudo mea et laus mea dominus et factus est mihi in salutem | Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum | Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me dextera domini fecit virtutem | Non moriar sed vivam et narrabo opera domini | Castigans castigavit me dominus et morti non tradidit me | Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino | Haec porta domini justi intrabunt in eam | Confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | A domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris | Haec est dies quam fecit dominus exsultemus et laetemur in ea | O domine salvum me fac o domine bene prosperare | Benedictus qui venit in nomine domini benediximus vobis de domo domini | Deus dominus et illuxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornu altaris | Deus meus es tu et confitebor tibi deus meus es tu et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus | 920117 | PS |
| Rex omnipotens die hodierna | Mundo triumphali redempto potentia | Victor ascendit caelos unde descenderat | Nam quadraginta postquam surrexerat | Diebus sacris confirmans pectora | Apostolorum pacis cara relinquens oscula | Quibus et dedit potestatem laxandi crimina | Et misit eos in mundum baptizare cunctas animas | In patris et filii et sancti spiritus clementia | Et convescens praecepit eis ab Jerusalem | Ne abirent sed exspectarent promissa munera | Non post multos enim dies mittam vobis spiritum paraclitum in terra | Et eritis mihi testes in Jerusalem Judaea sive Samaria | Et cum hoc dixisset videntibus illis elevatus est et nubes clara | Suscepit eum ab eorum oculis intuentibus illis aera | Ecce stetere amicti duo viri in veste alba | Juxta dicentes quid admiramini caelorom alta | Jesus enim hic qui assumptus est a nobis ad patris dexteram | Ut ascendit ita veniet quaerens talenti commissi lucra | O deus maris poli arvi hominem quem creasti fraude subdola | Hostis expulit paradiso et captivatum secum traxit ad tartara | Sanguine proprio quem redemisti deo illuc et provehis unde prius corruit paradisi gaudia | Da nobis quaesumus sempiternam requiem judex cum veneris judicare saecula in sanctorum patria | In qua tibi cantemus omnes alleluia | ah53066 | Sq |
| Sum et miser delictum proprie eram ejus mecum | Resplendas lacrimas magnis quem gemiti oram | Des adhec acto effundat per tempore fletus | Nec satias erunt valet mentem quem merentis | Nunc coget ora dolor plenis aperit querellis | Sed prius et lacrimis delectare soluto | Polite infantes erat et crimina vitae | His super ascensus cantis meae crimina mando | Et caelum terram quem precor quid fecit dicite haec | Dicite quid feci nam quem ego delubra pio sum | Politi ad quem sacra in Felix altari a Christi | Tangere non timui maculare corpore spe | Nam quem ego sum captis tri vana caligine rerum | Egram et innumeris meum tempus aculeum honoravi delictis | A emiseram prole vitiorum in gurgite vitam | Jam quodcumque mali novit pro creare voluptas | Omnia quem gratiae tuum de merguntur criminati tuum | Confiteor gessis semis et furore dementi | Hic mea contabuit species in corpore fesso | Pallidior vultu pio te quem similli materno | Non mihi prae dulces sedant meae temporas omnes | Non per lacer alla dies nullo ni terram nostrae honore | Nec panis gratus est nec me lavatum dali quem oris | Ipse dies honore osus adest nox per vigili hoster | Non mihi vitae per lacer no vultis placidi maris | Mors sola oblectat miserere mors solam ex aetem | Ante oculos adstat quidquid gessis seret cordos | Et pater in factis times semper conscia facti | Jam precor emmite ad mixtus de pectoris flammas | Jam tandem converte oculos messum quem profundo | Subleva lucentem miserum tua dextera Christe | Nam facile est tibi iterum enim et celeri quem rectus suus | Si tua salvator mihi sit clementiae mitis | h04475 | VAR |
| Salve festa dies Jacobi veneranda trophaeo qua caelos subiit proximus illae deo | Ad domini primam vocem Jacobus Zebedaei patrem rete ratem pos posuit fidei | Omnia dimittens divino servit amore pro quo non metuit probra flagella mori | Gentiles docet hic Judaeos increpat idem fructificansque deo seminat orbe fidem | Hic genus humanum Christo submittere soli nititur indignans idola vana coli | Impugnans haereses nullius eget rationis castigat reprobos subveniendo bonis | Dum sic fructificat gladio sub Herode feritur post vitam vita perpetua fruitur | Primus apostolos hic fragili vita spoliatur et sibi pro meritis prima corona datur | Angelis Herodem Jacobi pro morte peremit quem sceleri tanto debita poena premit | Spiritus in felix sub fine tenetur amaro cujus et ante fuit vermibus esca caro | Viciscente deo poenas insontis amici Herodes poena conficitur duplici | At Jacobus gaudet carnali carcere liber quem celebrat mundus quem colit omnis Iber | huic in monte Tabor divine lux speciei sed nunc ad plenum se patefecit ei | A Jacobo levum dextrumque Joanne rogatus nunc dextrum Christus praebet utrique latus | Hic decus est terrae quam circuit ultima tetis haec est Gallaeciae proxima terra fretis | Omnibus a populis eadem se gaudet adiri pro meritis sancti jure colenda viri | Qui morbis hominum confert culpisque levamen subveniat nobis subcine cantor amen | g04370 | Sq |
| Salve festa dies veneranda per omnia fies gaudeamus | Qua caelos subiit Jacobus ut meruit gaudeamus | Hic decus est terrae quam terminat ultima thile gaudeamus | Hoc satis est regnum Gallaeciis abile gaudeamus | Qui dat mundanus miracula plurima terris gaudeamus | Unde magis populis unicus extat amor gaudeamus | Qui velut alta pharus lumen protendit ad Indos gaudeamus | Quem Hispanus Maurus haber hunc Africa et arctos gaudeamus | Laudibus in cujus militat omne decus gaudeamus | Quique per oceani discurrit marginis undas gaudeamus | Et virtus pergit quo pede nemo valet | h04792 | VAR |
| Alleluia adest namque | Dies sacratissima praelucida atque formosissima ornata Leudgarii nece sancti | Qui plurima commiserat in hac vita saeculi miracula invictas semper effundendo preces | Cui Christus gratiam contulerat non modicam ut vincendo vinceret malignas astuti fraudes colubri | Qui lpost multum profectum populis proclamantibus atque contestantibus ad sedem provehitur pastoralem | Hic in Aedua rex erat pastor ovile suum ministrans sedulo documentorum pabula | Post sponte comprehenditur saevis ab inimicis et vinctus privatur oculis sancti capitis | Deinde labris oris abscisis lingua depreadato jam palato canit Christo gratias | Capitis quoque libenter suffert saevam sententiam recto stante una hora corpore | Qui capitis vulnera per sacra est poli culmina celsa adeptus | In quo miles candidis cum choris martyrum Domino est sociatus | Apud quem nostra mundes crimina atque cuncta tergas immunda vitae nostrae delicta | Ac supplices protegens famulos tibi toto corde subjectos atque mente devotos | Signifer invicte nos Leudgari tuere | ah53176 | Sq |
| Hic est dies quem fecit dominus exsultemus et laetemur in eo | h01101a | ALLV |
| Hic est dies quem fecit dominus exsultemus et laetemus in eo | h02239a | RSV |
| Hic est dies in quo ad salvanda omnia lux orta est mundo de qua annuntiante angelo impletus est uterus virginis natus est nobis salvator omni populo quem regem gentium prophetae ante testati sunt | 006820 | R |
| Hic est dies quem fecit dominus exsultemus et jugundemur in eo | h03450 | ANT |
| Hic est dies praeclarus in quo salvator mundi apparuit quem prophetae praedixerunt angeli adoraverunt cujus stellam magi videntes gavisi sunt et munera ei obtulerunt | 006821 | R |
| Adest dies sanctus dei claro resplendens lumine quo victor ad caelos potens rex Christus exsultans petit Quem turba tunc cum laudibus fortem resultans praedicat regem triumphantem sequens intrat polorum januas Hoc tunc videntes principes hinc obstupescunt protinus quis sit tonans interrogant tanti ducis hic transitus Reddunt quibus mox praevia haec angelorum tum agmina rex gloriae fortis potens est iste virtutum deus Claustra ast patent mox omnia gaudent in alto milia Christum sedentem cum vident laetum superna gloria O rex supernae gloriae qui patris in dextra sedes tu nos vide clemens tuos nunc deprecantes servulos Da spem fidem et catholicam da caritatis munera grates pias rite ut tibi reddamus omni tempore | ah50142 | H |
| Praecursoris et baptistae diem istum chorus iste veneretur laudibus | Vero die jam diescat ut in nostris elucescat verus dies mentibus | Pater vetus novum natum obstupescit dum legatum audit missum caelitus | Nam aetatem et naturam consulendo genituram miratur decrepitus | Dum non paret verbo parens mox in verbo fit apparens pro verbo punitio | Pater haerens hoc infirmat affirmando quod confirmat loquelae privatio | Praecursore nondum nato ortu nondum reserato reserantur mystica | Nostro sole tunc exclusus verioris est perfusus solis luce typica | Prius novit diem verum quam nostrorum sit dierum usus beneficio | Hic renascens nondum natus nondum nascens sed renatus caelesti mysterio | Clausa pandit ventre clausus gestu plaudens fit adplausus messiae praesentiae | Linguae gestus obsequuntur dum per lingua sic loquuntur serviunt infantiae | Mater parit pater credit redeunte fide redit linguae beneficium | Reserato partu matris reseratur lingua patris reserans mysterium | Tori fructus matri dantur et jam matris excusantur sterilis opprobria | Ortus tanti praecursoris multos terret sed terroris comes est laetitia | Se a mundo servans mundum munde vivit intra mundum in aetate tenera | Ne formentur a convictu mores loco veste victu mundi fugit prospera | Quem dum replet lux superna verae lucis fit lucerna veri solis lucifer | Novus praeco novae legis immo novus novi regis pugnaturi signifer | Singulari prophetia prophetarum monarchia sublimatur omnium | Hi futurum hic praesentem hi venturum venientem monstrat iste filium | Dum baptizat Christum foris hic a Christo melioris aquae tactu tingitur | Duos duplex lavat flumen isti nomen illi numen baptistae conceditur | Dum baptizat baptizatur dumque lavat hic lavatur vi lavantis omnia | Aquae lavant et lavantur his lavandi vires dantur baptizati gratia | O lucerna verbi dei ad caelestis nos diei perduc luminaria | Nos ad portum ex hoc fluctu nos ad risum ex hoc luctu tua trahat gratia | ah55180 | Sq |
| Hic est dies quem fecit dominus | a03004a | HV |
| Hic est dies praeclarus in quo salvator mundi apparuit quem prophetae praedicaverunt nuntiaverunt angeli cujus stellam magi videntes gavisi sunt et ei munera obtulerunt | 006821.1 | R |
| Dies irae dies illa | Solvet saeclum in favilla | Teste David cum Sybilla | Quantus tremor est futurus | Quando judex est venturus | Cuncta stricte discussurus | Tuba mirum spargens sonum | Per sepulcra regionum | Coget omnes ante thronum | Mors stupebit et natura | Cum resurget creatura | Judicanti responsura | Liber scriptus proferetur | In quo totum continetur | Unde mundus judicetur | Judex ergo cum sedebit | Quidquid latet apparebit | Nil inultum remanebit | Quid sum miser tunc dicturus | Quem patronum rogaturus | Cum vix justus sit securus | Rex tremendae majestatis | Qui salvandos salvas gratis | Salva me fons pietatis | Recordare Jesu pie | Quod sum causa tuae viae | Ne me perdas illa die | Quaerens me sedisti lassus | Redemisti crucem passus | Tantus labor non sit cassus | Juste judex ultionis | Donum fac remissionis | Ante diem rationis | Ingemisco tamquam reus | Culpa rubet vultus meus | Supplicanti parce deus | Qui Mariam absolvisti | Et latronem exaudisti | Mihi quoque spem dedisti | Preces meae non sunt dignae | Sed tu bonus fac benigne | Ne perenni cremer igne | Inter oves locum praesta | Et ab haedis me sequestra | Statuens in parte dextra | Confutatis maledictis | Flammis acribus addictis | Voca me cum benedictis | Oro supplex et acclinis | Cor contritum quasi cinis | Gere curam mei finis | Lacrimosa dies illa | Qua resurget ex favilla | Judicandus homo reus | Huic ergo parce deus | Pie Jesu domine | Dona eis requiem | Amen | ah54178 | Sq |
