Genre: 
Full text: 
Impia jam miserum me captat curva senecta inde dolore novo carmina maesta cano | Fletibus ecce rigo rotanti vertice malas et lacrimosa petunt murmura nostra polum | Ante tamen nostris ipsa pandetur lambis quam noceat morbis intoleranda suis | Crudelis aetas o senectus improba quae cuncta pulchra fauce saeva devoras rictu voraci nigra pandis guttura mortale germen ut noverca saucias et sauciatum mortis ense perforas | Te proximante robur omne deficit salus recedit aegritudo provenit sensus hebescunt pulchritudo deperit tabescit aegrum pectus in suspiriis gaudere taedet aelulare complacet | Tu frangis ossa membra rugis asperas comas recidis atque canos inseris dentes retundis muculentos efficis tremore foedo corpus omne succutis febres minaris et dolores ingeris | Per te podagra dura gignit tubera anhela tussis exspuit patri flua cutem perurit vulnerum profusio potus cibique nulla delectatio lamenta sola conterunt solatium | Haec tediosa mente dum recogitio libet relictis omnibus quae transeunt deum timere sempiterna quaerere terrena lucra deputare pulverem orare semper atque flendo dicere | Abite pessum vana mundi gaudia opes caducae luculenta praedia fasces honores blandimenta noxia jam finis instat et ruina proxima jam mors cruenta nostra pulsat limina
Fulltext source: 
Paris, BN, lat. 8093 18
Notes: 
Randel 484-03