Genre: 
Full text: 
Gaudens gaudebo in domino et exsultavit anima mea in deo salutari meo | Quia induit me vestimentum salutis et indumentum justitiae circumdedit me | Quasi sponsam decoratum corona et sponsam ornata munilibus suis | Sicut enim terra profert germen suum et sicut ortus semen suum germinat sic dominus deus germinabit justitia et laudem quoram universis gentibus | Propter Sion non tacebo et propter Jerusalem non qui escam | Donec egrediatur ut splendor justus ejus et salvator ejus ut lampas accendatur | Et videbunt gentes justum tuum et cuncti reges terrae inclytum tuum | Et vocabitur tibi nomen novum quos os domini nominabit | Et erit corona gloriae in manu domini et diadema regni in manu dei tui | Non vocaberis ultra derelicta et terra tua non vocabitur amplius desolata | Set vocaberis voluntas mea in ea et terra tua in habitabitur | Quia complacuit domino in te et terra tua in habitabitur | Habitabit enim jubentis cum virgine et habitabunt in te filii tui | Et gaudebit sponsus super sponsam suam et gaudebit super te dominus deus tuus | Super muros tuos Jerusalem constitui custodes tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt | Qui reminiscimini dominum ne taceatis et ne detis silentium ei donec stabiliat et donec ponat Jerusalem laudem in terra
Fulltext source: 
E-SCu Ms 609 168