Full text:
Pereat dies inqua natus sum et nox inqua dictum est conceptus est homo | Dies illa vertatur in tenebris non requirat eum deus desuper et non illustretur lumine | Obscurent eum tenebrae et umbre mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine | Noctem illam tenebrosus turbo possideat | Non computetur in diebus anni nec numeretur in mensibus | Sit nox illa solitaria nec laude digna | Maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan | Obtenebrentur stellae caligine ejus exspectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae | Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis | Quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii | Quare exceptus genibus cur lactatus uberibus | Nunc ergo dormiens silerem et somno meo requiescerem | Cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento | Aut sicut ab hostium absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem | Ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi roborem | Et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris | Parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo | Quare misero data est lux et vita his qui in amaritudine animae sunt qui expectant mortem et non venit quasi effodientes
Genre:
Fulltext source:
E-SAu Ms. 2668 134
- Log in to post comments