| Inter natos mulierum hic Joannes vas sincerum principatum tenuit | Hujus matrem salutavit virgo mater quae portavit Christum quem et genuit | Hic ad vocem exsultavit agnum dei demonstravit tam propheta celebris | Regem caeli baptizavit redemptorem nuntiavit stantibus in tenebris | Trinitatis mysterium primus sensit hic omnium salvatoris angelus | Eremi cultor nobilis camelorum tectus pilis verbi vox et bajulus | Ab angelo nuntiatus est Mariae qui beatus nuntiavit dominum | A diebus tanti patris regnum Christi datur gratis ubi pax et gaudium | Ergo martyr cum regina matre Christi a ruina conservare nos festina pia per suffragia | Ut carnali quo gravamur compede sic absolvamur ut soluti transferamur ad caeli palatia | ah55186 | Sq |
| Alleluia o Maria summum caeli gaudium es spes vite credentium o virginum decora alleluia alleluia tibi canentes subleva prerutilans aurora rubens rosa delicatum lilium qui natus est pro homine salva nos Christe domine in tuo nomine quem agmina caelestia collaudant et terrestria tu virgo concepisti dulcis mitis et formosa summum caeli gaudium Maria candens lilium tuum placando filium o dulcis et formosa alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora tu stella Christi lucida tu vitis copiosa o Maria virgo pia tua vos per suffragia ex poscimus salvari alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora exaudi nos miseros et ora pro nobis et feras auxilium nobis post hoc exsilium tu mundi luminosa alleluia alleluia tibi canentes subleva tu rutilans aurora pia et perduc nos ad filium tuum succurre nobis miseris dum dies instat flebilis in nostre mortis hora spem caritatem fidemque nobis clementer tribue virgo mater decora virgo Maria | g02576.Tp2 | Al |
| Quem quaeritis in praesepe pastores dicite salvatorem Christum dominum infantem pannis involutum secundum sermonem angelicum adest hic parvulus cum Maria matre sua de qua dudum vaticinando Isaias dixerat propheta ecce virgo concipiet et pariet filium et nunc euntes dicite quia natus est Alleluia alleluia jam vere scimus Christum natum in terris de quo canite omnes cum propheta dicentes | PUER NATUS | g00553.Tp95 | Tp |
| Lapis quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a domino factus est hic et est mirabilis in oculis nostris alleluia alleluia alleluia | h00547 | ALL |
| Germine nobilis Eulaliae mortis et indole nobilior emerita sacra virgo suam cujus abuere progenita est ossibus ornat amore colit | Proximus occiduo locus est qui tulit hoc decus egregium urbe potens populis locuplex sed magne sanguine martyrum virgin eoque potens titulo | Curriculis tribus atque nobem tri hiemens quatter adtigerat cum crepitante pira trepidos terruit aspera carnifices supplicium subiit ulcerata | Jam dederit prius indicium tendere se patris ad solium nec sua membra dicata torum ipsa crepundia reppulerat judere senela pusiola | Spernere sucina flore rosas vulva munilia respuere ore severa modesta gradu moribus et nimium generis canitiae meditata senum | Adst ubi se furiata lues excitat in famulos domini christicolasque cruenta jubet tura cremare jecur pecudis montiferis adolere diis | Infremuit sacer Eulaliae spiritus ingenique ferox turbida frangere bella parat et rude pectum anhela deo femina provocat arma virum | Sed pia cura parentes agunt virgo animosa domi ut lateat abdita rure et ab urbe procul ne fera sanguinis in pretio mortis amore puella ruat | Illa perosa quietis opem degeneris tolerare moram nocte fores sine teste mobet septaque claustra fugax aperit inde per inua carpit iter | Ingreditur pedibus laceris per loca senta sive vepribus angelico conmitata choro et liced horrida nox scileat lucis habet tamen illa ducem | Sic habuit generosa patrum turba columniferum radium scindere qui tenebrosa potens nocte viam face prespicua praestitit iter eunte chao | Non aliter pia virgo viam nocte secuta diem meruit nec tenebris adoperta fuit regna Canopica cum fugeret et super astra pararet iter | Illa gradu cita pervigili milia multa prius peragit quam plaga pandat eoa polum mane superba tribunal adit facibus astat et in mediis | Voceferans ita quis furor est pendere praecipites animas et malep rodiga corda suis sternere rascilibus scopulis omnipatremque negare deum | Quaeritis o miseranda manus christicolum genus en ego sum daemonicis inimica sacra idola protero sub pedibus pectore et ore deum fateor | Isis Apollo Venus nihil est Maximianus et ipse nihil ille nihil quia facta manu hic manum facta quia inquolit frivola utraque putre nihil | Maximilianus opum dominus et tamen ipse cliens lapidum prottituat fobeatque suis numinibus caput ipse suum pectora quur generosa quatit | Dux bonus arbiter egregius sanguine pascitur inocuo corporibusque piis inhians viscera sobria dilacerat gaudet et ex cruciare fidem | Ergo age tortor adure seca divide membra coacta luto solvere rem fragilem facile est non penetrabitur interior exafitante dolore animus | Talibus excitus in furias praetor ait rape praecipitem lictor et obrue suppliciis sentiat esse deos patrios nec leve principis imperium | Quam cuperem tamen ante necem si potis est revocare tuam torba puellula nequitiam respice gaudia quanta metas queque tibi genitalis honor | Te lacrimis lavefacta domus prosequitur generisque tui ingemit anxia nobilitas flore quod occidis in tenero proxima dotibus et thalamo | Non movet aurea pompa tori non pietas veneranda senum quos temeraria debilitas ecce parata ministeria ex cruciales exsitiis | Aut gladio feriere caput aut laniavere membra feris aut facibus data fumificis flebiliter ululanda tuis in cineres resoluta flues | Haec rogo quis labor est fugere si modicum salis aeminulis turis et exiguum digitis tngere virgo benigna velis poena gravis procul aufuerit | Martyr ad ista nihil sed enim infremuit tyranni oculis sputa jacit simulacra dehinc dissipat inpositamque molam thuribulis prosalibit | Nec mora carnifices gemini jungea pectora dilacerant et latus ungula virgineum pulsat utrumque et ossa secat Eulalia numerante notas | Scriberis ecce mihi domine quam jugabt os apices legere qui tua Christe trofea notat nomen et pisa sacrum loquitur purpura sanguinis eliciti | Haec sine fletibus et gemitu laeta canebat et intrepida dirus abest dolor ex animo membraque pucta cruore novo fonte cutem reclarente lavat | Ultima carnificina dehinc non lacerata vulnifica crate genus nec arata cutis flamma et undique lampadibus in latera stomacumque furit | Crinis et odor ut in jugulos fluxerat involitans humeros quo pudibunda pudicitiam virgineusque lateret honor tegmine verticis opposito | Flamma crepans volat in faciem per quem comas vegeta caput occupat exuperatque apicem virgo citum cupiens obitum appetit et vivit ore rogum | Emicat inde columba repens martyris os nive candidior viso relinquens ad astrat petit spiritus hic erat Eulaliae lacteolus celer inocuus | Colla fluunt ab eunte anima et rogus igneus et moritus pax datur artubus exanimis flatus in ethere plaudit obans templaque celsa petit volucer | Vidit et ipse satelles abem femine ad ore meare palam obstupefactus et attonitus prosilit et sua gesta fuit licto et ipse fugit pavidus | Ecce nivem flacialis hyems ingerit et tenet omne forum membra tegit simul Eulaliae axa jacentia sub gelido palleloli vice linteoli | Cedat amor lacrimant hominum qui celebrare superna solent flebile cedat et officium ipsa elementa jubente deo exequias tibi virgo ferunt | Nunc locus Emerita est tumulo clara coloniae Vectoriae quam memorabilis amnis Anna praeterit et viridante rapax gurgite moenia pulchra luit | Hic urbi marmore praespicuo atria luminat alma nitor et peregrinus et indigena reliquias cineresque sacros servat humus veneranda sinu | Tecta corusca super rutilant de laqueatibus aureolis saxaque cessa solum variant floribus ut rorulenta putes prata rubescere multimodis | Carpite purpureas violas sanguineosque croces metite non caret his genialis hyems laxat et arva tepes glacies floribus ut cumulet calathos | Ista comantibus e foliis munera virgo puerque date ast ergo serta choro in medio texta ieram pede dactilico vilia marcida festa tamen | Sic venerarier ossa libet ossibus altarem impositum illa dei sita sub pedibus prospicit haec populosque suos carmine propria ita fobet | Laudibus efferat eximiis astra solum mare quidquid habet te genitumque tuum simplicem etiam et spirituum perpetuis jugiter eonis | Amen | h00620 | HYMN |
| Dixit dominus ex Basan convertam convertam in profundis maris quod dixit et fecit Saulum ut stravit Paulum et statuit Per verbum suum incarnatum per quod fecit et saecula Quod dum inpugnans audivit Saule Saule quid me prosequeris Ego sum Christus durum est ut recalcitres stimulo A facie domini mota est terra contremuitquae mox et quievit Dum cognito credidit domino Paulus persequi cessat conchristianos Hic lingua tuorum est canum ex inimicis rediens ad te deus Dum Paulus in ore omnium sacerdotum jura dat praeceptorum Docens crucifixum non esse alium praeter Christum deum Cum patre qui regnat et sancto spiritu cujus testis Paulus Hic lingua sacerdotum more canis dum perlinxit legis et evangelii duos molares in his contrivit Corrosit universas species medicinarum quibus curantur saucii reficiuntur enutrienci Quo docente deum mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum Quia turba gentium relicto vitiorum profundo Og rege Basan confuso Te solum adorat Christum creatorem quem et cognoscit in carne venisse redemptorem | ah50269 | Sq |
| Laudes deo | Concinat orbis ubique totus qui gratis est liberatus | Per summi patris indulgentiam qui miserans quod genus humanum casu succubuit veterano | Misit huc natum suum in terras | Ut sua dextra jacentes ceno levaret polo restitueretque patriae | Hic ergo genitus illibatae matris utero | Hic vixit solus homo absque naevo et sine dolo | Coluber Adae malesuasor | Quem sua non infecit fraude | Quin ipse carnis ejus esca petita avide | Delusus hamo deitatis victus est in aevum | Igitur omnes quibus princeps hujus saeculi quae sibi placita sunt inflixit quosque perdidit | Huic haerete in quo suum nihil invenit nam ipsi adhaerentes nequaquam potest perdere | Gratias nunc et in saecula | Omnipotenti redemptori | Canamus | ah53053 | Sq |
| Beata nobis gaudia haec praesens dies attulit Dominico caelestia qua Christus ei contulit | Beati quorum oculi hunc meruerunt cernere beati qui sunt seduli hunc puro corde colere | Beatus ad quem veniunt rex et regina gloriae veni frater huc inquiunt ad nostrae mensam curiae | Beatus jam in gloria corona gaudet triplici a culpae nos miseria solvant preces Dominici | Beata semper trinitas det nobis vivere ut sibi laudes debitas hic demus et in aethere | Amen | a07807 | H |
| Una sabbati surrexit valde mane sic apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurrit nuntiare | Timeamus et amemus deum verum ubi caritas et amor ibi deus | Vere dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuistis eum et dicebant | Vere dominus * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Vere dominus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respirare inter agmina sanctorum collocari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovis erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Vere * | Mors tunc etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vitam mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vitam mundo reparavit | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortemque nobis propinaret secundum lignum crucis Christus contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | | a08336 | A |
