Genre: 
Full text: 
In extremo diae et ultimo judicio tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt et qui abstulerunt labores eorum | Videntes turbabuntur impii timore horribili et mirabuntur in suabitatione inspirate salutis | Gementes pre angustia spiritus dicent in terrae poenitentiam agentes et pre angustia spiritus gementes | Hii sunt quos abuimus aliquando in derisum et in similitudine inproperii | Nos insensati vitam illorum aestimabamus insania et finem illorum sine honore | Quomodo ergo computati sunt inter filios dei et inter sanctos sors illorum est | Ergo erravimus a via veritatis et justitiae lumen non luxit nobis et sol intellengetie non ortus est nobis | Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem domini ignoravimus | Quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum jactatio contulit nobis | Transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius praecurrens et tamquam navis quae pertransiit fluctuantem aquam | Cujus quam praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius et tamquam sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem | Commodis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum | Divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius | Sic et nos nati continuo desinimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere | In malignitate autem nostram consumpti sumus | Talia dixerunt et peccaverunt quoniam spes impiorum tamquam lanugo est quae a vento tollitur | Et tamquam spuma gracilis quae a procella dispargitur et tamquam fumus quae a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis
Fulltext source: 
E-SCu Ms 609 188v