Search chants
Displaying 51551 - 51600 of 62519
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| g05594 | Of | Feci judicium et justitiam domine non calumnientur mihi superbi ad omnia mandata tua dirigebar omnem viam iniquam odio habui | |
| g05595 | Of | Fecit mirabilia in vita sua potuit enim transgredi et non est transgressus facere mala et non fecit ideo raptus est in caelum ne malitia mutaret intellectum ejus alleluia | |
| g05596 | Of | Fulgebunt justi et tamquam scintillae in harundineto discurrent judicabunt gentes et regnabunt in aeternum | |
| g05597 | Of | Gaude Barbara beata summe pollens in doctrina angeli mysterio gaude cum te visitavit Christus vita et curavit plagas tactu proprio gaude quia meruisti impetrare quod petisti dante dei filio | |
| g05598 | Of | Gaude quia tuus natus misit sanctum spiritum ut promiserat discipulis in cenaculo | |
| g05599 | Of | Gaude virgo Maria nam sine repulsa tibi oboedit filius tuus et omnibus tibi devotis remunerat in caelo et in terra | |
| g05600 | Of | Gloriosa semper virgo Maria dulcissima precibus te venerantum annue piissima interventrix in offensis ne labamur a te semper protegamur | |
| g05601 | Of | Godo virtutis speculum via recta salutis pro grege devoto vigila procul hoste remoto quem servare velis ascriptum dirige caelis alleluia | |
| g05602 | Of | Habitabit juvenis cum virgine et gaudebit sponsus corona decoratus super sponsam ornatam monilibus suis | |
| g05603 | Of | Hostias et preces tibi domine laudis offerimus tu suscipe pro animabus istis quarum hodie memoriam facimus fac eas domine de morte transire ad vitam | |
| g05604 | Of | Ideoque quod nascetur ex te sanctum vocabitur filius dei et benedictus fructus ventris tui | |
| g05605 | Of | In Aegyptum Ioseph fugiens admonitionem angelicam puerum Iesum accepit et matrem ejus virginem mundissimam moram ibi faciens curam gerit pueri et virginis donec per angelum monitus venit in terram sui generis | |
| g05606 | Of | In caelis gaudent virgines et cantant canticum novum ante dei thronum quia notum fecit dominus salutare suum | |
| g05607 | Of | In mirabili grandi triumpho christicolarum sanguinem vindicavit dominus Iesus Christus qui effusus in mari paulo ante fuerat ab infidelibus fraudulenter | |
| g05608 | Of | In ovili domini lupis irruentibus pastor bonus Nicasius sancti spiritus virtute roboratus occurrit illis furentibus animam pro suis ovibus in mortem dare paratus | |
| g05609 | Of | In sanctis ejus dominum laudate qui est criminum nostrorum expiator qui propter preces Blasii felicis et eximii sit nostri miserator alleluia | |
| g05610 | Of | In tua patientia possedisti animam tuam Lucia sponsa Christi odisti quae in mundo sunt et coruscas cum angelis sanguine proprio inimicum vicisti | |
| g05611 | Of | Inducentes puerum Iesum parentes ejus in templum secundum legis consuetudinem obtulerunt pro eo geminos pullos columbarum cui Simeon benedicit et mirabantur super his quae de illo ferebantur et redierunt in civitatem suam Nazareth ibantque per singulos annos in Jerusalem | |
| g05612 | Of | Inter spinas placuisti rosa salutifera quae naturam superasti in fructu fructifera ante partum et post partum virgo manens fulgida Iesu Christe deus noster ab omni malo nos libera | |
| g05613 | Of | Intret in conspectu tuo gemitus compeditorum et vulnera et caedes interemptorum aspice sperantes in te ne confundantur in finem domine deus noster | |
| g05614 | Of | Invoca me in die tribulationis et eruam te et honorificabis me | |
| g05615 | Of | Iste confessor ad dominum clamavit et exaudivit eum ex omnibus tribulationibus suis salvavit eum | |
| g05616 | Of | Martyr Apollonia virgo serenissima quae dignum privilegium meruisti principium ut qui dolore dentium sunt vexati per te verum remedium consequantur alleluia | |
| g05617 | Of | Mediatrix sis pro nobis in conspectu summi regis fac in veste nuptiali nos cum sanctis collocari o benigna o benigna super caelos exaltata et a nato coronata in hac valle miseriae sis nobis vena veniae alleluia | |
| g05618 | Of | Merita ejus deo fuerunt grata ideo gaudet in caelestibus | |
