Search chants

Displaying 11151 - 11200 of 62515
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
007358 R Patefactae sunt januae caeli Christi martyri beato Stephano qui in numero sanctorum inventus est primus et ideo triumphat in caelis coronatus Stephani
007358a V Mortem enim quam salvator dignatus est pro omnibus pati hanc ille primus reddidit salvatori Stephani
007358b V Vidit beatus Stephanus caelos apertos vidit et introivit Stephani
007358c V Impii super justum jacturam fecerunt at ille gaudens suscepit lapidem Stephani
007358d V Positis autem genibus clamavit voce magna dicens domine ne statuas illis hoc peccatum Stephani
007358P Tp Stephanus iste martyr proto | Est angelorum inter choros | Cui caeli janua patuit inter saxi torrentem | Et ante ceteros regiae aule est affociatus | Ubi cum Christe triumphans regnat Stephani
007358za V Mortem enim qui salvator ... Stephani
007359 R Pater Benedictus osculum dans nobis prosecutus est nos cum omni congregatione usque ad januam monasterii et dedit sanctissimo Mauro regulam quam ipse sanctus manu sua scripserat Mauri
007359a V Proferrique jussit pondus librae panis et vasculum aereum vini heminam capiens Mauri
007360 R Pater cum essem cum eis ego servabam eos quos dedisti mihi alleluia nunc autem ad te venio non rogo ut tollas eos de mundo sed ut servos eos a malo alleluia alleluia Ascensio Domini
007360a V Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi Ascensio Domini
007360b V Dedi eis sermonem tuum et mundus eos odio habuit Ascensio Domini
007361 R Pater insignis confessor Benedicte meritisque clare cum Christo regnans preces nostras in aula regis aeterni subleva et protege utrumque ordinem cujus egregius exstitisti doctor in orbe Aichardi
007361a V Incessanter pro nobis supplica deum ut feliciter mereamur perfrui gloria paradisi Aichardi
007362 R Pater peccavi in caelum et coram te jam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum ex mercennariis tuis Sabb. Hebd. 2 Quad.
007362a V Quanti mercennarii in domo patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo surgam et ibo ad patrem meum et dicam ei Sabb. Hebd. 2 Quad.
007362za V Vadam ad patrem meum et dicam ... Dom. 1 Quadragesimae
007362zb V Satis sit mihi domine quod ... Dom. 1 Quadragesimae
007363 R Pater sanctus dum infirmitate gravi per dies quattuordecim laborasset in senectute bona hujus vitae liberatus ergastulo animam meritis plenam felicibus bonis reddidit inhaesuram perennibus Galli
007363a V Expletis nonaginta quinque annis sanctissimae suae aetatis Galli
007363b V Cum jam bonorum omnium auctor et propagator athletam suum de mundi agone sublatum praemiorum laureis vellet adornare perennibus Galli
007364 R Pater sanctus dum intentam oculorum aciem in splendore coruscae lucis habere videretur vidit Germani animam Capuani episcopi in sphaera ignea ab angelis in caelum deferri Benedicti
007364a V Factumque est ut reverendissimum virum Germanum episcopum is qui missus fuerat jam defunctum reperit Benedicti
007365 R Pater sanctus dum sacra proprio regi crescerent monita terris membra caelo reddidit spiritum Gaudentii
007365a V Gloriosa cujus membra in pace sepulta sunt memoria ejus non derelinquetur Gaudentii
007366 R Pater sanctus electo gregi locutus est dicens quia fratres dilectissimi nunc tempus est ut incipiat judicium de domo domini justa ejus judicia aequanimiter tolerantes ipsum adoremus Mauri
007366a V Praeveniamus faciem domini in confessione ut atria supernae civitatis ingredi valeamus Mauri
007367 R Paucitas dierum meorum finitur brevi dimitte me domine sine plangam paululum dolorem meum antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine De Job
007367a V Ecce in pulvere sedeo et in pulvere dormio et si mane me quaesieris non subsistam De Job
007367b V Ad terram miseriae et tenebrarum ubi nullus ordo sed sempiternus horror inhabitat De Job
007367c V Manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuito et sic repente praecipitas me De Job
007367za V Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam De Job
007368 R Peccante me cottidie et non me paenitentem timor mortis conturbat me quia in inferno nulla est redemptio miserere mei deus et salva me Pro defunctis
007368a V Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua libera me Pro defunctis
007368a.1 V Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua judica me Pro defunctis
007368a.2 V Deus in nomine tuo salvum me fac et in misericordia tua libera me Pro defunctis
007368b V Amplius lava me domine ab injustitia mea et a delicto meo munda me Dom. 1 Quadragesimae
007368za V De profundis clamavi ad te domine domine exaudi vocem meam Pro defunctis
007370 R Peccata mea domine sicut sagittae infixa sunt in me sed antequam vulnera generent in me sana me domine medicamento paenitentiae deus Dom. per annum
007370a V Quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum coram me est semper tibi soli peccavi Dom. per annum
007370b V Sana me domine et sanabor salvum me fac et salvus ero Medicamento Dom. per annum
007370c V Concede nobis domine quaesumus delictorum veniam et eos qui nos impugnare moliuntur expugna Dom. per annum
007370za V Computruerunt sanie ... Dom. per annum
007370zb V Peccavi domine peccavi nimis ...
007371 R Peccavi domine nimis excitata est ira tua contra me quid faciam domine ubi fugiam nisi ad te quia magna est misericordia tua super me Dom. per annum
007371a V Miserere mei deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea Dom. per annum
007371za V Peccatis quae contraxi miser averni si clemens non subvenis poena necabit heu me
007371zb V Quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum coram me est semper tibi soli peccavi
007372 R Peccavi super numerum harenae maris et multiplicata sunt peccata mea et non sum dignus videre altitudinem caeli prae multitudine iniquitatis meae quoniam irritavi iram tuam et malum coram te feci De Regum
007372a V Quoniam iniquitatem meam ego agnosco et delictum meum coram me est semper tibi soli peccavi De Regum

Pages