Search chants
Displaying 51801 - 51850 of 62680
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| g05705 | Of | O quam beata et felix Justina quae superbi sanguinis nobilitatem sic humilitate provexit ad gloriam ut caelestis patriae fieri mereretur electa | |
| g05706 | Of | Oblata est hodie Christi virgo Catherina cujus oratio sit nobis semper medicina | |
| g05707 | Of | Os justi meditabitur sapientiam et lingua ejus loquetur judicium | |
| g05708 | Of | Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat | |
| g05709 | Of | Plebs agebat gratias divinae clementiae quae talem Senoni dedit pontificem virtutibus egregium corpore saeculo meritis angelorum sociatum consortio | |
| g05710 | Of | Principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanam quia pretium sanguinis est | |
| g05711 | Of | Quodam die Leocadiae beatae virginis festo cum beatus Ilefonsus flexis genibus ad ejus sepulcrum oraret exegit spiritus ut virginem deo dicatam omnibus ibi astantibus redivivam revelaret alleluia | |
| g05712 | Of | Recordare domine pietatis et compassionis meae absinthii et fellis memoria memor ero et tabescet in me anima mea haec recolens in corde meo in deo sperabo quia misericordiae domini multae | |
| g05713 | Of | Reliquiae sanctorum diem festum agent tibi vovete et reddite deo vestro omnes qui in circuitu ejus affertis munera alleluia | |
| g05714 | Of | Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem et abundantia diligentibus te fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis | |
| g05715 | Of | Salvator mundi recordare quantum sit fragilis substantia hominis | |
| g05716 | Of | Sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum ita oculi nostri ad dominum deum nostrum donec misereatur nostri miserere nostri domine miserere nostri | |
| g05717 | Of | Speciosa facta est et suavis in deliciis virginitatis sancta dei genitrix quam videntes filiae Sion solacium sponsi habentem cum virginitatis honore beatissimam praedicaverunt et reginae laudaverunt eam | |
| g05718 | Of | Spiritus duplex prophetarum fulgidis obtutibus te demonstrat deo carum et signorum virtutibus doctor morum nostrum chorum pater pie lexque viae illustra virtutibus | |
| g05719 | Of | Sponsa dei speciosa cunctis astris micantibus clarior quam gloriosa assistis in caelestibus funde preces vernans rosa pro tibi famulantibus | |
| g05720 | Of | Stabat mater dolorosa juxta crucem lacrimosa dum pendebat filius cujus animam gementem contristantem et dolentem pertransivit gladius | |
| g05721 | Of | Supra pectus Christi Iesu meruit recumbere inde hausit quod studuit posteris infundere | Ligno summus rex suspensus crucis salutiferae jussit eum matris suae custodem exsistere | Aurum virgas saxa gemmas miro fecit opere quae naturam in pristinam reformavit propere | Mulierem tresque viros suscitavit funere non venenum et oleum fervens quivit laedere | Repletum spiritu sapientiae et intellectus | |
| g05722 | Of | Ursula cum virginibus undecim sanctis milibus placa pro nobis judicem ne incurramus vindicem | |
| g05723 | Of | Velut celsa mater martyr et virgo filia et sponsa offeras preces nostras domino Iesu adjicias vota filio quae concipere non valet mens nostra dulcis Maria | |
| g05724 | Of | Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit nos autem reputavimus eum quasi leprosum et percussum a deo et humiliatum | |
| g05725 | Of | Vir domini benedictus videns se ad monasterium non posse remeare conquestus est dicens quid est quod fecisti soror cui illa ecce rogavi te et audire me noluisti rogavi deum meum et exaudivit me | |
| g05726 | Of | Virgo Maria non est tibi similis in mundo inter mulieres florens ut rosa fragrans sicut lilium ora pro nobis sancta dei genitrix | |
| g05727 | Of | Vocabis nomen ejus Iesum ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum | |
| g05728 | Cm | Beata es virgo Maria dei genitrix quae credidisti dominum perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum | |
| g05729 | Cm | Beati mundo corde quoniam ipsi deum videbunt beati pacifici quoniam filii dei vocabuntur beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum | |
| g05730 | Cm | Cantate domino alleluia cantate domino et benedicite nomen ejus bene nuntiate de die in diem salutare ejus alleluia alleluia | |
| g05731 | Cm | Christus resurgens ex mortuis jam non moritur alleluia mors illi ultra non dominabitur alleluia alleluia alleluia | |
| g05732 | Cm | Confundantur superbi quia injuste iniquitatem fecerunt in me ego autem in mandatis tuis exercebor in tuis justificationibus ut non confundar | |
| g05733 | Cm | Crux Christi adaperiat nobis januam caeli crux solvat vincula mortis per hoc signum ligni vitae fit salus aeterna defende nos Iesu Christe hic et in futuro | |
| g05734 | Cm | Cum venerit paraclitus spiritus veritatis ille arguet mundum de peccato et de justitia et de judicio alleluia alleluia | |
| g05735 | Cm | Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra alleluia euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti alleluia alleluia | |
| g05736 | Cm | De fructu operum tuorum domine satiabitur terra ut educas panem de terra et vinum laetificet cor hominis ut exhilaret faciem in oleo et panis cor hominis confirmet | |
| g05737 | Cm | Dicite pusillanimes confortamini et nolite timere ecce deus vester veniet et salvabit vos | |
| g05738 | Cm | Domine quis habitabit in tabernaculo tuo aut quis requiescet in monte sancto tuo qui ingreditur sine macula et operatur justitiam | |
| g05739 | Cm | Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus deus meus adiutor meus | |
| g05740 | Cm | Ego sum pastor bonus alleluia et cognosco oves meas et cognoscunt me meae alleluia alleluia | |
| g05741 | Cm | Ego sum resurrectio et vita qui credit in me etiam si mortuus fuerit vivet et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum | |
| g05742 | Cm | Ego sum vitis vera et vos palmites qui manet in me et ego in eum hic fert fructum multum alleluia alleluia | |
| g05743 | Cm | Gloria et honore coronasti eum et constituisti eum super opera manuum tuarum domine | |
| g05744 | Cm | Habebis siquidem et Joannem patricium in hoc opere idoneum adjutorem | |
| g05745 | Cm | Joannes est nomen ejus et multi in nativitate ejus gaudebunt erit enim magnus coram domino et ipse praeibit ante illum in spiritu et virtute Eliae alleluia | |
| g05746 | Cm | Justum deduxit dominus per vias rectas et ostendit illi regnum dei honestavit illum in laboribus et complevit labores illius | |
| g05747 | Cm | Iustus dominus et justitias dilexit aequitatem vidit vultus ejus | |
| g05748 | Cm | Laetabitur iustus in domino et sperabit in eo et laudabunt omnes recti corde alleluia alleluia | |
| g05749 | Cm | Laetare domina mater nostra dabit dominus caput tuum augmento gratiarum et corona inclyta proteget te | |
| g05750 | Cm | Lutum fecit ex sputo dominus et linivit oculos meos et abii et lavi et vidi et credidi deo | |
| g05751 | Cm | Modicum et non videbitis me alleluia iterum modicum et videbitis me quia vado ad patrem alleluia alleluia | |
| g05752 | Cm | Mulier ecce filius tuus ad discipulum autem ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua custodia | |
| g05753 | Cm | Nativitas gloriosae sanctae Mariae virginis ex semine Abrahae orta de tribu Juda clara ex stirpe David | |
| g05754 | Cm | Non pro his rogo tantum sed pro eis qui credituri sunt per verbum illorum in me sicut tu pater in me et ego in te et ut ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti alleluia |
Pages
No search term provided.