Genre: 
Full text: 
O mors omnivorax ad te nunc verto querellam cur miserum sequeris cur properata venis | Tu facis ut rapido volvantur tempora cursu accelerentque suos facta cruenta gradus | Cum tu deproperas tunc vitae gaudia caessant umbra pavenda venit lux radiata fugit | Omnia vitali privantur viscera motu clauduntur oculi garrula lingua tacet | Surdescunt patulae transis anfractibus aures naribus occlusis non odor ullus adest | Non spirat pulmo flabris vitalibus auras frigida membra rigent nec cruor ipse calet | Tabe fluunt carnes corrodunt omnia vermes sic species hominis fit putrefacta cinis | Multa pavenda quidem caecini seu multa tremenda sed mage quid verear nunc lacrimando loquar | Judicis altithroni jam tristis cerno tribunal cujus ad intuitum cuncta creata tremunt | Substernit niveas caelorum turba coronas et titubante genu proruit ante thronum | Cernere sic ambit dominum si semper amare ut pulset animum mistus amore timor | Quid faciet ergo vermis putredo favilla si Christi faciem corda beata pavent | Oppressi rapui nudavi crimina finxi pauperis ad vocem mens mea surda fuit | Corrupi proprium lascivo vulnere corpus hic miser hic pavidus hinc tremulentus eo | Nulla meas unquam venia compescuit iras nec sine felle furens nec sine caede fui | Inde pavet animus similes ne perferat ictus aut poena laceret quae sine fine nocet | Nam licet hic modico patrentur tempore probra longa tamen animam post male flamma cremat | Talia dum rite paveo dum corde tremesco te te summae deus pro pietate peto | Te sine nemo valet peccati tollere labem aut mentem vitis emaculare emaculare suis | Dimitte culpam misero dimitte reatum effice post lapsum post mala tanta bonum | Parce precor animae pulsanti parce petenti quae flammas metuit dum sua facta gemit | Gaudia tu sanctis tu reddis praemia justis Eugenii miseri sit rogo poena levis
Fulltext source: 
Paris, BN, lat. 8093 18v