| g05619 | Of | Multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae alleluia | |
| g05620 | Of | Non superveniat domine ibi indignatio grandinis neque laesio frugum aut sterilitas vinearum ubi quid fuerit de reliquiis meis sed affluent accipientes et repleti tua gratia glorificent nomen sanctum tuum ex toto corde alleluia | |
| g05621 | Of | Non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat | |
| g05622 | Of | O felix es genitrix conditoris salutis aeternae sacra sanctorum residens super agmina virgo nobis sis adjutrix famulis Maria et omni laude virginitatis valde dignissima quia ex te ortus est lucifer radiens splendidus atque sol splendor aeternae sanctae justitiae Christus dominus caeli terraeque conditor benignus et pius deus noster stella Maria maris fulgida felix super astra cuncta condecorata pro nostra salute supplica alleluia | |
| g05623 | Of | O lux et decus Hispaniae sanctissime Jacobe qui inter apostolos primatum tenes primus eorum martyrio laureatus intercede pro nostra salute omniumque populorum alleluia | |
| g05624 | Of | O pie nos serva cui psallit juncta caterva suscipe defende caelestia dona repende | |
| g05625 | Of | O pie potens et potenter pia Maria quae peccatorem quantumlibet foetidum non horres non despicis si ad te suspiraverit tuumque interventum paenitenti corde flagitaverit succurre nobis | |
| g05626 | Of | O quam pulchra est casta generatio cum claritate | |
| g05627 | Of | O regina angelorum mater regis supernorum veni virgo pia et adesto tuae sanctae matris festo ob honorem tuae matris placa iram summi patris o manna ortum ex Anna alleluia | |
| g05628 | Of | O sanctarum virginum milia undena pro Christi gloria caesa mortis poena juvetis ad gaudia caeli nos amoena quae cum laetitia possidetis plena alleluia | |
| g05629 | Of | O splendor gloriae cujus corpus supinum accubuit in pulvere labem pellens infectionis squalidae quem tu non sensisti tu consepultos resuscita tecum in tremendo examine ad vitam quam promisisti | |
| g05630 | Of | Obtulit autem seipsum Christus pro nobis in cruce hostiam deo placentem in odorem suavitatis | |
| g05631 | Of | Obtulit Joachim oblationem domino in odorem suavitatis et grata facta est deo deprecatio ejus suscepitque filiam quae peperit hostiam sanctam et immaculatam Christum Iesum sacerdotem magnum secundum ordinem Melchisedech | |
| g05632 | Of | Obtulit regi domino ferventissimas Tobiae simul et Sarae Raphael angelus orationes quarum virtus sic divinae clementiae intima penetravit ut fauste illis cuncta successerunt | |
| g05633 | Of | Omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine domini nostri Iesu Christi gratias agentes deo et patri per ipsum | |
| g05634 | Of | Omnis terra adoret te psallat tibi psalmum dicat nomini tuo | |
| g05635 | Of | Operuit caelos gloria ejus et laudis ejus plena est terra | |
| g05636 | Of | Ora pro nobis beatissima Anna quae genitricem domini peperisti per quam totus mundus illuminatus est alleluia | |
| g05637 | Of | Ornatam monilibus filiam Jerusalem dominus concupivit et videntes eam filiae Sion beatissimam praedicaverunt dicentes unguentum effusum nomen tuum alleluia | |
| g05638 | Of | Pacem tuam mitte nobis pie Christe caelitus sicut corde puro nobis a te dari petimus cum summo simus afflicti languore non possumus absque tua largitate liberari protinus idcirco lacrimis fusis cordis preces fundimus ut miseris hanc concedas tuis dulcem precibus hic et excelso caelorum ipsam pacem omnibus amen | |
| g05639 | Of | Percussa gladio dat lac pro sanguine collo quam manus angelica sepelivit vertice Sina membris virgineis olei fluit unda salubris | |
| g05640 | Of | Populi gentium quare fremuerunt qui in dei filium per hunc crediderunt | |
| g05641 | Of | Populus acquisitionis annuntiate virtutes et mirabilia dei qui nos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum alleluia | |
| g05642 | Of | Propter veritatem et mansuetudinem et justitiam et deducet te mirabiliter dextera tua | |
| g05643 | Of | Quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati quasi tristes semper autem gaudentes |
Pages
No search term provided.