Genre: 
Full text: 
Liga testimonium signa legem in discipulis meis | Exspectabo dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob et praestolabor eum | Ecce ego et pueri quos mihi dedit dominus in signum et in portentum Israelis a domino exercituum qui habitat in monte Sion | Et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis | Numquid non populus a deo suo requirit pro vivis a mortuis et ad legem magis et ad testimonium | Quod si non dixerint juxta verbum hoc non erit eis matutina lux | Et transivit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et deo suo | Et suspiciet sursum et ad terram intuebitur | Et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua | Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephtalim et in novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galileae | Gentium populus qui sedebat in tenebris vidit lucem magnam | Habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis | Multiplicasti gentem non magnificasti laetitiam | Laetabuntur coram te sicut laetantur in messe sicut exultant quando dividunt spolia | Jugum enim oneris ejus et virgam humeri ejus et sceptrum exactoris ejus superasti sicut in die Madian | Quia omnis violenta praedatio cum tumulto et vestimentum mixtum sanguine erit in conbustionem et cibus ignis | Parvulus enim natus est nobis | Filius datus est nobis | Et factus est principatus ejus super humerum ejus | Et vocabitur nomen ejus admirabilis consiliarius deus fortis pater futuri saeculi princeps pacis | Multiplicabitur ejus imperium et pacis non erit finis | Super solium David et super regnum ejus ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia amodo et usque in sempiternum | Zelus domini exercituum faciet hoc
Fulltext source: 
E-SCu Ms 609 135