Genre: 
Full text: 
Benedictus dominus deus Israel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae | Et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui sicut locutus est per os sanctorum prophetarum suarumque a saeculo sunt | Salutem de inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorare testamenti sancti sui | Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris | Et tu puer propheta altissimi vocaberis praeibunt enim ante faciem domini praeparare vias ejus | Ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum | Per viscera misericordiae dei nostri in quibus visitabit nos oriens exalto | Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis | Gloria
Fulltext source: 
E-SI MS 7 135v