Search chants
Displaying 56801 - 56900 of 62728
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| h02030 | RS | Anima mea cessa jam peccare cogita de subitanea transpositione et de aeterna tormenta ibi enim non quaeritur poenitentia nec lucrum faciunt lacrimae dum tempus habes convertere clama et dic deus meus miserere mei | |
| h02030a | RSV | Quare tristis es anima mea et quare me conturbas spera in domino | |
| h02031 | RS | Anima mea desiderat te deus in nocte de mane vigilabo ad te | |
| h02031a | RSV | Sicut cervus desiderat ad fontes aquarium ita desiderat anima mea videte deus | |
| h02032 | ANT | Accedite ad dominum et illuminamini et vultus vestri non erubescent | |
| h02032a | ANTV | Gustate et videte * | |
| h02032b | ANTV | Venite filii * | |
| h02033 | RS | Audite audite me popule meus dicit dominus et reges intendite auribus percipite quia lex a me prodiet appropinqua cito justitia mea et salutare meum adest me insulae exspectant | |
| h02033a | RSV | Attende popule meus legem meam inclina te aurem vestram in verba oris mei | |
| h02034 | RS | Audite me rectores filiorum Israel dicit dominus nolite timere neque conturbemini quia ego multiplicabo vos et non eritis pauci numero sed absque pavore habitabitis in terram vestram | |
| h02034a | RSV | Convertimini et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas | |
| h02034b | RSV | Si volueritis et audieritis me bona terrae comedetis | |
| h02035 | RS | Auxiliabo puero meo dicit dominus quoniam electus meus est et suscipiet illum anima mea ponam spiritum meum super eum et super gentes judicium judicet alleluia alleluia | |
| h02035a | RSV | Ecce intelleget puer meus exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde | |
| h02036 | RS | Auxilium meum a domino qui fecit caelum et terram alleluia | |
| h02036a | RSV | Adjutorium nostrum | |
| h02036b | RSV | Levavi oculos meos ad montes unde veniet auxilium mihi | |
| h02037 | RS | Averte domine iram tuam a nobis ne in aeternum irascaris nobis | |
| h02037a | RSV | Mitiga domine omnem iram tuam et averte ab ira indignationis tuae | |
| h02038 | RS | Beati misericordes quia ipsis miserebitur deus beati mundo corde ipsi deum videbunt | |
| h02038a | RSV | Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam quoniam ipsi saturabuntur | |
| h02038b | RSV | Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est enim regnum caelorum | |
| h02039 | RS | Beati oculi qui vident que vos videti et aures que audiunt que auditis quia in multis tribulationibus mecum permansistis dicit dominus amen dico vobis quia vobis datum est nosse misterium regni caelorum et nomina vestra scripta sunt un caelo alleluia | |
| h02039a | RSV | Esurivi et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere | |
| h02040 | RS | Beati qui sperant in domino quia congregatio justorum in Sion habitavit et in Jerusalem fletu magno flebunt dicentes miserere miserere domine et misertus est dominus clamoris voces eorum | |
| h02040a | RSV | Multae tribulationes justorum et de his omnibus liberavit eos | |
| h02041 | RS | Beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quia praecinget se et ministravit illis alleluia | |
| h02041a | RSV | Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam ipsorum est enim regnum caelorum | |
| h02042 | RS | Beati sunt sancti qui laverunt stolas suas in sanguine agni ut sit potestas eorum in ligno vitae et per portas intrent in civitatem sanctam | |
| h02042a | RSV | Beati qui persecutionem patintur propter justitiam ipsorum est enim regnum caelorum | |
| h02043 | RS | Beatus ille servus dicit dominus cum constituit eum supra inter suos alleluia amen dico vobis quod super bona sua constituet eum alleluia alleluia alleluia | |
| h02043a | RSV | Beatus servus ille quem cum venerit dominus ejus invenerit eum sic facientem | |
| h02044 | RS | Benedictio domini super vos alleluia benedicimus vos in nomine domini alleluia | |
| h02044a | RSV | Adiciet dominus super vos et super filios vestros benedictionem benedicti vos a domino qui fecit caelum et terram | |
| h02045 | RS | Benedictus dominus qui direxit gressus vestros ad nos pax abundet vobis et laus in aeternum et in saeculum saeculi | |
| h02045a | RSV | Benedicat vobis dominus ex Sion qui habitat in Jerusalem | |
| h02046 | RS | Benefaciat nobis deus et liberet nos ab omnibus malis et donet pacem in diebus nostris | |
| h02046a | RSV | Illuminet vultum suum super nos et misereatur nobis | |
