Search chants

Displaying 51801 - 51900 of 62742
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
g05664 Of Venerunt pastores festinantes et invenerunt Mariam cum Ioseph et infantem positum in praesepio
g05665 Of Veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi ibi dabo tibi ubera mea
g05666 Of Venite filii laudate Mariam pure conceptam quoniam qui ipsam elucidant vitam aeternam habebunt
g05667 Of Vera fides genitricis purgavit munda crimina et ejus virginitas permanet semper immaculata
g05668 Of Vestimenta sua rupta ardore solis exusta caro pilis tegitur sicco pede transit flumen corpus Christi verum lumen a Zosima suscipit
g05669 Of Videns Andreas crucem clamavit dicens o crux admirabilis o crux inenarrabilis o crux quae per totum mundum fulgebis suscipe discipulum ejus qui pependit in te non me dimittas errantem sicut ovem non habentem pastorem
g05670 Of Vidi speciosam sicut columbam ascendentem desuper rivos aquarum cujus inaestimabilis odor erat nimis in vestimentis ejus et sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium
g05671 Of Virginem semper Mariam David regis stirpe natam veneranda Anna nobis genuit
g05672 Of Virgo felix mitissima mater regis caelestis curiae tu es phoenix sola sacratissima te formavit donator gloriae et sanctificavit exsistentem in matris utero ut sic esses mater dignissima dei nostri formantis omnia
g05673 Of Virgo semper haec Maria stirpe David regis nata veneranda processit ex prosapia
g05674 Of Vitae praeclarae speculum et norma sanctitatis piissimus Hieronymus et doctor veritatis vitae exsolvens debitum regnat cum beatis alleluia
g05675 Of Vota et oblationes reddamus deo nostro cui beata Barbara virgo seipsam firma fide ac fortissima passione martyrem immaculatam obtulit
g05676 Of Ad Christi militem et patrem religionis praeclaris venerandum miraculis festino gradu properemus omnes huic corda personent et ora cui et daemones oboediunt et ad tactum brachii ejus procul diffugiunt
g05677 Of Ad templum pergit sponsus Ioseph cum Maria et puero ut secundum legem Mosaicam eum sistant domino offerentes pro ipso hostias creatori altissimo
g05678 Of Aedificavit David altare domino et obtulit holocausta et pacifica et propitiatus est dominus terrae et prohibita est plaga a populo dei
g05679 Of Amavit eum dominus et ornavit eum stola gloriae induit eum et ad portas paradisi coronavit eum
g05680 Of Apprehende arma et scutum pia virgo Maria et exsurge in adiutorium nostrum quoniam tu es fortitudo nostra et refugium nostrum in die tribulationis tibi enim derelictus est pauper pupillo tu eris adjutrix
g05681 Of Ave regina clementiae angelorum imperatrix et caelestis curiae oppressorum sublevatrix mater Mariae nunc juvare nos dignare apud regem gloriae ut nos defendat et impendat donum suae gratiae
g05682 Of Benedicat nos deus in virtute sua quia ad nihilum rediget inimicos nostros et non deficiat laus ejus de ore hominum
g05683 Of Benedicat tibi dominus ex Sion et videas filios filiorum tuorum pacem super Israel
g05684 Of Benedicte gloriose Scholasticae frater pie virtutibus copiose Maure alta stirpe generose Placide dux nostrae viae rogate Christum sedule ut in futuro saeculo cum sanctorum collegio caeli fruamur solio alleluia
g05685 Of Christi praeco et propheta quem deus in conspectu regum magnificavit et coronam gloriae dedit illi thesauros suos dispersit et pauperibus erogavit et deus principem illum exaltavit coram regibus et gentibus et elegit eum dominus in sacerdotem magnum
g05686 Of Circumdederunt me mala quorum non est numerus comprehenderunt me iniquitates meae et non potui ut viderem complaceat tibi domine ut eruas me ad adjuvandum me respice
g05687 Of Cum inducerent puerum Iesum parentes ejus accepit eum Simeon in ulnas suas et benedixit deum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace
g05688 Of Dignus es domine deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem quia tu liberasti nos a morte et a diabolo qui habebat imperium ejus alleluia
g05689 Of Ego sicut sol oriens in mundo in altissimis dei et velut lucerna splendens super candelabrum sanctum sic sum in medio paradisi peccatorum via et qui sperat in me non confundetur
g05690 Of Erit fons patens domui David in ablutionem peccatoris et effundam super vos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris et ab universis languoribus vestris sanabo vos
g05691 Of Fortiores hostibus feminae fuerunt quae contemptis omnibus omnia vicerunt
g05692 Of Gloriosa dicta sunt de te o beata Blandina quia tuis precibus a contactu bestiarum ferocium in escam praeparata liberata es alleluia
g05693 Of Haec est via qua dilectus domini benedictus caelum ascendit atque a terris via recta ab ejus cella in caelum usque tendebatur
g05694 Of Haec filia mea dilecta in qua bene mihi complacui ipsam audite
