h04352

Full text: 
Gaudet nunc naviter jam toga candida sollemne agitur festum celebrius concurrunt pariter hymnoque recinunt qui patre proditus saeculum continet | Cunctumque rabidi per hoc satellites orbem disquiritant Christum colentium avidis faucibus luporum ritibus sanguinem sitiunt insontes perimunt | Sed hoc pertonuit tines Gallaeciae lustrant continuo partes occiduas monitis abnuunt quae Christus indidit et suis imperant nefanda incolis | Praecones valide munera largitant qui esset deditus idolis servulus abundans copia saeculi gloria et manens in eo omni liminio | Per mundi compita fama pervolitat ignari properant certatim confluunt dona mortalia optantes cousequi cum quibus vividi merguntur erebi | Idolum dedicans ara construitur pectora verberans monet sic facere ut quis contemneret acris suppliciis vita necabitur nomen delebitur | Facundus accola contiguus dei qui fratri sanguine jungitur gratia ardore fidei ducuntur pariter et furva denegant gentium idola | Praeses ut infremens clamitat turbidaes sanctos adducere vinctos et improbe lubet satellites caedibus exsequi ut sanctos domini perderent perfidi | Moxque ut facti sunt martyres incliti obviam iudici inquiunt valide cur sanctos domini incertum provocas et vis illicitis servire idolis | Munus proponitur annonam porrigens ut quos non vincerent tormenta pessima vincerent gaudia mundi inlecebra ut sic inliceret corda innocentia | Sed sancti domini cuncta propelliunt putant sacrilegum quidquid obtulere et sanctis manibus horrida tangere ac manent liberi ab omni crimine | Venena poculo miscens continuo guttur inicere sumentes avide nec eis nocuit tantis obscenibus quae sanctis praeparat vesanus impius | Sustolli praecipit caput demergere pelles detrahere oculos effodi ut sic per triduo penderent perpetim angelo domini sani effecti sunt | Unus e populo increpans judicem cernit et obsecrat nuntius domini dextra coronulis praestolat martyres ut sertis evehat aethera caelica | Tyrannus audiens vota fidelium accepta domino esse ut comperit arrepto gladio martyrum capita truncat suavius vivent perennius | Ob hoc caelicolae acclines petimus nostris que precibus aures adponite deferte sedula illi suspiria ut sit propitius cunctis quae gessimus | Sit trino omino gloria maxima sit compar genitu sitque paraclito unus qui retinet sceptra perenniter vincens
Genre: 
Fulltext source: 
E-Mah Cod. 30 25
Notes: 

Randel 383-02

Concordances in the Cantus Index network