| Quem quaeritis in praesepe pastores | Salvatorem Christum dominum infantem pannis involutum secundum sermonem angelicum | Adest hic parvulus cum Maria matre sua de quo dudum vaticinando Ysayas dixerat propheta ecce virgo concipiet et pariet filium et nunc euntes dicite quia natus est | 001055.Tp1 | Tp |
| Haec est dies quem fecit dominus exultemus et laetemur in ea | g01007b | InR |
| Zyma vetus expurgetur ut sincere celebretur nova resurrectio | Haec est dies nostrae spei hujus mira vis diei legis testimonio | Haec Aegyptum spoliavit et Hebraeos liberavit de fornace ferrea | His in arto constitutis opus erat servitutis lutum later palea | Jam divinae laus virtutis jam triumphi jam salutis vox erumpat libera haec est dies quam fecit dominus dies nostri doloris terminus dies salutifera | Lex est umbra futurorum Christus finis promissorum qui consummat omnia Christi sanguis igneam hebetavit romphaeam amota custodia | Puer nostri forma risus pro quo vervex est occisus vitae signat gaudium | Joseph exit de cisterna Christus redit ad superna post mortis supplicium | Hic dracones Pharaonis draco vorat a draconis immunis malitia quos ignitus vulnerat hos serpentis liberat Aenei praesentia | Anguem forat in maxilla Christus hamus et armilla in cavernam reguli manum mittit ablactatus et sic fugit exturbatus vetus hostis saeculi | Irrisores Elisaei dum conscendit domum dei zelum calvi sentiunt David arrrepticius hircus emissarius et passer effugiunt | In maxilla mille sternit et de tribu sua spernit Samson matrimonium Samson gazae seras pandit et asportans portas scandit montis supercilium | Sic de Juda leo fortis fractis portis dirae mortis die surgens tertia | Rugiente voce patris ad supernae sinum matris tot revexit spolia | Cetus Jonam fugitivum veri Jonae signativum post tres dies reddit vivum de ventris angustia | Botrus Cypri reflorescit dilatatur et excrescit synagogae flos marcescit et floret ecclesia | Mors et vita conflixere resurrexit Christus vere et cum Christo surrexere multi testes gloriae | Mane novum mane laetum vespertinum tergat fletum quia vita vicit letum tempus est laetitiae | Jesu victor Jesu vita Jesu vitae via trita cujus morte mors sopita ad paschalem nos invita mensam cum fiducia | Vive panis vivax unda vera vitis et foecunda tu nos pasce tu nos munda ut a morte nos secunda tua salvet gratia | ah54149 | Sq |
| Aperite mihi portas justitiae ingressus in eas confitebor domino lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | g01673 | In |
| Jerusalem gloriosa mater una martyrum sors beata post labores jus pium post turbines quae tuorum laeta cursum promptior ad tolleris | Terge luctum summae plaustum pande portum civibus excipe quos sustinebas post triumphos laetior in quibus victrix resultas da decus victoriae | Adrianus cum beata conjuge Natalia ferculum duplex amoris unio carismatis manus ignis pignus almum coelibe conjugium | Hoc die tibi dicantes vota conscientiae cursibus ad te recurrunt hinc ovantes invicem dant deo dona vicissim conjugalis gratiae | Enitet ille supremo passionis stigmatae et piae compassionis destinato munere cursus est diversus illis sors et una gloria | Hic vires pro spe superna colligatis miscitur annotari cum beatis semper optat illico hincque bacis illigatur hincque sursus traditur | Uxor hunc visura surgens percitis congressibus carceris adit remotos castra cernit martyrum osculat vincla beata fest viro constantiam | Suadit ut pote palestrae vim sacri certaminis suadit hinc promissa caeli suadit et plus perpetim voce voto et impetrato muneris instantia | Liber hujus evocata vinculis carnalibus creditur et in teratur nexibus distenditur et pedum compage truncus corpore dissolvitur | Cara hujus in supremis mota conjux osculis surge dicit pone dextram quam recisam conjugi des mihi pignus amoris des stipem dulcedinis | His manum libens tetendit quam recisit carnifex nec mora mox inter ipsa enecatus vulnere conjugem dote secunda sanguinis hereditat | Quae sacri laboris usum prorogans certantibus quidquid est poenale substat molle trium debile praemonet jubet fovetque provocatrix gloriae | Cerneres virile robur fervidis conatibus artubus fessis meredi colligare vulnerum inditis plagas fomentis vel modelis congruis | Serviens manu vel ore martyrum discriminis fert eis consulta pacis fert cibum solaminis obsequens effecta cunctis plectitur in singulis | Quae tamen viri corona per triumphos reddita dum suum corpus piorum illinit cruoribus nil minus profert ab illis in quibus haec vicerit | O sacrum vere honestum vinculum connubii | O novos cursus laborum junctionis unicae ambo currunt ambo vincant est utrisque gloriae | Haec tua custus supernis munerum diversitas pertrahas signes ad illam laureandos patriam qua tibi laudes beati post agones insonant | Clarus ille hic coruscat Michael archangelus utpote deus patrandis eminens virtutibus dat locum nomen vigoris de favore muneris | Hujus ergo imprecatu vel turoum martyrum festo nobis hac medellam quas reatum diluas criminum nodos resolve da fomentum gratiae | Quo tremenda judicantis cum dies illuxerit festa quorum praedicamus misceamus gaudiis et quibus non est corona sit fides ad gloriam | Laus tibi per omne tempus trinitas indifferens laus honor virtusque summa singularis gloria quae dominum te saeculorum personet in saecula | Amen | a06882 | H |
| Adest dies percompta summis gaudiis quae decoratam martirum victoriis excipit sancta debota ecclesia ob hoc decenter in laudes altissimi hymnum promamus cantibus armonicis | Hic vir inluster meritis ac verbibus ab idolorum ultibus nefariis plebes convertit divinis oraculis cultores reddit fidei catholicae et amatores fervidos martyrii | Prompto carorum fratrum nutans animum affatu firmat salubri hortamine parentum quoque conjugumque subolum atque carorum infidelem animum fidei sancte mancipavit cultui | Hinc principante plebium Cromatium Nicostratum vel Claudium vel Castulum necnon et Zoe simul et Castorium adletas fecit Christi dei filium quod incuntanter perferrent martyrium | Qui innovati salutari lavacro signis coruscant virtutibus eminant nam quemdam lapsum quassatis jam membribus restaurat orans illico Tiburtius quae cum parentes Christo munus obtulit | Hic vir inluster merito Cromatius spreto profano cultu idolatriae adherens castae discipline fidei nexus dissolvit famulorum libere mancipans Christo quos jure possideret | Mox se devotum exhibens altissimo reliquid cuncta mundi transitoria adhaesit mente divinis obsequiis student implere indita oracula forum spernit et secretum appetit | Huic caterva adherent credentium perferre pondus nequibens martyrii cum quibus idem in Campano litore Cenobialem vitam geret digniter deo se simul cuncti mactant hostia | Romuleorum Principes sacrilegi ad hec commoti gravius deserviunt et exarsere furoreque rabido in persequendo Christi testes fidei libamen quoque diis nollent exivi | Tunc papa urbis convocato agmine catholicorum secum remanentium quosdam ex illos consecrat praesbiteros quosdam honorat decore Levitico ceteros omnes fecit subdiacones | Sabastiani auctoris studio omnium horum armata confessio ad passionem prosilit intrepida nam Zoe victrix prima vicit dimicans hinc tranquillinus triumphat felicius | Deinde simul Claudius Nicostratus Castor Victorque una cum Simpronio sacra quaerentes corpora per litora subito capti ab insidiantibus salo immersi pro Christo perempti sunt | Post hos beati proeliantes pulcrius Castulus sanctus nec non et Tiburtius superant ignes tortorumque verbera ense prostrati migrant ad caelestia regno adsciti cum turba angelica | Igitur tenti ex hinc nobilissimi gemini fratres set uni vocabulo figuntur ligno ferreis aculeis stimulantur planta pedum clavibus fatentes Christum lancea transfossi sunt | His universo laureati sanguine rutilum sidus lucernaque fulgida diu laetere nullatenus potuit Sabastiani inclyta praesentia ortator quique cunctis fuit strenuus | Hic callidorum conventus insidiis regi oblatus extat imperterritus et sciscitatur numina cur temneret Christum cunctanter laudando confessus est esse cum patre deum sempiterniter | Hujus ad vocem furens judex impius jubet in campo hunc sagitis insui quo genus poenae huic ad exitium putans prodesse sibi ad vindicium amens relinquit ipsum velut mortuum | Nullo beatus dolore conteritur cum armaretur divinis virtutibus set convalescens jam virtute praeditus persecutorem obviat modestius proponens morem christiani dogmatis | Immanis ille denuo deserviens fraglis concidi dei sanctum imperat indesinenter usque dum deficeret set mox ut ipsam perferret sententiam spiritum efflat ad patria caelica | Adstote dei gloriosi martyres adstote christi milites fortissimi ferte favorem vobis obsequentibus patrocinate vobis diligentibus et sufragate christiano cetui | En clerus omnis atque sacerdotium en setas omnis sexus vel conditio vestris congaudent hodie victoriis praebete cunctis congrua remedia hac quaeque vestris competunt jam meritis | Qui postulata conferendo plebibus et munimenta Christo servientibus omnibus sitis perenne solatium ad reserandum paradisi aditum qui hujus festum veneramur gaudium | Praesta oramus trinitas indifferens desiderata tibi confitentibus qui solus nomen deitatis obtines pater cum filio atque sancto spiritu in trinitate regnas in perpetuum | Amen | a06915.1 | H |
| Hic est Barbatus egregius pontifex quem omnipotens tanta gratia donare dignatus est ut imperio ex obsessis corporibus daemones pelleret et colla ardua creatori subderet | 006818 | R |
| Maria Magdalena et altera Maria ibant diluculo ad monumentum Jesum quem quaeritis non est hic surrexit sicut locutus est praecedet vos in Galilaeam ibi eum videbitis alleluia alleluia | 007128 | R |
| Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a domino factum est et est mirabile in oculis nostris alleluia | 003577.1 | A |
| Tertio in flore mundus adhuc cum pubesceret in decore juventutis seculum pulcresceret atque prolis subter omnes laetos caeli cardines germinando pullularet humana feliciter | Natus est homo in mundo patriarcha nobilis Abraham Dei amicus puer fidelissimus heber aurea de stirpe oriundus extitit a quo coepit Hebraeorum diffamari populus | Huic sterilis beata sarra sanctum peperit filium cui nomen dedit bonus Dei angelus clausus adhuc vulva matris Isaac vocatus est quem in Dei holocaustum pater iustus obtulit | Hic Rebecca de conjuge Jacob sanctum Domini habuit prolem quem Deus dilexit in specie hic duodecim quaternis genuit de matribus filios a quibus gens est Israhel lectissima | Qui beatus patriarcha filium carissimum genuit in senectute Joseph nomen indidit quem dilexit super omnes natos singulariter hic paterna relevabat senectute jugiter | Fecit illi pater suus tunicam talariam vario polimitoque contextam de stamine erat pulcher in aspectu venustus in specie liliis ad instar nitens roseus ut rosula | Hic in nocte soporatus presagum per spiritum vidit somnia que patri fratribusque retulit que invidie tulerunt dictis seminarum odiique cum livore ministrabant fomitem | Segetum albentes spicas putabam nos falcibus resecare sicque meum ligatum manipulum stabat vestros adorare conspexi fasciculos haec dicente corda fratrum altus dolor obruit | Vidi solem atque lunam sed et stellas undecim me insomnis adorare venerandis radiis obquam causam duris eum pater dictis corripit tacitus tamen rem clausam voluebat sub pectore | | a06937 | [M] |
| Exultet caeli curia fulget dies plaudat mater ecclesia fulget dies in Jacobi victoria fulget dies ista | Qui per Herodis gladium fulget dies scandit ad caeli solium fulget dies polorum tenens gaudium fulget dies ista quem Christus rex in saeculis fulget dies decoravit miraculis fulget dies | Magnificans in populis fulget ista | Ut sol splendet in gloria fulget dies | Qui facit in Gallaecia fulget dies | Et alibi prodigia fulget dies ista | Malorum hic incendia fulget dies | Et reddat vitae proemia fulget dies ista fugat a nobis noxia fulget dies | Defendat nos a zabulo fulget dies | Et ducat caeli stabulo fulget dies ista | Ut im polorum solio fulget dies ingenti semper gaudio fulget dies | Benedicamus domino fulget dies ista | Odiendo malitias fulget dies | Amando amiticias fulget dies | Deo dicamus gratias fulget dies | g04380 | Sq |