g05695 Of Inviolata integra et casta es Maria quae es effecta fulgida caeli porta o mater alma Christi carissima suscipe laudum pia precamina nostra ut pura pectora sint et corpora quae nunc flagitant devota vox et corda tu da per precata dulcisona nobis perpetua frui vita o benigna o benigna o benigna quae sola inviolata permansisti
g05696 Of Laetentur omnes qui sperant in te domine quoniam tu benedixisti justo scuto bonae voluntatis coronasti eum domine
g05697 Of Martine sanans nolentes alleluia sana nos sanos esse volentes alleluia nobis caelum aethereum alleluia ut donet exora deum alleluia
g05698 Of Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta ut in poli aula laeti jubilemus alleluia
g05699 Of Misit Herodes rex manus ut affligeret quosdam de ecclesia occidit autem Jacobum fratrem Joannis gladio alleluia
g05700 Of Missarum dum sollemniis insisteret antistes resolvitur in lacrimas ut perfundantur vestes laesaeque videantur
g05701 Of O admirabilem virum pro cujus amore regina caelorum ad terras descendens de paradisi thesauris preciosam attulit vestem qua ipse pontifex decoratus debitum sibi ministraret obsequium alleluia
g05702 Of O Catherina nobilis flos virginitatis documentis artium erudita satis rosa patientiae doctrix veritatis virginis roga filium ut nos jungat beatis
g05703 Of O felix Anna matrona legitima beato Joachim meruit progenerare felicem filiam virginem Mariam alleluia
g05704 Of O felix mulier super omnes cui creator omnium factus est filius et quem caeli capere nequeunt ejus contulit uterus
g05705 Of O quam beata et felix Justina quae superbi sanguinis nobilitatem sic humilitate provexit ad gloriam ut caelestis patriae fieri mereretur electa
g05706 Of Oblata est hodie Christi virgo Catherina cujus oratio sit nobis semper medicina
g05707 Of Os justi meditabitur sapientiam et lingua ejus loquetur judicium
g05708 Of Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat
g05709 Of Plebs agebat gratias divinae clementiae quae talem Senoni dedit pontificem virtutibus egregium corpore saeculo meritis angelorum sociatum consortio
g05710 Of Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanam quia pretium sanguinis est
g05711 Of Quodam die Leocadiae beatae virginis festo cum beatus Ilefonsus flexis genibus ad ejus sepulcrum oraret exegit spiritus ut virginem deo dicatam omnibus ibi astantibus redivivam revelaret alleluia
g05712 Of Recordare domine pietatis et compassionis meae absinthii et fellis memoria memor ero et tabescet in me anima mea haec recolens in corde meo in deo sperabo quia misericordiae domini multae
g05713 Of Reliquiae sanctorum diem festum agent tibi vovete et reddite deo vestro omnes qui in circuitu ejus affertis munera alleluia
g05714 Of Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem et abundantia diligentibus te fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
g05715 Of Salvator mundi recordare quantum sit fragilis substantia hominis
g05716 Of Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ita oculi nostri ad dominum deum nostrum donec misereatur nostri miserere nostri domine miserere nostri
g05717 Of Speciosa facta est et suavis in deliciis virginitatis sancta dei genitrix quam videntes filiae Sion solacium sponsi habentem cum virginitatis honore beatissimam praedicaverunt et reginae laudaverunt eam
g05718 Of Spiritus duplex prophetarum fulgidis obtutibus te demonstrat deo carum et signorum virtutibus doctor morum nostrum chorum pater pie lexque viae illustra virtutibus
g05719 Of Sponsa dei speciosa cunctis astris micantibus clarior quam gloriosa assistis in caelestibus funde preces vernans rosa pro tibi famulantibus
g05720 Of Stabat mater dolorosa juxta crucem lacrimosa dum pendebat filius cujus animam gementem contristantem et dolentem pertransivit gladius
g05721 Of Supra pectus Christi Iesu meruit recumbere inde hausit quod studuit posteris infundere | Ligno summus rex suspensus crucis salutiferae jussit eum matris suae custodem exsistere | Aurum virgas saxa gemmas miro fecit opere quae naturam in pristinam reformavit propere | Mulierem tresque viros suscitavit funere non venenum et oleum fervens quivit laedere | Repletum spiritu sapientiae et intellectus
g05722 Of Ursula cum virginibus undecim sanctis milibus placa pro nobis judicem ne incurramus vindicem
g05723 Of Velut celsa mater martyr et virgo filia et sponsa offeras preces nostras domino Iesu adjicias vota filio quae concipere non valet mens nostra dulcis Maria
g05724 Of Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit nos autem reputavimus eum quasi leprosum et percussum a deo et humiliatum
g05725 Of Vir domini benedictus videns se ad monasterium non posse remeare conquestus est dicens quid est quod fecisti soror cui illa ecce rogavi te et audire me noluisti rogavi deum meum et exaudivit me