| h02047 | RS | Bethleem civitas dei summi ex te prodiet dominator Israel et egressus ejus sicut a principio dierum aeternitatis et pax erit in terram nostram quia veniet | |
| h02047a | RSV | Gaudebunt campi et omnia que in eis sunt tunc exsultabunt omnia ligna silvarum | |
| h02048 | RS | Bonum est sperare in domino alleluia quam sperare in homine alleluia bonum est confidere in domino alleluia | |
| h02048a | RSV | Venite fili audite me timorem domini docebo vos | |
| h02049 | RS | Caligavit ab indignatione oculus meus quia suscitatur falsilocus adversus animam meam contradicens mihi collegit furorem suum in me et infremuit contra me dentibus suis lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit effudit in terra viscera mea terra ne operias sanguinem meum nec inveniat in te locum latendi clamor meus quia in caelis est judex meus et conscius meus in excelso | |
| h02049a | RSV | Ego ad deum aspiciam exspectabo deum salvatorem meum | |
| h02050 | RS | Circuibo et immolabo in tabernaculo dei hostiam jubilationis alleluia cantabo et psallam alleluia alleluia | |
| h02050a | RSV | Cantabo domino in vita mea psallam deo meo quam diu ero | |
| h02051 | RS | Circumdederunt me inimici mei sicut apes ceram et exarserunt sicut ignis in spinis tanquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem et dominus sucepit me | |
| h02051a | RSV | Quasi rapto muro et aperta janua irruerunt super me et ad meas miserias evoluti sunt | |
| h02052 | RS | Circumdederunt nos mala nostra quorum non est numerus comprehenderunt nos iniquitates nostrae et peccata nostra adversantur nobis parce domine quia dolor noster amarus est nimis | |
| h02052a | RSV | Peccata nostra redundaverunt super caput nostrum et iniquitates nostrae pervenerunt usque ad caelos | |
| h02053 | RS | Clamemus ad dominum ex toto corde et inclinemus corda nostra ad sermones ejus quia dies domini sicut fur in nocte ita veniet dum dicimus pax est et securitas subito venit in nobis turbatio vigilare ergo opportet et orare | |
| h02053a | RSV | Ecce dies domini venit crudelis et indignatione plenus et irae furoris ad perdendum terram | |
| h02054 | RS | Clamo ad te domine et non exaudies esto et non respicis mutatus es mihi in crudele et in duritia manus tuae adversaris mihi versa est in luctu cithara mea et organum meum in voce flentium | |
| h02054a | RSV | Domine in voluntate tua praestitisti decorim eo virtutem avertisti tuam a me et factus sum conturbatus | |
| h02055 | RS | Clamor noster ad te perveniat deus parce et miserere quia peccavimus ante te | |
| h02055.1 | RS | Clamor noster ad te perveniat deus parce et miserere quia peccavimus ante te domine | |
| h02055a | RSV | Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri domini dicentes | |
| h02055b | RSV | Peccavimus cum patribus nostris in justae egimus iniquitates fecimus | |
| h02056 | RS | Clarificatum est nomen domini Jesu Christi in sanctis pro patientia et fide in omnibus persecutionibus quas sustinuerunt ut digni haberentur in regno dei pro quo et passi sunt | |
| h02056a | RSV | Deduxit eos dominus per viam rectam ut irent in civitatem habitationis | |
| h02057 | RS | Cogitaverunt adversum me ne derelinquas me domine deus meus ne discedas a me | |
| h02057a | RSV | Intende in adjutorium meum domine deus salutis meae | |
| h02058 | RS | Cogitaverunt iniqui dicentes venite disperdamus eum ex gente et non memorabitur nomen ejus amplius sed tu domine deus Israel a te confundantur inimici mei | |
| h02058a | RSV | Dixerunt venite mittamus lignum in pane ejus et erradamus eum de terra viventium | |
| h02059 | RS | Cognosce plebs mea nomen meum in isto die quoniam ego ipse qui locos ad ero vobis dicit dominus quasi tempus in sermones annuntians auditum pacis nuntians bona ut notum vobis faciam salvatorem vestrum | |
| h02059a | RSV | De quo locuti sunt prophetae priores ego ipse et nunc adveni | |
| h02060 | RS | Cognovi omnia peccata vestra dicit dominus inimici justitiae facti estis munus accipientes et pauperes opprimentes propterea in tempore hoc prudens tacebit quia tempus malum est odite malum et diligite bonum et miserebitur vestri | |
| h02060a | RSV | Odio habuistis in porta corripientem perfecte abominati estis | |
| h02061 | RS | Columba mea quam pulchra es et quam decora sicut munilia ornamento sum perfecta es ut vitis tota speciosa inter filias Jerusalem alleluia | |
| h02061a | RSV | Speciem et pulchritudinem tuam intende prospere procede et regna | |
