Search chants

Displaying 51351 - 51400 of 62535
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
g05378 Of Catherina prudens virgo qualis es cum sponso illo qui te elegit de mundo quam pulchra quam mirabilis quanta luce spectabilis inter Sion juvenculas et Jerusalem filias thalamo gaudes regio conjuncta dei filio
g05379 Of Christum cruce mortuum nostros ob defectus maesta mater aspicit pios per affectus et clamavit lacerans capillos et pectus heu me jacet filius meus hic despectus nuper inter milia qui fuit electus sicut myrrhae fasciculus meus sic dilectus
g05380 Of Collegerunt pontifices et pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit si dimittimus eum sic omnes credent in eum ne forte veniant Romani et tollant nostrum locum et gentem
g05381 Of Concepit virgo patris verbum et reparavit Evae miserrimae matris crapulositatis damnum et haec est illa praecellens virginitas omnium virginum virginitatibus incomparabilis in qua speciosa et felix superatis humanae naturae virtutibus ad Gabrielem subjecit animam quae pia sui memorum immemor nequaquam exsistat
g05382 Of Confirmatum est cor virginis in quo divina mysteria angelo nuntiante concepit et forma prae filiis hominum castis concepit visceribus et benedicta in aeternum deum nobis protulit et hominem alleluia
g05383 Of Confundantur superbi quia injuste iniquitatem fecerunt in me ego autem in mandatis tuis exercebor in tuis justificationibus et non confundar
g05384 Of Congratulamini mihi omnes qui timetis dominum quia placuit altissimo dominum parituram sponsum habere Ioseph
g05385 Of Congregatae sunt gentes in multitudine ut dimicarent contra nos domine deus ad te sunt oculi nostri ne pereamus tu scis quid cogitant in nos et quid poterimus subsistere ante potentiam illorum nisi tu adjuves nos tu domine extende brachium tuum et libera animas nostras
g05386 Of Cor manus offerimus ad matrem confugimus de matre confidimus quia mater sed quid cum recolimus quam grave deliquimus statum nostrum plangimus cum sit ater ergo plena gratia spes nostra primaria per haec vitae devia nos substantes ut in caeli curia per haec transitoria patri nato praevia nos praesentes
g05387 Of Cum Maria Magdalene sorores venerunt unguentum zelo plenae mane portaverunt alleluia
g05388 Of Dum prosternerem preces meas ante conspectum dei ecce Gabriel angelus volans tetigit me in tempore sacrificii
g05389 Of Cumque duceretur Susanna ad mortem suscitavit dominus spiritum pueri junioris cui nomen Daniel et dicit mundus ego sum a sanguine hujus
g05390 Of Da mihi intellectum ut discam mandata tua et voluntaria oris mei fac mihi beneplacita domine
g05391 Of Dedisti mihi domine salutem tuam et suscepisti me et conversus vivificasti me quoniam in te confidit anima mea alleluia
g05392 Of Dedit dominus confessionem sancto suo qui de omni corde suo laudavit eum et dilexit deum qui fecit illum
g05393 Of Delectaverunt te filiae regum in honore tuo astitit regina a dextris tuis alleluia
g05394 Of Deprecabor dominum et ad eum ponam eloquium meum qui dat pluviam super faciem terrae et irrigat aquis universa
g05395 Of Deus aeterne in cujus humana condicio potestate consistit animas omnium fidelium defunctorum quaesumus absolve peccatis ut paenitentiae fructum quem voluntas eorum optavit praeventi mortalitate non perdant
g05396 Of Discubuit Iesus et discipuli ejus cum eo et ait desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar et accepto pane gratias agens fregit et dedit illis dicens hoc est corpus meum
g05397 Of Divini luminis suffultus praesul sancte Restitute a Iesu Christo vero deo et homine nobis peccatorum indulgentiam et misericordiam obtine
g05398 Of Diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem alleluia
g05399 Of Domine refugium factus es nobis a generatione et progenie
