Search chants

Displaying 51651 - 51700 of 61306
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
h00416a SCRV Dixit Moyses filii Israel vocavit dominus virum de tribu luda ad faciendum opus primitiarum et omnia quae sanctificantur a domino et quod offertur pro peccato in sancta sanctorum ad exorandum pro vobis
h00416b SCRV Praecepit dominus ad Moysen dicens tolle Aaron de medio multitudinis et ungues eum oleo in sacerdotium mihi fecit enim Moyses quod praeceperat ei dominus et applicavit levitas et fecit eos adstare in conspectu sacerdotis ut observarent in tabernaculum testimonii
h00418 SCR Si in praeceptis meis ambulaveritis et custodieritis mandata mea et feceritis ea dicit dominus dabo vobis pluviam temporibus suis et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur alleluia alleluia
h00418a SCRV Dabo pacem in finibus vestris et gladius non transivit terminos vestros respiciam vos et crescere vos faciam et firmabo pactum meum super vos
h00418b SCRV Ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea habitabo
h00419 SCR Vos qui transituri estis Jordanem aedificate altare domino ex lapidibus quos ferrum non tetigit et offerte coram eo holocausta et hostias pacificas alleluia
h00420 SCR Audi Israel quia magna est domus dei tui et ingens locus possessionis domini magna est et non habet finem altus et immensus qui cum hominibus conversatus est ipse est deus noster alleluia
h00420a SCRV Constantes estote populi omnes clamemus ad dominum ut eripiat nos de manu inimicorum nostrorum et veniet nobis cito gaudium magnum ab aeterno salvatore nostro
h00420b SCRV Jerusalem civitas dei summi invocabunt te gentes in universam terram magnificantes verba testamenti ejus in tempore opportuno clamantes et benedicentes dominum deum nostrum
h00421 SCR Locutus est dominus ad Gedeon et dixit ad eum ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum et ille respondens dixit si inveni gratiam coram te da mihi signum et ait ad eum dominus ne recedas hinc donec revertar ad te et offeres sacrificium domino deo tuo alleluia alleluia
h00422 SCR Ingressus est sacerdos in domum domini et oravit et obtulit holocaustum domino alleluia quam quae offeret sacrificium pro populo exaudivit illum dominus alleluia alleluia alleluia
h00423 SCR Aedificavit David altare domino et obtulit holocausta pacifica et propitiatus est dominus terrae et prohibita est plaga ab Israel alleluia
h00424 SCR Deprecatus est populus faciem dei et exaudivit illum dominus et dedit eis salutem et immolavit sacerdos holocaustum matutinum in odorem suavitatis alleluia
h00424a SCRV Oravit Ezechias in conspectum domini dicens domine deus qui sedes super cherubim inclina aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide et salva nos de manu mortis ut sciant omnia regna terrae quia tu es dominus
h00425 SCR Offerte sacerdotes ad altare dei nostri holocausta et orate ut sint dies vestri sicut dies caeli super terram et dabit vobis dominus fortitudinem alleluia
h00425a SCRV Domine propter nomen tuum ne perdas thronum honoris tui memor esto noli dissipare testamentum tuum quod est nobiscum
h00425b SCRV Haec dicit dominus magnificabo et satiabo animas sacerdotum meorum et plebs mea honorum meos sum replevitur
h00426 SCR Paratum panem de caelo praestitisti filiis tuis domine omne delectamentum in se habentem odorem suavitatis alleluia alleluia
h00427 LDMT Alleluia In caelo et in terra alleluia alleluia alleluia
h00427a LDMTV Laudate dominum de caelis
h00428 LDS Alleluia apparuit dominus Jesus discipulis suis dicens pax vobis ego sum qui resurrexi nolite timere
h00429 LDS Alleluia Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melcisedech
h00430 LDS Alleluia in diem resurrectionis meae dicit dominus congregabo gentes et colligam omnia regna terrae
h00431 LDS Alleluia surrexit dominus sicut dixit et ecce praecedet vos in Galilea
h00431.1 LDS Surrexit sicut *
h00432 LDS Alleluia beati qui habitant in domo tua domine in saecula saeculorum laudabunt te
h00433 LDS Alleluia Pacificavit dominus Jesus per sanguinem crucis suae omnia
h00434 LDS Alleluia dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltabit me
h00435 LDS Alleluia da nobis domine laetitiam salutaris tui spiritu principali confirma nos
h00436 LDS Alleluia emitte domine spiritum tuum et creabuntur et renovabis faciem terrae
h00437 LDS Alleluia Nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat alleluia
h00438 LDS Alleluia domine in virtute tua laetabitur rex et super salutare tuum exsultabit valde
h00439 LDS Alleluia Attende popule meus legem meam
h00440 LDS Alleluia te decet hymnum deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem
h00441 LDS Alleluia laudabo nomen dei mei cum cantico magnificabo eum in laude
h00442 LDS Alleluia quis deus magnus sicut deus noster tu es deus qui facis mirabilia
h00443 LDS Alleluia Aperiam in parabolis os meum loquar propositiones ab initio saeculi
h00444 LDS Alleluia firmetur manus tua domine et exaltetur dextera tua
h00445 LDS Alleluia non nobis domine non nobis sed nomini tuo da gloriam
h00446 RS Una sabbatorum cum sero esset et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Judaeorum venit Jesus et stetit in medio eorum et dixit eis pax vobis ego sum nolite timere et cum haec dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso domino alleluia alleluia alleluia
h00446a RSV Apparuit dominus Jesus discipulis suis januis clausis et dixit ad eos
h00447 RS Reconciliati sumus deo per mortem filii ejus et nunc salci erimus in vita ipsius et ideo gloriemur in deo per Jesum Christum per quem reconciliationem accepimus alleluia alleluia
h00447a RSV Quod Jesus mortus est peccato mortus est semel quod autem vivit vivit deo
h00448 RS Observabitis diem istum legitimum domino alleluia et filii vestri usque in aeternum alleluia alleluia alleluia
h00448a RSV Dominus regnavit a ligno etenim correxit orbem terrae qui non commovebitur
h00449 RS Gratias domino Jesu Christo qui lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo et fecit nostrum regnum sacerdotes deo et patri suo ipsi gloria in saecula alleluia
h00449a RSV Mortus est Christus propter peccata nostra et resurrexit propter justificationem nostram
h00450 RS Laetamini caeli quoniam misertus est dominus populo suo gaudete fundamenta terrae et exultate montes et colles et omnia ligna silvae quia redemit nos deus alleluia
h00450a RSV Laudem dicite domino deo nostro omnes servi ejus et qui timetis eum pusilli et magni
h00451 RS Haec dicit dominus pertransibunt in mare freto et percutient in mari fluctus et confortabo eos in nomine meo ambulabunt et ad terram Galaat et Libani introducam eos alleluia alleluia

Pages