| h02062 | RS | Concede domine in animas nostras medicina perpetua alleluia et omnes langores nostros auferat manus tua qui spes nostra in te est alleluia alleluia | |
| h02062a | RSV | Deus in nomine tuo salvos nos fac et in virtute tua libera nos | |
| h02063 | RS | Conclusit inimicus vias meas et anima mea in dolore turbata est adjuva me deus meus | |
| h02063a | RSV | Replevit me amaritudinibus et inebriavit me absintio | |
| h02064 | RS | Conclusit vias meas inimicus insidiator factus est mihi sicut leo in absconditis semitam meam subvertir et confregit me tetendit arcum suum et posuit me quasi signum ad sagittam replevit et inebriabit me amaritudine comprehenderunt me inimici mei sine causam quasi avem in muscipula deduxerunt in lacu mortis vitam meam et posuerunt lapidem contra me vide domine iniquitates eorum et judica causa animae meae defensor vitae meae | |
| h02064a | RSV | Cogitaverunt verbum in comprehensione mea domine tu nosti cogitationes eorum | |
| h02064b | RSV | Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ego sum psalmus eorum redde eis vicem domine | |
| h02065 | RS | Confortare in adventum domini dei tui domus Jacob quoniam seminantes fructum vitae lumen majestatis videbitis salvatorem et qui angustamini sustinete quoadusque veniat princeps justitiae auferens infirmi tates universae terrae | |
| h02065a | RSV | Ecce deus noster ipse veniet et salvos nos faciet | |
| h02065b | RSV | In omnibus semper gaudete sine intermissione orate | |
| h02066 | RS | Congregati sunt adversus justum omnes principes Juda et comprehenderunt eum dicentes morte moriatur homo iste et locutus est ad eos dicens ecce ego in manibus vestris sum operamini in me sicut consiliamini in cordibus vestris veruntamen si me morti condemnatis scitote quia sanguinem innocentem contra vos traditis | |
| h02066a | RSV | Omnes in sanguine insidiati sunt virum justum venati sunt ad mortem ipse autem pacifica verba loquebatur ad eos | |
| h02066b | RSV | Qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum dicentes | |
| h02067 | RS | Collocaverunt me quasi signum ad lanceam inimici mei et a bracchio suo comprehenderunt me cibaverunt me amaritudine et ebriaverunt felle unicam meam percusserunt ad numerum dentes meos et consumaberunt in pace animam meam | |
| h02067a | RSV | Venatione coeperunt me quasi avem inimici mei gratis lapsa est in lacu vita mea et posuerunt lapidem super me | |
| h02068 | RS | Collocavit Salomon altare in medio templi domus domini et apparuit ei dominus dicens si ambulaveris in praeceptis meis domum istam quam aedificasti hereditavis eam | |
| h02068a | RSV | Factum est autem cum complesset Salomon orans dominum omnem orationem et deprecationem surrexit de conspectu altaris domini | |
| h02069 | RS | Consolabitur nos dominus deus noster et ostende misericordiam suam super nos non enim derelinquet nos in finem | |
| h02069a | RSV | Miserebitur nostri dominus et absterget injustitias nostras et dimerget in profundum maris omnia peccata nostra | |
| h02070 | RS | Consolare domine omnes flentes et pone lugentibus coronam pro cinere oleum gaudii pro luctu et palleum laetitiae pro spiritum erroris et instaura deserta saeculo et ruinas antiquas erige | |
| h02070a | RSV | Converte nos deus ad te et convertemur renova dies nostros sicut ante ea | |
| h02071 | RS | Consolare domine contritos corde et laetifica dolore turbatos te pupilli mereantur habere pastorem | |
| h02071a | RSV | Tu subveni oppressis tutelam praebe viduis et libera ab hoste captivos | |
| h02072 | RS | Contumelias et improperium passus sum ab eis et proximi mei qui custodiebant latus meum dicebant decipiamus eum et prevaleamus ei sed tu domine mecum es quasi bellator fortis cadant in opprobrium sempiternum et videam vindictam in eis quia tibi revelavi causam meam | |
| h02072a | RSV | Da filios eorum in fame et deduc eos in manu gladii fiant uxores eorum absque liberis et vidue et viri eorum interficiantur morte | |
| h02073 | RS | Convertamur ad dominum deum nostrum quoniam benignus ac mittis est ad ignoscendum | |
| h02073.1 | RS | Convertamur ad dominum deum nostrum quoniam benignus ac mittis est ad ignoscendum et dimittit in tempore tribulationis peccata nostra | |
| h02073a | RSV | Venite exultemus in domino jubilemus deo salvatori nostro | |
| h02073b | RSV | Venite adoremus et protidamus ante deum et ploremus coram domino qui fecit nos | |
| h02074 | RS | Converte domine luctum nostrum in gaudium nobis et tristitiam cordis nostri restaura in laetitia spiritus sancti |
Pages
No search term provided.