g05726 Of Virgo Maria non est tibi similis in mundo inter mulieres florens ut rosa fragrans sicut lilium ora pro nobis sancta dei genitrix
g05727 Of Vocabis nomen ejus Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum
g05728 Cm Beata es virgo Maria dei genitrix quae credidisti dominum perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum
g05729 Cm Beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt beati pacifici quoniam filii dei vocabuntur beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum
g05730 Cm Cantate domino alleluia cantate domino et benedicite nomen ejus bene nuntiate de die in diem salutare ejus alleluia alleluia
g05731 Cm Christus resurgens ex mortuis jam non moritur alleluia mors illi ultra non dominabitur alleluia alleluia alleluia
g05732 Cm Confundantur superbi quia injuste iniquitatem fecerunt in me ego autem in mandatis tuis exercebor in tuis justificationibus ut non confundar
g05733 Cm Crux Christi adaperiat nobis januam caeli crux solvat vincula mortis per hoc signum ligni vitae fit salus aeterna defende nos Iesu Christe hic et in futuro
g05734 Cm Cum venerit paraclitus spiritus veritatis ille arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio alleluia alleluia
g05735 Cm Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra alleluia euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti alleluia alleluia
g05736 Cm De fructu operum tuorum domine satiabitur terra ut educas panem de terra et vinum laetificet cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet
g05737 Cm Dicite pusillanimes confortamini et nolite timere ecce deus vester veniet et salvabit vos
g05738 Cm Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo qui ingreditur sine macula et operatur justitiam
g05739 Cm Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus deus meus adiutor meus
g05740 Cm Ego sum pastor bonus alleluia et cognosco oves meas et cognoscunt me meae alleluia alleluia
g05741 Cm Ego sum resurrectio et vita qui credit in me etiam si mortuus fuerit vivet et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum
g05742 Cm Ego sum vitis vera et vos palmites qui manet in me et ego in eum hic fert fructum multum alleluia alleluia
g05743 Cm Gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum domine
g05744 Cm Habebis siquidem et Joannem patricium in hoc opere idoneum adjutorem
g05745 Cm Joannes est nomen ejus et multi in nativitate ejus gaudebunt erit enim magnus coram domino et ipse praeibit ante illum in spiritu et virtute Eliae alleluia
g05746 Cm Justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi regnum dei honestavit illum in laboribus et complevit labores illius
g05747 Cm Iustus dominus et justitias dilexit aequitatem vidit vultus ejus
g05748 Cm Laetabitur iustus in domino et sperabit in eo et laudabunt omnes recti corde alleluia alleluia
g05749 Cm Laetare domina mater nostra dabit dominus caput tuum augmento gratiarum et corona inclyta proteget te
g05750 Cm Lutum fecit ex sputo dominus et linivit oculos meos et abii et lavi et vidi et credidi deo
g05751 Cm Modicum et non videbitis me alleluia iterum modicum et videbitis me quia vado ad patrem alleluia alleluia
g05752 Cm Mulier ecce filius tuus ad discipulum autem ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua custodia
g05753 Cm Nativitas gloriosae sanctae Mariae virginis ex semine Abrahae orta de tribu Juda clara ex stirpe David
g05754 Cm Non pro his rogo tantum sed pro eis qui credituri sunt per verbum illorum in me sicut tu pater in me et ego in te et ut ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti alleluia
g05755 Cm Non vos relinquam orphanos veniam ad vos iterum alleluia et gaudebit cor vestrum alleluia alleluia
g05756 Cm O crux benedicta quae sola fuisti digna portare regem caelorum et dominum
g05757 Cm Pacem meam do vobis alleluia pacem relinquo vobis alleluia alleluia
g05758 Cm Per lignum salvi facti sumus et per sanctam crucem tuam liberati sumus fructus arboris seduxit nos filius dei redemit nos alleluia
g05759 Cm Petite et accipietis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur alleluia
g05760 Cm Posuisti domine super caput ejus coronam de lapide pretioso
g05761 Cm Pro quorum memoria corpus Christi sumitur dona eis domine requiem sempiternam et lux perpetua luceat eis pro quorum memoria sanguis Christi sumitur dona eis domine requiem sempiternam
g05762 Cm Quam perfectam basilicam idem Liberius papa in honore dei et beatissimae ejus genitricis consecravit alleluia
g05763 Cm Quotiescumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem domini annuntiabitis donec veniat itaque quicumque manducavit panem vel biberit calicem domini indigne reus erit corporis et sanguinis domini alleluia

Pages