| Exsultent filiae Sion in rege suo | Nescientes thorum delicti crimine sordidatum | Quarum Christe sponsus virginum virginis es filius | Cujus gratiae mira opera in sanctis tuis sunt merita | Ut das cernere hac in virgine cujus haec festa sunt hodie | Quae fragilis sexu femineo viriliter carnis jure domito | Angelicam hic vitam duxerat in carne dum praeter carnem vixerat | Hoc miratur serpens antiquus calcaneum ejus observare callidus | Quod nocere dum machinatur sub pedibus feminae caput ejus teritur | Insidias hostis hanc Christe docuisti virginem vincere in prima congressione | Dum non consentiret sed illi resisteret vincere qui solet temptatos si non repugnet | Quem haec virgo resistens a se fecit fugere | Quo fugato appropinquabat tibi Domine | Nunc inter virgines adducta post eam quae mater est intacta virginum virginis Mariae digna est pedissequa | Te agnum sine macula jam sequitur stola candida filium virginis quocumque virginum flos jeris | Cujus intercessione tu nos tuere | ah50271 | Sq |
| Alleluia Mulier quid ploras quem quaeris non est hic sed surrexit | g03329 | Al |
| Adest dies celebris quo solutus nexu carnis sanctus praesul Augustinus assumptus est ab angelis ubi gaudent cum prophetis laetatur cum apostolis quorum plenus spiritu quem praedixerunt mystica fecit nobis perviam post quos secunda dispensandi verbi dei primus refulsit gratia | 200121 | A |
| Non est hic quem quaeritis sed cito euntes nuntiate discipulis ejus et Petro quia surrexit Jesus | 850255 | D |
| Fulget coruscans ut sidus exuberans candens eus quem missus inter omnibus praedicat gentes lumen verum sanctium repleatur quem omnes cunctis mirabilibus prodigiorum gestans quem miraculus | Hic est Philipus beatus scitam evangelium novenis annis post Christi ascensio receptus fuit ad mortis stadium inqua stabat draco ingens pessimus | Fiunt virtutes per manus apostoli duos tribu nos quem draco prostraberat seu filium sacrificans pontificis recuperabunt prospera libertitas et reddunt deo gratias multimodas | In locum dirum quem draco steterat benigne jussit ut vexilla conlocent virtutes magnas imperant ad quae rere tunc draco ipse quae prae erat Sevius in Christi laudem solitudo permanet | Per manus sancti Philippi apostoli omnes delictis poenitemdi perferunt suscitat fructos et curat quem morbidos et ipse illis tempus manum praedicat et sic ad Christum spiritum quem deferat | Audiam fecit domini magnalia quomodo venit et de virgo prodiit in mundus iste miraculis claruit et post in finem passionem suscepit inde resurgens et ad polum reddiens | Post hec beatis vocat ad se populus levitas jubet et sacerdos fieri deorum templa nimia ex trux rere ec tuarum quem scium erigere aeresicorum de errore reddere | Ex tunc ad deum emisit Christum cum due ejus virgines et filiae ex luce septem scit per in spiramine amatus quoque sepulcrali lumine ibi provisam dei manet gloriae | Te exoramus sancte Christe domine ut haec patronum intercessor praemiges procuntis servis christianus ad jubes ut in haec mundo tutelam ad ideas et in praesentem requiem accumules | Recipiantur cuncti omnes veniam quietem pacis et tranquilla gratiam et qui haec laudem condidit libertitas per intercessu praecibus apostolum et exauditor Jerusalem Christum dominum | Sit laus patri potentia deitas sit filio scientiae in laudibus sit paraclito sempiterna carmina et essentiae quem indivisa gloria in omni evo per aeterna saecula | a06727 | H |
| Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris | 006251a | V |
| Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum terram maria | Vivit regnat dominatur cujus nullo terminatur sine regni gloria | Cujus ejus quid dicemus quibus verbis explicemus nomen tanti numinis | Ejus quippe magnitudo virtus honor pulchritudo cor excedit hominis | Res mutando dic natura dic ubi sunt tua jura virgo parit filium | Quae conceptu veritatis incorruptae castitatis non amittit lylium | Virgo fuit ante partum et dum parit et post partum virgo mente corpore | Verbum patris sine matre facta mater sine patre genuit in tempore | Virga florem stella solem coaeternum patri prolem virgo mater genuit | Sol et lumen et decorem flos et fructum et odorem toti mundo praebuit | Hic est enim ipso teste verum lumen et caeleste cibus indeficiens | Panis vivus manducantis sed credentis et amantis animam reficiens / Eva mater per reatum stola vitae spoliatum morti dedit hominem | Culpa perit mors recedit datur salus vita redit per Mariam virginem | Virgo potens et benigna angelorum laude digna plena Dei gratia | Laudes tuas decantamus corde tibi supplicantus dele nostra vitia | Paenitentes confitemur mala quibus promeremur iram Dei vindicem / Tu miserta tui gregis o regina mater regis placa nobis judicem | Cara Deo semper ora pro misellis et implora peccatorum veniam | Servis tuis Jesu Christe quem tu virgo genuisti tu reforma gratiam | O Maria redemptoris creatura creatoris genitrix magnifica | Per te nobis reparatrix per te fiat consolatrix tua proles unica | Donet nobis rectam mentem in adversis patientem in secundis humilem | Fidem puram spem securam caritatem permansuram qua nihil est melius | Opus verae pietatis et decorem castitatis intus et exterius | Ut sit vita speciosa sit mors nostra pretiosa in conspectu Domini / Deo patri filioque procedenti ab utroque sed nos temporaliter | Regnum decus et potestas honor virtus et majestas nunc et aeternaliter | ah54206 | Sq |
| Hic est discipulus ille quem diligebat Jesus qui supra pectus domini in cena recubuit | 006819a | V |
| Salve festa dies toto venerabilis aevo qua sponso sponsa jungitur ecclesia | Haec est aula dei pacis locus et requiei huic venient inopes ad Salomonis opes | Filius ille David qui vos sibi consociavit hac in matre domo et deus est et homo | Copula caelestis vos spiritualiter estis si servando fidem esse veletis idem | Urbs nova Jerusalem descendens spiritualem attulit ornatum lucis ab arce datum | Nunc fidei fructum sacro babtismate ductum dat rex justiciae caelitus ecclesiae | Firma David turris huc si pede perpete turris inveniens in ea pignora siderea | Haec est arca Noe credentibus auxiliatrix quae vehit ad portam quos vehit unda maris | Haec est stella Jacob per quem contendere caelum credenti populo dat bona vita polum | a00177.8 | H |
| Scio quem quaeritis non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis dum esset in Galilaea alleluia | 204562 | A |
| Intellectus Asaph Attendite popule meus legem meam inclinate aurem vestram in verba oris mei | Aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio | Quanta audivimus et cognovimus ea et patres nostri narraverunt nobis | Non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera narrantes laudes domini et virtutes ejus et mirabilia ejus quae fecit | Et suscitavit testimonium in Jacob et legem posuit in Israel quanta mandavit patribus nostris nota facere ea filiis suis | Ut cognoscat generatio altera filii qui nascentur et exsurgent et narrabunt filiis suis | Ut ponant in deo spem suam et non obliviscantur operum dei et mandata ejus exquirant | Ne fiant sicut patres eorum generatio prava et exasperans generatio quae non direxit cor suum et non est creditus cum deo spiritus ejus | Filii Ephrem intendentes et mittentes arcum conversi sunt in die belli | Non custodierunt testamentum dei et in lege ejus noluerunt ambulare | Et obliti sunt benefactorum ejus et mirabilium ejus quae ostendit eis | Coram patribus eorum fecit mirabilia in terra Aegypti in campo Taneos | Interrupit mare et perduxit eos et statuit aquas quasi in utre | Et deduxit eos in nube diei et tota nocte in illuminatione ignis | Interrupit petram in eremo et adaquavit eos velut in abysso multa | Et eduxit aquam de petra et deduxit tamquam flumina aquas | Et apposuerunt adhuc peccare ei in iram excitaverunt Excelsum in inaquoso | Et tentaverunt deum in cordibus suis ut peterent escas animabus suis | Et male locuti sunt de deo dixerunt numquid poterit deus parare mensam in deserto | Quoniam percussit petram et fluxerunt aquae et torrentes inundaverunt numquid et panem poterit dare aut parare mensam populo suo | Ideo audivit dominus et distulit et ignis accensus est in Jacob et ira ascendit in Israel | Quia non crediderunt in deo nec speraverunt in salutari ejus | Et mandavit nubibus desuper et januas caeli aperuit | Et pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis | Panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantia | Transtulit austrum de caelo et induxit in virtute sua africum | Et pluit super eos sicut pulverem carnes et sicut arenam maris volatilia pennata | Et ceciderunt in medio castrorum eorum circa tabernacula eorum | Et manducaverunt et saturati sunt nimis et desiderium eorum attulit eis | Non sunt fraudati a desiderio suo adhuc escae eorum erant in ore ipsorum | Et ira dei ascendit super eos et occidit pingues eorum et electos Israel impedivit | In omnibus his peccaverunt adhuc et non crediderunt in mirabilibus ejus | Et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione | Cum occideret eos quaerebant eum et revertebantur et diluculo veniebant ad eum | Et rememorati sunt quia deus adjutor est eorum et deus excelsus redemptor eorum est | Et dilexerunt eum in ore suo et lingua sua mentiti sunt ei | Cor autem eorum non erat rectum cum eo nec fideles habiti sunt in testamento ejus | Ipse autem est misericors et propitius fiet peccatis eorum et non disperdet eos et abundavit ut averteret iram suam et non accendit omnem iram suam | Et recordatus est quia caro sunt spiritus vadens et non rediens | Quoties exacerbaverunt eum in deserto in iram concitaverunt eum in inaquoso | Et conversi sunt et tentaverunt deum et sanctum Israel exacerbaverunt | Non sunt recordati manus ejus die qua redemit eos de manu tribulantis | Sicut posuit in Aegypto signa sua et prodigia sua in campo Taneos | Et convertit in sanguinem flumina eorum et imbres eorum ne biberent | Misit in eos coenomyiam et comedit eos et ranam et disperdidit eos | Et dedit aerugini fructus eorum et labores eorum locustae | Et occidit in grandine vineas eorum et moros eorum in pruina | Et tradidit grandini jumenta eorum et possessionem eorum igni | Misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem immissiones per angelos malos | Viam fecit semitae irae suae non pepercit a morte animabus eorum et jumenta eorum in morte conclusit | Et percussit omne primogenitum in terra Aegypti primitias omnis laboris eorum in tabernaculis Cham | Et abstulit sicut oves populum suum et perduxit eos tamquam gregem in deserto | Et deduxit eos in spe et non timuerunt et inimicos eorum operuit mare | Et induxit eos in montem sanctificationis suae montem quem acquisivit dextera ejus et ejecit a facie eorum gentes et sorte divisit eis terram in funiculo distributionis | Et habitare fecit in tabernaculis eorum tribus Israel | Et tentaverunt et exacerbaverunt deum excelsum et testimonia ejus non custodierunt | Et averterunt se et non servaverunt pactum quemadmodum patres eorum conversi sunt in arcum pravum | In iram concitaverunt eum in collibus suis et in sculptilibus suis ad aemulationem eum provocaverunt | Audivit deus et sprevit et ad nihilum redegit valde Israel | Et repulit tabernaculum Silo tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus | Et tradidit in captivitatem virtutem eorum et pulchritudinem eorum in manus inimici | Et conclusit in gladio populum suum et hereditatem suam sprevit | Juvenes eorum comedit ignis et virgines eorum non sunt lamentatae | Sacerdotes eorum in gladio ceciderunt et viduae eorum non plorabantur | Et excitatus est tamquam dormiens dominus tamquam potens crapulatus a vino | Et percussit inimicos suos in posteriora opprobrium sempiternum dedit illis | Et repulit tabernaculum Joseph et tribum Ephraim non elegit | Sed elegit tribum Juda montem Sion quem dilexit | Et aedificavit sicut unicornium sanctificium suum in terra quam fundavit in saecula | Et elegit David servum suum et sustulit eum de gregibus ovium de post foetantes accepit eum | Pascere Jacob servum suum et Israel hereditatem suam | Et pavit eos in innocentia cordis sui et in intellectibus manuum suarum deduxit eos | 920077 | PS |
