Alleluia Dilexi quoniam exaudiet dominus vocem orationis meae | Quia inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo | Circumdederunt me dolores mortis et pericula inferni invenerunt me tribulationem et dolorem inveni | Et nomen domini invocavi o domine libera animam meam | Misericors dominus et justus et deus noster miseretur | Custodiens parvulos dominus humiliatus sum et liberavit me | Convertere anima mea in requiem tuam quia dominus benefecit tibi | Quia eripuit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos a lapsu | Placebo domino in regione vivorum
In finem in carminibus psalmus David pro octava | Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me | Miserere mei domine quoniam infirmus sum sana me domine quoniam conturbata sunt ossa mea | Et anima mea turbata est valde sed tu domine usquequo | Convertere domine et eripe animam meam salvum me fac propter misericordiam tuam | Quoniam non est in morte qui memor sit tui in inferno autem quis confitebitur tibi | Laboravi in gemitu meo lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis stratum meum rigabo | Turbatus est a furore oculus meus inveteravi inter omnes inimicos meos | Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem quoniam exaudivit dominus vocem fletus mei | Exaudivit dominus deprecationem meam dominus orationem meam suscepit | Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei convertantur et erubescant valde velociter