g05400 Of Domine rex omnipotens in dicione enim tua cuncta sunt posita et non est qui possit resistere voluntati tuae si decreveris salvare Israel tu fecisti caelum et terram et quicquid caeli ambitu continetur dominus omnium es nec est qui resistat majestati tuae
g05401 Of Dominus erigit elisos dominus solvit compeditos custodit dominus pupillum et advenam et viduam suscipiet et vias peccatorum exterminabit regnabit dominus in aeternum deus tuus Sion in saeculum saeculi
g05402 Of Dominus regnavit decorem induit induit dominus fortitudinem et praecinxit se virtute
g05403 Of Dux fuisti in misericordia populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum
g05404 Of Ecce hic positus est in ruinam et in redemptionem multorum in Israel et in signum cui contradicetur et tuam ipsius animam pertransivit gladius
g05405 Of Ego dixi quis dabit mihi pennas sicut columbae et volabo et requiescam ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine
g05406 Of Ego mater pulchrae dilectionis et timoris et magnitudinis et sanctae spei in me omnis gratia vitae et veritatis alleluia
g05407 Of Ego sum pastor bonus bonus pastor ponit animam suam pro ovibus suis
g05408 Of Egredietur virga de radice Iesse et flos de radice ejus ascendet et requiescet super eum spiritus domini
g05409 Of Egressi duodecim apostoli circuibant per castella evangelizantes et curantes ubique alleluia alleluia alleluia
g05410 Of Erant Ioseph et Maria mirantes super his quae dicebantur de illo et benedixit illis Simeon
g05411 Of Erit germen domini in magnificentia et in gloria et fructus terrae sublimis his qui salvati fuerint dixit dominus
g05412 Of Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos meos ut destruas inimicum et ultorem
g05413 Of Ex quo facta est vox salutationis tuae in auribus meis exsultavit in gaudio infans in utero meo
g05414 Of Exauditae sunt preces amborum in conspectu summi dei et missus est angelus sanctus Raphael ut curaret eos ambos quorum uno tempore sunt orationes in conspectu domini recitatae
g05415 Of Exaudivit dominus vocem fletus mei dominus orationem meam suscepit
g05416 Of Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperam dante te ei colliget aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate
g05417 Of Exorare dominum pro plebe sane dabit quicquid optaverit te medicum mitem nobis praebe tollere clades et ne tardaveris ab hac familia cum provincia ut ab urbe Roma et Italia atque Cesena cum Placentia a Germania et Constantia tu longe fecisti per praeconia diraque servasti pestilentia sacer Roche fac a nobis
g05418 Of Exspoliavi me tunica mea quomodo induar illa
g05419 Of Extra castra ductus Iesus vinctus sputus pugnis caesus crucem fert in publicum mater sequens agnum mitem repraesentat Sunamitem et natum deflet unicum
g05420 Of Factum est dum tolleret dominus Eliam per turbinem in caelum Eliseus clamabat dicens pater mi pater mi currus Israel et auriga ejus
g05421 Of Felix Christi nuntia testis approbata ara crucis hostia salutis oblata nostra sacrificia deo redde grata alleluia
g05422 Of Felix confessor pastor venerande Jodoce vitae professor nos facienda doce
g05423 Of Felix namque es sacra Anna genitrix et omni laude dignissima quia ex te ortus est flos munditiae Christi dei mater alleluia
g05424 Of Felix namque es sacra virgo Maria et super omnes tristissima quia te contristavit sol justitiae Christus passus deus noster alleluia
g05425 Of Felix virga floruit summum caeli florem quae de spinis protulit in magnum odorem credere volentibus ipsum esse florem virgae Iesse habuit ortum et cognomen haec est dei genitrix virga proclamata quae a sancto spiritu fuit obumbrata dum florem suum filium concepit intacta
g05426 Of Fidelis sermo res digna virga Iesse hodie concepta est ex matre Anna genitore Joachim alleluia
g05427 Of Filius oblatus patri nos conciliavit idem nempe deus jam nos ad regna vocavit sed perhibet facinus sibi ne parere queamus pellat delicta facies Christi benedicta

Pages