| Pange lingua gloriosi proelium certaminis et super crucis tropheum dic triumphum nobilem qualiter redemptor orbis immolatus vicerit | De parentis protoplasti fraude factor condolens quando pomi noxialis morte mors hoc corruit ipse lignum tunc notavit damna ligni ut solveret | Hoc opus nostrae salutis ordo depoposcerat multiformis perditoris arte ut artem falleret et medelam ferret inde hostis unde laeserat | Quando venit ergo sacri plenitudo temporis missus est ab arce patris natus orbis conditor atque ventre virginali caro factus prodiit | Vagit infans inter arta conditus praesepia membra pannis involuta virgo mater alligat et pedes manusque crura stricta cingit fascia | Lustra sex qui jam peracta tempus implens corporis se volente natus ad hoc passioni deditus agnus in crucis levatur immolandus stipite | Qui acetum fel arundo sputo clavi lancea mite corpus perforatur sanguis unda profluit terra pontus astra mundus quo lavantur sanguine | Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde et germine dulce lignum dulces clavo dulce pondus sustinens | Flecte ramos arbor alta tensa laxa viscera et rigor nitescat illi quem dedit nativitas ut superni membra regis mite tendas stipite | Sola digna tu fuisti ferre saeculi atque portum praeparare nauta mundi naufrago quem sacer cruor perunxit fusus agni sanguine | Dulce carmen lingua promat dulce mellos pronat laudes coronat canendo et tropheum concinnat qualiter redemptor mundo crucis lignum prodiit | Barbarorum dum formidant Constantinus impetus fulgida micans olimpo crux ni te scit Augusto jussu monitor super no in hoc signum vinceret | Talia facere signa populo quam viderat praecipit crucem prae irae reque ante cedere belli contulit triumphum victor de certamine | Aebreorum cetum vocans regis mater Aelia crucem Christi requisibit quo lateret cespite cujus decus hostem vicit dimicante Augusto | Elegit viros perfectos doctos legem obtimam igne voluit urendos ne vera per doceret hoc sum me memorum tactus juda mei offerunt | Protinus set rudi jussit Judam sibi traditum retro victum detineri mancipat jejunium usque quo locum sacratum designaret proprium | Septies dum sol recurrit suae vicis ordinem civis ori non defertur sub trauntur pocula properare pollicetur ad locum calvarie | Illico electus inde praece fundit domino ut salutis nostrae signum crucis pater fieret suam effamaret mirram nectaris fraglantia | Omnia Christus fidei concedat omnes per Christum supplice precari senserat fideliter cuncta datur postulanti quod credes petierit | Quinque es quater in altum dum fodisset passibus tres quas cruces requisibit cruces ipse detulit quem sit una crux salutis morti morte comprobas | Vox respentes praestrepebant in vera clamitans veteris venans stellas memorans qua Christe erat Judam ego incitabus nunc me Judas expulit | Dominum Judas deposcit exorando fletibus sacri corporis ut sui propalet fixorio rutilans quasi probatum aufferaurum obtimum | Regis frenos adque optans vatis ut praedixerat pax ut vella subsequatur salivares faceret secundum domini quodes set aequas freno detulit | Hic redemptor mundi Christus judex qui venturus est decies pax quina luxtra per voluta temporum crucis lignum exibens vis credemptore mundi mox infernus tremuit solvit vincla dum natorum quod per terra reddidit ascendit crucem excelsum salutem que reddidit | Constantinus regi princeps jam initer proelio tegitur vexillo crucis demonstrasti sidero belli contulit triumpho victor de certamine | Veritas possit vati caeli regem pandere quae venturus liberaret prisca lave genere omnium venturus inde legibus distringere | Quaesum salvanda natus agmina lugentium te prophetae cecinerunt redemptorem omnium trophaeumque mortis gustans dans vexillum frontibus | Illico alectus inde septima die vice ad locum dei sacratum porperat perniciter solisque resplendens crucis septies emicuit | Lignum namque praetiosum de tulit dominicum ejus qui virtus procellens excitavit mortium ad cujus virtusque exemplum cunctis gaudet populum | Vox serpentis praestrepebant quae hos in mundissimi quod sua sede delectus privaretur fortites ego Judam incitavi nunc me Judas expulit | Quoniam Judas deposcit exorando fletibus ut nostrae salutis donum proderet frix orio sibi quae fraglaret odor duplici nectareo | Omnia Christi fidei concedat omnipotens quiquid supplici precatus senserat simpliter cuncta ferrens dei tatis ad exhibet dum omnia | Mox clavos meum salutis laudem annus attigit ad expugnam dum hostis belli salivares exspugnam infigit equus vultis passionis equus freno detulit | Quem totus mundus non capit monumento cluditur tertia die resurgens saxum retro volvitur tellus pondus astra polum adest victor omnium | Gloria et honor deo virtus et imperio un apatri filioque inclito paraclito qui laus et potestas per aeterna saecula | a06730 | H |
| Promissa mundo gaudia superna solvit gratia die ista | In virgine fecunditas in prole fulsit deitas die ista | In supernis editus sine matre hac in valle natus est sine patre die ista | Virga Jesse floruit fructum dedit Gedeonis vellera ros infudit die ista | Mons de monte sine manu hominis abscisus est die ista Eliseus exiit et defunctum adiit subsecutus baculum dies ista | Eructavit cor superni verbum bonum manducavit homo panem angelorum dies ista | Sator exut seminare semen verum novus esse coepit antiquus dierum dies ista | Terra germen protulit per quem Jonas perdidit et deflet umbraculum dies ista | Rex in praedam prodiit et in sole posuit suum tabernaculum dies ista | Veritas de terra de Sion Emmanuel ortus est et missus in salutem Israel | Splenduit lucerna quam accendit mulier micuit electrum quod vidit Ezechiel die ista | Fides matris virginis obumbramen flaminis verbi vis et hominis cataplasma confecerunt die ista | Hoc respirant miseri spoliantur inferi cedunt nobis superi renovatur ordo rerum die ista | Tot beneficia sacra laetitia recolat ecclesia die ista | Deo sit gloria ex cujus gratia speramus caelestia die ista. | ah54095 | Sq |
| Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | 006251a.1 | V |
| Interni festi gaudia nostra sonet harmonia | Quo mens in se pacifica vera frequentat sabbata | Mundi cordis laetitia odorans vera gaudia | Quibus praegustat avida quae sit sanctorum gloria | Qua laetatur in patria caelicolarum curia | Regem donantem praemia sua cernens in gloria | Beata illa patria quae nescit nisi gaudia nam cives hujus patriae non cessant laudes canere | Quos ille dulcor afficit quem nullus maeror inficit quos nullus hostis impetit nullusque turbo concutit | Ubi dies clarissima melior est quam milia luce lucens praefulgida plena Dei notitia | Quam mens humana capere nec lingua valet promere donec vitae victoria commutet haec mortalia | Quando Deus est omnia vita virtus scientia victus vestis et cetera quae velle potest mens pia | Hoc in hac valle misera meditetur mens sobria hoc per soporem sentiat hoc attendat dum vigilat | Quo mundi post exsilia coronetur in patria ac in decoris gloria regem laudet per saecula | Harum laudem praeconia imitatur ecclesia cum recensentur annua sanctorum natalitia | Cum post peracta proelia digna redduntur praemia | Pro passione rosea pro castitate candida | Datur et torques aurea pro doctrina catholica | Qua praefulget Augustinus in summi regis curia | Cujus librorum copia fides firmatur unica | Hinc et mater ecclesia vitat errorum devia | Hujus sequi vestigia ac praedicare dogmata | Fide recta ac fervida det nobis mater gratia | ah55074 | Sq |
| Martyris egregii triumphos Vincentii celebret ecclesia | Qui certanti praefuit vires arma praebuit regi laus et gloria | Hic aetate viridis Daciani praesidis currit ad praetoria | Verbum verbo redditur de fide conseritur grandis controversia | Nil ait Vincentius nostra fide verius ego sum christicola | Deum unum astruo deos praeses respua non deos sed idola | Te minantem rideo te parcentem doleo saevi torque lania | Praeses ira tumidus tamquam fera rabidus intendit supplicia | Torquet in eculeo sublimatum ferreo poena sub diutina | Rapit ab eculeo stridens igne flammeo candens ferri machina | Raptus a patibulo clauditur ergastulo testae super fragmina | Testarum asperitas florum fit suavitas caelo datur anima | Bestiis exponitur vident stupent figitur alitis custodia | Mari nautae dederant perdito tripudiant sed jam tenet littora | Sic ubique victor est caeli terrae potens est gaudeat ecclesia | Dies haec victoriae dies est laetitiae nobis dans sollemnia | Tuo martyr sanguine culpas nostras ablue reddens prima gaudia | Ut mundati sordibus cum electis omnibus laetemur in gloria | ah55340 | Sq |
| En rex venit mansuetus tibi Sion filia mystica humilis sedens super animalia quem venturum jam predixit lectio prophetica | Salve quem Jesum testatur plebs Hebraeorum obvia cum palmis tibi clamans verba salutis | Hic est qui te Edom venit tinctis bosra vestibus in stola sua formosus gradiens virtutibus non in equis bellicosus nec in altis curribus | Salve lux mundi rex regum gloria caeli cui manet imperium laus et decus hic et in aevum | Hic est ille qui ut agnus insons morti traditur mors mortis inferni morsu morte donans vivere ut quondam beati vates promserunt prophetice | Salve nostra salus pax vera redemptio virtus ultro qui mortis pro nobis jura subisti | a01485 | H |
| Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | (A) Qui sedes ad dexteram patris solus invisibilis rex miserere nobis | (B) Rex regum gaudium angelorum deus miserere nobis | (C) Lux indeficiens pax perpetua hominumque redemptio miserere nobis | (Ia) Angus dei miserere nobis eia et eia | (Ib) Hic est verus agnus de quo Johannes exclamavit dicens | (Ic) Hodie natus est nobis rex regnum dominus hodie nobis venit salus mundi redemptio nostra eia dicamus omnes | (Id) In Jordane baptizavit ovans et dicens | (Ie) Quem Johannes in deserto praedicavit ovans et dicens ecce | (If) Redemptor mundi qui nasci dignatus es hodie pro salute mundi miserere nobis eia eia | (Ig) Summe sacerdos emitte vocem tuam et recita nobis angelorum cantica quam praecinerunt regi nato domino | (D) Interventu beatae Mariae virginis deus | (E) Interventu beati confessoris et doctoris Martialis rex | (F) Interventu beati levitae et martyris Martini rex | (G) Interventu beati levitae et martyris Stephani rex | (H) Majestas lucis aeterne deus conditor | (K) O admirabilis atque ineffabilis rex | (M) Trinitas inseparabilis deitas | 509505.Tp2 | Ag |
| Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli | g01013d | CmV |
| Congregavit nos in unum Christi amor timeamus et amemus deum vivum ubi caritas et amor ibi deus | A solis ortu et occasu ab aquilone et mari | Congregavit * | Una sabbati surrexit valde mane et apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurit nuntiare. Vere Dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuisti eum et dicebant | Vere * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi que videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Timeamus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respiraret inter agmina sanctorum collacari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovem que erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Timeamus * | Mortem etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vita mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus sub homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vita mundi renovatum | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortem nobis propinaret secundum lignum Christus crucis contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | | a02507 | H |
| Lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli a domino factum est et est mirabile in oculis nostris | 008414e | GrV |
| Laureata plebs fidelis sacramento Christi carnis lauda regem gloriae nam cum regnans sit in caelis cum effectu suae mortis se praebet cottidie ut pretium pro peccatis fiat virtus passionis et augmentum gratiae missa confert ista nobis ergo digne sit sollemnis missae cultus hodie hoc signavit vitae lignum Melchisedech panem vinum ut placaret trinum unum offerens altissimo aser quoque pinguis cibus delicias dans regibus nam regalis hic est cibus pane sacratissimo et hoc quidem designavit agnus sine macula quem edendum immolavit quondam lex mosaica agnus legis jam cessavit supervenit gratia Christi sanguis dum manavit mundi tollens crimina caro cujus tam serena nobis esca sit amoena fidei mysterio quam provide manna caeli figuravit Israeli nobili praesagio esca fuit temporalis in deserto datum manna Christus panis et perennis dans aeterna gaudia hic est panis salutaris per quem datur nobis vita hic est calix specialis cujus potus gratia hic est esus pauperum nullum quaerens pretium sed mentes fidelium panis praebens copiam o dulce convivium supernorum civium in terris viaticum nos ducens ad patriam vitae via lux perennis satians refectio Christe confer vitam nobis hoc sacro convivio ut aeterno cum supernis perfruamus gaudio quod ostendet deitatis manifesta visio vive panis vivax unda vera vitis et fecunda vitae da subsidia sic nos pasce sic nos munda uta morte nos secunda tua galvet gratia nam effectus tuae mortis nos emundat a peccatis per missae mysteria summe templum trinitatis sempiternam confer nobis gloriam in patria Jesu decus angelorum spoliator infernorum humili victoria honor caeli lux sanctourm salus mundi fons bonorum tibi laus et gloria amen | 508008 | Sq |
| Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea | Sicut imber super gramen et sicut nix supra foenum quoniam nomen domini invocavi date magnitudinem deo nostro deus vera opera ejus et omnes viae ejus judicia | Deus fidelis et non est iniquitas in eo justus et sanctus dominus | Peccaverunt non ei filii immaculate progenies prava et perversa haec domino retribuisti sicut populus factus et non sapiens | Nonne hic ipse pater tuis qui possedit fecit et creavit te | Commemoramini dies anticos intelligite annos generationis et generationum | Interroga patrem tuum et annuntiabit tibi seniores tuos et dicent tibi | Cum partiretur altissimus nationes gentium quemadmodum dispersit filios ade statuit terminos gentium secundum numerum angelorum dei | Facta est portio domini populus ejus Jacob funiculum hereditatis suae Israel | Sufficientiam dedit ei in terra deserta in sitim caloris ubi non erat aqua | Circumduxit et docuit et custodivit eum sicut pupillam oculi | Sicut aquila proteget nidum suum et super pullos suos conscendit expandit alas suas et suscepit eos et super posuit scapulis suis | Dominus solus deducebat eos et non erat cum eis deus alienus | h02219a | ANTV |
| Hic Jesus qui assumptus est a vobis in caelum sic veniet quem ad modum vidistis eum euntem in caelum | 602575a | V |
| Insigne festum Juliani martyris quo cara stringens virginis consortia caelos adeptus fit supernus incola plebs dicatae multitudo personet fidesque plena singulorum nuntiet | Hic Julianus sorte claro germine cives togate urbes antiochiae inbutus omne disciplinae artium in lustre pignus unicum parentibus vitam gerebat consecraret moribus | Quibuis novenis annis recussibus spem cum serendae prolis in se ostenderet ad sunt parentes jure nuptum suggerunt quos liberorum casta procreatio avos perenni consecraret nomine | Sed ecce Christi servus ad deum ugit septem diebus noctibus que pervigil quid ipse dicat quid velit jam consulit ad est deus docet fidelem servulum jubens salutis ad peti conubium | Firmantus idem gratiae oraculis surgit parenti laetior consentiens ex more virgo tunc puella quaeritur mox Basilissa sorte huic disponditur decus decori compar hic adjungitur | Adest est ipse nuptiarum jam dies urbis vocata multitudo convenit plebes vicinae civitatum confluunt urbana laetae concinentes cantica amore carnis praestrepentes cimbala | Sparsis sonorum musicis conventibus melos per omnem civitatem personant cantus sonora concrepabant organa lyrae strepentes tinnebant cordulae cavit plateae praestrepebant citharis | Sed haec beatus gestiens contemnere mentem futurae praeparat victoriae ad ipse victor tradita cum virgine intrant sancratum jam tori cubiculum illic reclines contuentur mox deum | Sed prima virgo dona sentit munerum quibus beati mox odoris nectare thori refusa jam sacrata horresceret hinc fundamenta contremescunt lectuli et luce clara innovantur caelibes | Fulgore jam post hinc prae euntem lampadum rex Christus illis luce clara ostenditur chori angelorum vel sacrarum virginum visu salutis intuentur cernuo jam tunct foventur tunc docentur amplius | Hoc sacrosancto provocati munere junguntur ambo juncione spiritus et carnis actum nescientes lubricum tenent beatum caelibes conubium quo spirituales proferant partus deo | Functis de inde protinus parentibus claro superstites liberorum nomine fundos domos que praediorum dividunt quibus virorum virginumque fulgida dicanda Christo consecrant caenobia | Sed palma florens Juliani martyris decem virorum milibus praetenditur idem paterno quos regebat ambitu hic et choreis Basilissa virginum stipata floret gratia carismatum | Erat futuro martyri hoc proprium cum sancrosancta Basilissa conjuge ut oris ejus igne tactus quispiam statim supernam consecutus gratiam terrena linquens stringeret caelestia | Sic docentes plebium frequentiam sic multa Christo consecrantes milia duae lucernae candelabra impositae lucent sereno claritatis lumine fulgent perenni gratiarum lampade | Hinc Basilissa commonente virgines columna lucis eminens apparuit stili beatam scriptionem praeferens quae deputata virginum frequentiam deo placente praedicaret fulgidam | Sui precatus virgo vota obtinens praemittit omnes ad locandas virgines caelistis aulae in beato sidere quas ipse claro fine mortis adsequens orationi incubans defungitur | a06487 | H |
| Cantemus domino gloriose enim honorificatus est | Aequum et ascensorem projecit in mare | Adjutor et protector meus dominus et factus est mihi in salute | Hic deus meus et glorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum | Dominus conterens bella dominus nomen est ei | Currus pharaonis et exercitum ejus projecit in mare | Electos ascensorens ternos strantes dimersit in rubro mari | Pelago quo operuit eos dimersi sunt in profundum tamquam lapis | Dextera tua domine glorificata est in virtute dextera manus tuae confregit inimicos et prae multitudine magestatis tuae conteruisti adversarios | Misisti iram tuam et comedit eos tamquam stipula et prae spiritu iracundiae tuae divisa est aqua | Steterunt tamquam murus aquae gelaberunt fluctus in medio mari | Dixit inimicus persequens comprehendam partibo spoliam replebo animam meam interficiam gladio meo et dominabitur manus mea | Misisti spiritum tuum et quo operuit eos mare dimersi sunt tamquam plumbum in aqua validissima | Quis similis tibi in diis domine quis similis tibi honorificus in sanctis mirabilis in magestatibus faciens prodigia | Extendisti dexteram tuam et devorabit eos terra | Gubernasti justitiam tuam populum tuum hunc quem liberasti | Consolatus es in virtute tua in refectione sancta tua | Audierunt gentes et irate sunt dolores apprehenderunt inhabitantes Filisthim | Tunc festinaverunt duces Edom et principes Moabitarum apprehendit eos timor tabuerunt omnes inhabitantes Canaan | Decidat super eos timor et tremor magnitudinis brachii tui | Fiant tamquam lapis donec transeat populus tuus domine usque dum pertranseat populus tuus hunc quem liberasti | Induc el planta eum in monte hereditatis tuae in praeparato habitatione tua quam praeparasti tibi domine | Sanctuarium tuum domine quod praeparaverunt manus tuae | Domine qui regnas in aeternum et in sempiternum et adhuc | Quia introduit aequitatus pharaonis cum quadrigis et ascensoribus in mare | Et induxit super eos dominus aquas maris filii autem Israel ambulaverunt per sicum per medium maris | h04724 | CaH |
| Puer natus est Cyricus cujus ordo caelicus laudat puerperia | Vere puer deum verum Christum sequens puerum senex in infantia | Miro modo legem docens nocentibus innocens praedicans caelestia | Nondum juventutis flore immo lactis tempore tractus ad supplicia | Infans vir Israelita cujus genetrix Julita nobilis propitia | Dogma promens spiritale natum trahit ad natale morte Christi praevia | Cujus mors Cyrici vita dum per ortem intrat ita vitae natalitia | Ante tempus meritorum dies lactis dies florum fructus ferunt praemia | Felix mater felix natus non timentes cruciatus sed pro fide Christi bella | Sustinendo patientes patienter sustinentes famen frigus et flagella | Tandem mortem pretiosam ita Christus rosa rosam legit ad caelorum serta | Ecce nunc tempus rosarum ut ad gloriam earum nos invitet fides certa | O felices o beati qui pro Christo passo pati meruerunt talia | Ignem ferrum diversorum exquisita tormentorum ad mortem flagitia | Sacramentis nondum novis istos signant agnus ovis eorumque victima | Iste puer martyr magnus quasi legis sacer agnus die quartadecima | Item juxta legis foedus istum caesus signat hoedus istam rufa vitula | Agnus figurabat Christum Christus agnum fecit istum agnum sine macula | Hic agnus occiditur qui cum ove sequitur agnum ante saecula | Sic currunt ad bravia quorum haec sollemnia recolit ecclesia | Eorum constantia gratiam cum gloria nobis praestet alleluia | ah44104 | Sq |
| Hodie cantandus est nobis puer quem gignebat ineffabiliter ante tempora pater et eundem sub tempore generavit inclyta mater | Quis est iste puer quem tam magnis praeconiis dignum vociferatis dicite nobis ut collaudatores esse possimus | Hic enim est quem praesagus et electus symmista dei ad terras venturum praevidens longe ante praenotavit sicque praedixit | ah49001 | Tp |
| Christe tu rerum opifexque operum olimpum regis aridaque sustinens polum decoras lumine sidereo arvaque reples hominis ex traduce jubes ne salum effluat ex limite | Tu protoplausto ejusque pro sapie legisque sensum naturalem inseris ut ea fratri quae vult sibi inroget demum Moyses bis a te in tabulis denis accepit praeceptis almificis | Ex hinc prophetae bis octuni veniunt populi corde ad salutem instruunt errorem vanum idolorum dextruunt credere deum te caelestem praedicunt et praestolare incarnatum proferunt | Milibus quinque ducentis in seriae habens hic mundus annos ab origine tunc verus agnus natus es ex virgine terdenis item annis tuae tempore sic a Joanne tinctus es baptismatae | Dehinc praesitos elegit apostolos Petrum Andram Joannem et Jacobum Batholomaeum Judamque et Simonem Thomam Philippum et Alfei Jacobum Mathaeum vero vocans a toloneum | Hic post ascensum Christe tuum ad caelos propere pergitque ad Eziopios mox a Candacis eunuco susceptus est praestigiatos liberavit a magos in somno vertit dracones sevissimos | Exortat coetum vanos deos temnere et deum verum Jesum Christum credere ut paradisi fruantur deliciae mox ab Aeglippo est accitus principe et prolem ejus suscitat a funere | Rex videns credit et plebs templum construit in quo rex lotus conjuxque baptismatae cum Euphranone plebs et Effigeniae almam ducentes vitam in progenie usque dum coepit Irtacus regimine | Convocat namque rex rudis apostolum eique regnum spondit dimidium ut caelebs illi detur Effigenia cui bis centum almae in cenobia virgines erant sacra cum velamina | Ad haec Mathaeus Irtaco exorsus est fas non est regis sponsam servo ducere nec Christi sponsam fas est tuae copulae jungi Yrtacus ob hoc mox apostolum percuti jussit punctum hictum gladii | Orans confossus mograt caelis anima aurum mox praebet virgo Effigenia et Christo dignum construit vaselicam in qua Matthaeus requiescit in urna vigent virtutes per aeterna tempora | Virgines uri rex praecepit set flamma ventus invergens cremat regis atria mox est percussus totus elefantia prolis arreptus daemonis sevissima se pater caesu esse efflat anima | Regnum hoc coepit frater Effigeniae Beor gestabat nomen ex baptismatae quem sanctus martyr unxeratque crismate provinciae sunt plene mox baselice quo canunt deo dulci modulamine | Vota rex plebis Christe ratum effice languidis fave aelisosque erige maestis solamen bellum litem remove fraterno pacem sloida in pectore | Supplices Christe vernuli exposcimus assistat fauctor nobis hic apostolus impetret nostris veniam sceleribus evulsis cunctis vitiisque funditus vita dum instat polleat virtutibus | Gloria patri personet ingenito gloria sancto spiritu paraclito qui deus unus mundi regi fabrica cujus aeterna laus et potentia per infinita saeculorum saecula | Amen | a06853 | H |
