Genre: 
Full text: 
Domine deus patrum nostrorum tu es deus in caelo et dominaris cunctis regnis gentium | In manu tua est fortitudo et potentia nec quisquam tibi potest resistere | Nonne tu domine deus noster interfecisti omnes habitatores terrae hujus coram populo tuo Israel et dedisti eam semini Abraham amici tui in sempiternum | Habitaverunt quae in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes | Si inruerint super nos mala gladius judicii pestilentia et fames | Stabimus coram te domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamavimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvos quae facies | Nunc igitur domine deus noster ergo non judicabis inimicos nostros | In nobis quidem non tanta est fortitudo ut possimus huic multitudini resistere quae inruit super nos | Sed cum ignoremus quid agere debeamus hoc solum residui habemus ut oculos nostros dirigamus ad te
Fulltext source: 
E-SCu Ms 609 181