Afferte domino filiae populorum afferte domino gloriam et imperium | Date domino gloriam nomini ejus levate sacrificium et venite in conspectu ejus et adorate dominum in decore sancto | Commoveatur affacie illius omnis terra | Ipse enim fundavit orbem immobilem | Laetentur caeli et exsultet terra et dicant in nationibus | Dominus regnavit tonet mare et plenitudo ejus exsultent agri et omnia quae in ei sunt | Tunc laudabunt ligna saltus coram domino quia venit judicare terram | Confitemini domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia ejus | Et dicite salva nos deus salvator noster et congrega nos et erue de gentibus | Ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemos in carminibus tuis | Benedictus dominus deus Israel ab aeterno et usque in aeternum et dicat omnis populus amen
Psalmus David in consummatione tabernaculi afferte domino filii dei afferte domino filios arietum | Afferte domino gloriam et honorem afferte domino gloriam nomini ejus adorate dominum in atrio sancto ejus | Vox domini super aquas deus majestatis intonuit dominus super aquas multas | Vox domini in virtute vox domini in magnificentia | Vox domini confringentis cedros et confringet dominus cedros Libani | Et comminuet eas tamquam vitulum Libani et dilectus quemadmodum filius unicornium | Vox domini intercidentis flammam ignis | Vox domini concutientis desertum et commovebit dominus desertum Cades | Vox domini praeparantis cervos et revelabit condensa et in templo ejus omnes dicent gloriam | Dominus diluvium inhabitare facit et sedebit dominus rex in aeternum dominus virtutem populo suo dabit dominus benedicet populo suo in pace