| Nonne hic est quem quaerunt interficere et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt | 003947 | A |
| Spe mercedis et coronae stetit martyr in agone ad mortem oboediens | Morte Christum imitatus fide firmus et firmatus firmo gressu gradiens | Furit furor militaris ut vir sacer sacris aris immoletur hostia | Quem occidunt saevientes introducunt nescientes ad aeterna gaudia | Christe felix hic athleta qui subire mente laeta mortem non abhorruit | Ut sis salus infirmorum et medela peccatorum gratiam promeruit | Caeci claudi surdi muti sunt ad usum restituti divina clementia | Non est morbus quem non curet si morborum non obduret tarda diffidentia | Hostes Christi Christo cedunt signa signis dum succedunt argumenta fidei | Ergo martyr invocetur ut per eum nobis detur ad superna provehi | ah55009 | Sq |
| In caelesti hierarchia nova sonet harmonia novo ducta cantico | Cui concordet in hac via nostri chori melodia congaudens Dominico | Ex Aegytpo vastitatis virum suae voluntatis vocat auctor saeculi | In fiscella paupertatis flumen transit vanitatis pro salute populi | In figura catuli praedicator saeculi matri praemonstratur | Portans ore faculam ad amoris regulam populos hortatur | Hic est novus legis lator hic Elias aemulator et detestans crimina | Vulpes dissipat Samsonis et in tuba Gedeonis hostis fugat agmina | A defunctis revocatum matri vivum reddit natum vivens adhuc corpore | Signo crucis imber cedit turba fratrum panem edit missum Dei munere | Felix per quem gaudia tota jam ecclesia sumens exaltatur | Orbem replet semine in caelorum agmine tandem collocatur | Jacet granum occultatum sidus latet obumbratum sed plasmator omnium | Ossa Joseph pullulare sidus jubet radiare in salutem gentium | O quam probat carnis florem omnem superans odorem tumuli flagrantia | Aegri currunt et curantur caeci claudi reparantur virtutum frequentia | Laudes ergo Dominico personemus mirifico voce plena | Clama petens suffragia ejus sequens vestigia plebs egena | Sed tu pater pie bone pastor gregis et patrone prece semper sedula | Apud curam summi regis derelicti vices gregis commenda per saecula | ah55115 | Sq |
| Quem quaeritis in praesepe pastores | Salvatorem Christum dominum infantem pannis involutum secundum sermonem angelicum | Adest hic parvulus cum Maria matre sua de qua dudum vaticinando Isaias dixerat propheta ecce virgo concipiet et pariet filium et nunc euntes dicite quia natus est | Alleluia alleluia jam vere scimus quia Christum natum in terris de quo canite omnes cum propheta dicentes | ah49002 | Tp |
| Hic est dies verus dei sancto serenus lumine quo diluit sanguis sacer probrosa mundi crimina | 008311 | H |
| Hic est dies | h03859a | MTV |
| Cantemus domino gloriose enim honorificatus est | Aequum et ascensorem projecit in mare | Adjutor et protector meum dominus et factus est mihi in salutem | Hic deus meus et glorificabo eum deus patris mei et exaltabo eum | Dominus conterens bella dominus nomen est ei | Currus pharaonis et exercitum ejus projecit in mare | Electos ascensorens ternos strantes dimersit in rubro mari pelago quo operuit eos dimersi sunt in profundum tamquam lapis | Dextera tua domine glorificata est in virtute dextera manus tue confregit inimicos et prae multitudine magestatis tuae conteruisti adversarios | Misisti iram tuam et comedit eos tamquam stipula et prae spiritu iracundiae tuae divisa est aqua | Steterunt tamquam murus aquae gelaberunt fluctus in medio mari | Dixit inimicus persequens comprehendam partibo spoliam replebo animam meam interficiam gladio meo et dominabitur manus mea | Misisti spiritum tuum et quo operuit eos mare dimersi sunt tamquam plumbum in aqua validissima | Quis similis tibi in diis domine quis similis tibi honorificus in sanctis mirabilis in magestatibus faciens prodigia | Extendisti dexteram tuam et devorabit eos terra | Gubernasti justitiam tuam populum tuum hunc quem liberasti | h01817a | ANTV |
| Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebremus et in illa die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virginis per visitationem spiritus sancti o beata infantia per quem generis nostri vita est reparata quia tamquam sponsus de thalamo Mariae Christus processit ex utero o virgo super virgines benedicta sic paries filium ut in virginitate non patiaris detrimentum | 005354.1 | A |
| Lapidem quem reprobaverunt aedificantes alleluia hic factus est in caput anguli a domino factum est et est mirabile in oculis nostris alleluia alleluia | 003577 | A |
| Alleluia Lapidem quem reprobaverunt aedeficantes hic factus est in caput anguli | g02320 | Al |
| Laus erumpat ex affectu psallat chorus in conspectu supernorum civium | Laus jucunda laus decora quando laudi concanora puritas est cordium | Michaelem cuncti laudent nec ab hujus se defraudent diei laetitia | Felix dies qua sanctorum recensetur angelorum sollemnis victoria | Draco vetus expugnatur et draconis effugatur inimica legio exturbatus est turbator et projectus accusator a caeli fastigio | Sub tutela Michaelis pax in terra pax in caelis laus et jubilatio cum sit potens hic virtute pro communi stans salute triumphat in proelio | Suggestor sceleris pulsus a superis per hujus aeris oberrat spatia | Dolis invigilat virus insibilat sed hunc adnihilat praesens custodia | Tres distinctae ierarchiae jugi vacant theoriae jugique psallentio | Nec obsistit theoria sive jugis harmonia jugi ministerio | O quam mirae caritatis est supernae civitatis ter terna distinctio | Quae nos amat et tuetur ut ex nobis restauretur ejus diminutio | Sicut sunt hominum diversae gratiae sic erunt ordinum distinctae gloriae justis in praemio | Solis est alia quam lunae dignitas stellarum varia relucet claritas sic resurrectio | Vetus homo novitati se terrenus puritati conformet caelestium | Coaequalis his futurus licet nondum plene purus spe praesumat praemium | Ut ab ipsis adjuvemur hos devote veneremur instantes obsequio | Deo nos conciliat angelisque sociat sincera devotio | De secretis reticentes interim caelestibus erigamus puras mentes ad caelum cum manibus | Ut superna nos dignetur coheredes curia et divina collaudetur ab utrisque gratia | Membris sit concordia capitique gloria | ah55258 | Sq |
| Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla talem silva profert flore fronde et germine dulce lignum dulce clavum dulce pondus sustinet | Ab ore verbum prolatum nuntiante angelo alti genitoris sacrum inlustravit uterum Marie virginis alme ad salutem gentium | Beata virtus caelestis quae suscepit fragile corpus ut ruentem sursum elevaret hominem quod male priscorum culpa parentum prostraverat | Cessus ictus flagellorum sustulit opprobria sputis vultum sorditatus laureatus vepribus deputatus cum iniquis ad mortem crudeliter | Delicta tulit et cuncta diluit facinora Christus redemptor quae pius dei patris unicus per crucis alme tropheum lavit omne saeculum | Exaltatus Jesus Christus in crucis patibulo austu fellis et aceti propinatus poculo lancea latus perfossum profluit miraculum | Fugiens sol obscuratur cernens mortem domini luctuosam infert mundo tenebrae caliginem monumenta patuerunt velum templi scissum est | Gaudium fessis laturus fregit portas inferi antra Erebi illustrans spoliavit tartara eruit victo serpente beatorum animas | Hebraei tunc a Pilato postulant custodiam militum qui ad sepulcrum excubarent vigils quos terruit et fugavit visio angelica | Illico surgente Christo omnis terra tremuit mortuos olim sepultos tunc viventes reddidit nuntius caelestis inquit resurrexit dominus | Karorum discipulorum corda mulcens loquitur hortans pie ac benigne sacris mulieribus ut irent in galilaea viderentque dominum | Laeti cernunt regem regum magistrum discipuli quos per dies quadragenos visitavit saepius demumque regna caelorum ascendit in gloriam | Munus inde mittens suis spiriuns paracliti cujus accensi calore locuti discipuli cunctis gentibus stupenda divina magnolia | Nostris ipse Jesus Christus finem ponat scandalis qui pro nobis dira probra sustulit ab impiis omne facinus explodat hic a nobis miseris | Orrida procul remota averni supplicia adepturos nos assumat paradisi gaudia potiri ut mereamur caeli habitacula | Praeferentes signum crucis angelorum agmina cernui venturo regi praebentes obsequie terrore concussa ruet cuncta mundi machina | Cum terribili clangore tubarum vox caelitus sonuerit ut extinctos terra reddat mortuos reddituri rationem Christo regi domino | Radii solis ad instar Christus judex veniet collaturus piis regnum impiis supplicium crux nos tunc alma protegat et ab ira eruat | Sanctis ut simul uniti evadarmus tartara proculque laeva deserta teneamus dexteram ut cum Christo potiamur infinitam gloriam | Terram vivorum ingressi cum choro angelico liberi a maledicto erebi supplicio exsules effecti procul a mortis exitio | Ultra nec mortem passuri nec doloris stimulos nulla restabit mundana fragilis occasio nec supererit antiqui hostis colluctatio | Christus erit salus nostra Christus gloriatio Christus vita atque regnum dulcisque refection qui pro nobis semedipsum tradidit supplicio | Fixis genibus prostrate adoremus inclytam crucem quam ascendit olim pro mundi nequitia ut contrita lederetur zabuli superbia | Zelo draconis subacto polorum fastigia penetravit secum ferens electorum agmina cum quibus nobis concedat vivere per saecula | a01624 | H |
| Hic est dies * | h00547a | ALLV |
| Clementis festum celebratur hodie venite plebes et mirate compotem ad seclam Petri domini apostoli romane sedis tertium antestitem quem sibi Christus consecravit martyrem | Hic habitando in urbe Romulea annuntiando Jesum Christum dominum illuminavit Teudore Sisinnium dum viso Petro orans ipsa prospicit sic a Clemente baptizatus credidit | Hic praedicando Christi evangelium et convocando catervas fidelium Trajani jussu ducitur exilium trans Pontum mare in praeruptum eremum ibi peregit insigne miraculum | Aquarum venas ex abysso eduxit et satiavit sitientes incolas qui per metalla excidebant marmora et satiavit tabe siti valida pro Christi nomen portantes supplicia | Ob hoc crescente emula invidia profundum maris mergitur cum ancora ibi umatur sepulcrali camara in qua receptus extat nunc ecclesia ubi fideles confluunt per saecula | Qui cursus anni tectus aqua valida alto in mari subtus undas latitat cujus recurrens annua festivitas recedit mare fere tria milia per septem dies vias praefert fulgidas | Cujus sepulchrum velud aurum rutilat ancora colli ut argentum emicat fiunt virtutes per fideles petitas agentes deo gratias multimodas qui praestat sanctis tanta mirabilia | Christum rogemus verum patris unicum et obsecremus almumque spirituum ut mundi procul auferat jactantiam virtutum nobis donet abundantiam per quam aeternam mereamur gloriam | Gloria patri gloria sit filio gloria sancto praecedenti spiritu qui deus unus regit mundi macina disponit cuncta revolvendo tempora tenetque regnum perpetim per saecula | Amen | h00613 | HYMN |
| Haec est dies quem fecit dominus exsultemus et laetemur in eo | h00818 | PSLM |
| Non est hic quem quaeritis sed prout videbitis surgens gloriatur | 601724a | V |
| In finem pro torcularibus filiis Core psalmus | Quam dilecta tabernacula tua domine virtutum | Concupiscit et deficit anima mea in atria domini cor meum et caro mea exsultaverunt in deum vivum | Etenim passer invenit sibi domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua domine virtutum rex meus et deus meus | Beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te | Beatus vir cujus est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit | In valle lacrimarum in loco quem posuit | Etenim benedictionem dabit legislator ibunt de virtute in virtutem videbitur deus deorum in Sion | Domine deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe deus Jacob | Protector noster aspice deus et respice in faciem Christi tui | Quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abjectus esse in domo dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum | Quia misericordiam et veritatem diligit deus gratiam et gloriam dabit dominus | Non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia domine virtutum beatus homo qui sperat in te | 920083 | PS |
| Jesum quem quaeritis non est hic sed surrexit recordare qualiter locutus est vobis dum adhuc in Galilaea esset alleluia | 003483 | A |
| Hic est revera Jacobus quem amat valde dominus Christi miles emeritus et signifer egregius militia probissimus Gallaeciae apostolus peregrinis notissimus et honore dignissimus miraculis mirificus in gloria magnificus quem cunctas petit populus domesticus et barbarus | h04795 | VAR |
| Quam dilecta tabernacula domini virtutum et atria Quam amoena sunt umbracula ubi est sanctorum ecclesia Quae non movent immo fovent ventus flumen pluvia quam electi architecti cuncta aedificia Quam decora fundamenta quae concinunt sacramenta umbae praecurrentia latus Adae dormentis Evam fudit in momentis copulae premordia Arcam ligno fabricata Noe servat gubernata per mundi diluvium prole sacra tandem feta anus sacra ridet laeta nostrum lactans gaudium Servus bibit qui legatum et camelus adaquatum ex Rebeccae hydria hic in aures et armillas ornat sibi ut per illas viro fiat congrua Synagoga subplantatur et Jacob dum divagatur nimis freta littore lipam Liam latent multa quibus Rachel videt fulta parit nubit federe In bivio tegens nuda geminos parit ex Juda Tamar diu vidua hic Moyses a puella dum se lavit in fiscella reperitur scirpea Hic mas agnus immolatur quo Israel satiatur ejus tinctus sanguine hic transitur Rubens unda Aegyptos sub profunda obruens voragine Hic est urna manna plena haec mandata legis dena sed in arca federis haec sunt sedis ornamenta haec in Aaron indumenta quo praecinxit ponderis Hic Urias viduatur Bersabae sublimatur sedis consors gloriae hic regis varietate vestis instat deaurate sic regum filiae Huc venit Austri regina Salomonis quam divina condidit sapientia haec nigra est sed formosa mirra et thure firmosa magna pigmentaria Hic futuraque signa obumravit reservavit nobis dies gloriae jam in lecto tam dilecto quiescamus et psallamus assunt enim nuptiae Quarum tenet principium intubis epulantium et simis per psalterium sponsum millena milium una laudant melodia sine fine dicentia amen in aeternum | ah55030 | Sq |
| Corde voce pulsa caelos triumphale pange melos gentium ecclesia | Paulus doctor gentium comsummavit stadium triumphans in gloria | Hic Benjamin adulescens lupus rapax praeda vescens hostis est fidelium mane lupus sed ovis vespere post tenebras lucente sidere docet evangelium | Hic mortis viam arripit quem vitae via corripit dum Damascum graditur spirat minas sed jam cedit sed prostratus jam oboedit sed jam vinctus ducitur | Ad Ananiam mittitur lupus ad ovem trahitur mens resedit effera fontis subit sacramentum mutat virus in pigmentum unda salutifera | Vas sacratum vas divinum vas propinans dulce vinum doctrinalis gratiae synagogas circuit Christi fidem astruit prophetarum serie | Verbum crucis protestatur crucis causa cruciatur mille modis moritur sed perstat vivax hostia et invicta constantia omnes poena vincitur | Segregatus docet gentes mundi vincit sapientes dei sapientia raptus ad caelum tertium videt patrem et filium in una substantia | Roma potens et docta Graecia praebet colla discit mysteria fides Christi proficit | Crux triumphat Nero saevit quo docente fides crevit Paulum ense conficit | Sic exutus carnis molem Paulus videt verum solem patris unigenitum | Lumen videt in lumine cujus vitemus numine Gehennalem gemitum | ah55278 | Sq |
| Tribus signis Deo dignis dies ista colitur tria signa laude digna caetus hic prosequitur | Stella magos duxit vagos ad praesepe Domini congaudentes omnes gentes ejus psallant nomini | Novum mirum aqua vinum factum est ad nuptias mundus credit Christus dedit signorum primitias | A Johanne in Jordane Christus baptizatus est unde lotus undis totus et purificat | Lector lege a summo rege tibi benedictio sit in caelis plebs fidelis psallat cum impudio | ah20164 | H |
| Flete fideles animae flete sorores optimae ut sint multiplices doloris indices planctus et lacrimae | Fleant materna viscera Mariae vulnera maternae doleo quae dici soleo felix puerpera | Triste spectaculum crucis et lanceae clausum signaculum mentis virgineae | Profundae me vulnerat hoc est quod dixerat quod prophetaverat ille praenuntius hic ille gladius qui me transverberat | Dum caput cernuum dum spinas capitis dum plagas manuum cruentis digitis | Supplex suspicio sub hoc supplicio tota deficio dum vulnus lateris dum locus vulneris est in profluvio | O dolor pro dolor ergo quare fili care pendes ita cum sis vita vivens ante saecula | Rex caelestis pro scelestis alienas solvis poenas agnus sine macula | Munda caro mundo cara cur in crucis ares ara pro peccatis hostia cur in ara crucis ares caro quae peccato cares caro culpe nescia | O mentes perfidas et linguas duplices o testes subdolos et falsos judices senex cum junioribus solent majoribus criminibus damnati ferre suspendium stipendium peccati | A damnaticis damnatur innocens explens quod expedit quod decet edocens fremunt auctores criminum et viri sanguinum in dominum salutis caelo nequitiae sub specie virtutis | Mi Joannes planctum move plange mecum fili novae fili novo foedere matris et matertere tempus est lamenti immolemus intimas lacrimarum victimas Christo morienti | Salutaris noster Jesus captus tractus vinctus caesus et illusus alapis a Gehenne satrapis auctor vere lucis dies nocte clauditur vita mortem patitur mortem autem crucis | Hac in vita sum invita hoc in malo mori malo fili mi dum reprimi vel exprimi nequit aestus animi dolentis tantis malis eximi nolentis | a01685 | VaHW |
| Surgentes ad te domine atre noctis silentio vigiliis obsequiis patrum sequentes ordinem | Quem nobis dereliquerunt jure hereditario ministrantes excubiis tibi sanctae paraclite | Pari cum patre clarus est cum christo subtilismus multi modis spiritus rex misticus agnosceris | Fragiles carne conspicit quos ille antiquissimus suis decepit artubus tuis trahe virtutibus | Grex tuus tibi deditus nullo tenatur crimine quem tuo christe sanguine voluisti redimere | Oves errantes praevide pastor bone piissime ad aula celsitudinis tuis reporta humeris | Tabefactus et saucius abscedat princeps demonum perdat praedam de faucibus insatiata ravies | Exsultet christe dominus psallat chorus angelicus laudes insonent in organo ter sanctus dicat domino | Jesu defensor omnium protector et mirabilis sueta noctis advenit et nos sopore dediti | In tuo sancto nomine qui custos et defensor es et vigemus spiritu ut mereamur lampades | Cantores tuos domine quos jubes nocte surgere ad invocandum tuum nomen quod nobis est laudabile | Quem omnis terra metuit pro tanta magnitudine sequamur in tua laude quod pie sancte precipis | Hymnorum cantus resonet de corda te credentium sequamur tanti gaudii promissa sancti spiritus | Clamor in nocte factus est Jesus ingressus januis et vigilantes provocat intrare sancta regina | Gaudet sponsus virginum ingressus in cubiculo ubi coronas martyrum refulgent ante dominum | Mercedem tanti gloriae daturus est credentibus quod nobis sitit animus sic mereamur consequi | Medium noctis tempus est prophetica vox admonet dicamus laudes domino patri semper et filio | Sancto quoque spiritui perfecta enim trinitas uniusque substantiae laudanda semper nobis est | Medie noctis tempore pergens vastor angelus egyptus mortem inferens diluit primogenita | Haec hora justis salus est in quo se vinctus angelus ausus punire non fuit signum formidans sanguinis | Egyptus flebat fortiter tantarum dira funera solus gaudebat Israel agni protector sanguinis | Nos vero Israel sumus laetemur in te domine hostem prosternentes malum Christi defensi sanguine | Medie noctis tempore per voce evangelica venturus sponsus creditur regni caelestis conditor | Occurrunt sancte virgines obviam tunc adventui claras gestantes lampades magno laetantes gaudio | Stulte fores remanent que extinctas habent lampades frustra pulsantes janua clausa jam regni regia | Quare vigilemus sobrie gestantes mente splendide ut adveniente Jesu digni occuramus obviam | Medie noctis tempore paulus quoque et sileas pro christo vincti in carcere laudando resoluti sunt | Nobis hic mundus carcere est Christi resolve vincula nostra relaxa crimina in te sancte credentium | Dignos nos fac rex hagie venturi regni glorie eternis ut mereamur te laudibus concinere | Praesta pater piissime | a01758 | H |
| Alleluia Hic est martyr quem coronavit dominus | g03185 | Al |
| Almi prophetae progenies pia clarus parente nobilior patre quem matris albus claudere nescius ortus senilis prodidit indicem | Cum virginalis regia gloria summi tonantis nomine pigneris gestaret aulae nobilis intimo claustro pudoris fertilis integro | Vox suscitavit missa puerpera fovitque vatis gaudia parvuli matres profetant munera pigneris mutus locutus nomine filii est | Scribendus hic est vocis ut augeat nostre canorem duraque vincula sissolvat oris largo profetici verborum habens literam nominis | Mox namque verbi vox sapientiae est major prophetis et minor angelis qui praeparavit corda fidelium stravitque rectas justitiae vias | Adsertor equi non ope regia nec morte dira liquere tramite veri coactus non licet ait tibi uxorem habere fratris adulteram | Sic ira regis sevaque funera saltationis munere vendita mensas tyranni et virginis ebriae luxu replevit sanguine sobrio | Hic victricus dat dona vesanior quam si veneni pocula tradere negare praestat quam dare victrico odisse praestat plus nocet hic amor | Gloria patri aeterno domino gloria Christo regi perpetuo qui dominatur cum sancto spiritu et regnum ejus per omne saeculum | Amen | 008260 | H |
| Christe redemptor omnium ex patre patris unice solus ante principium natus ineffabiliter | Tu lumen tu splendor patris tu spes perennis omnium intende quas fundunt preces tui per orbem servuli | Memento salutis auctor quod nostri quondam corporis ex illibata virgine nascendo formam sumpseris | Hic praesens testatur dies currens per anni circulum quod solus a sede patris mundi salus adveneris | Hunc caelum terra hunc mare hunc omne quod in eis est auctorem adventus tui laudat exsultans cantico | Nos quoque qui sancto tuo redempti sanguine sumus ob diem natalis tui hymnum novum concinimus | 008277 | H |