Search chants
Displaying 51851 - 51900 of 62681
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| g05754 | Cm | Non pro his rogo tantum sed pro eis qui credituri sunt per verbum illorum in me sicut tu pater in me et ego in te et ut ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti alleluia | |
| g05755 | Cm | Non vos relinquam orphanos veniam ad vos iterum alleluia et gaudebit cor vestrum alleluia alleluia | |
| g05756 | Cm | O crux benedicta quae sola fuisti digna portare regem caelorum et dominum | |
| g05757 | Cm | Pacem meam do vobis alleluia pacem relinquo vobis alleluia alleluia | |
| g05758 | Cm | Per lignum salvi facti sumus et per sanctam crucem tuam liberati sumus fructus arboris seduxit nos filius dei redemit nos alleluia | |
| g05759 | Cm | Petite et accipietis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur alleluia | |
| g05760 | Cm | Posuisti domine super caput ejus coronam de lapide pretioso | |
| g05761 | Cm | Pro quorum memoria corpus Christi sumitur dona eis domine requiem sempiternam et lux perpetua luceat eis pro quorum memoria sanguis Christi sumitur dona eis domine requiem sempiternam | |
| g05762 | Cm | Quam perfectam basilicam idem Liberius papa in honore dei et beatissimae ejus genitricis consecravit alleluia | |
| g05763 | Cm | Quotiescumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem domini annuntiabitis donec veniat itaque quicumque manducavit panem vel biberit calicem domini indigne reus erit corporis et sanguinis domini alleluia | |
| g05764 | Cm | Redime nos deus Israel ex omnibus angustiis nostris | |
| g05765 | Cm | Semel juravi in sancto meo semen ejus in aeternum manebit et sedes ejus sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum et testis in caelo fidelis | |
| g05766 | Cm | Spiritus sanctus docebit vos alleluia quaecumque dixero vobis alleluia alleluia | |
| g05767 | Cm | Spiritus ubi vult spirat et vocem ejus audis alleluia et nescis unde veniat aut quo vadat alleluia alleluia alleluia | |
| g05768 | Cm | Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui videt me videt et patrem meum non credis quia ego in patre et pater in me est alleluia | |
| g05769 | Cm | Tuam deus deposcimus pietatem ut eis tribuere digneris lucidas et quietas mansiones pro quorum memoria corpus Christi sumitur dona eis domine requiem sempiternam et lux perpetua luceat eis pro quorum memoria sanguis Christi sumitur dona eis domine requiem sempiternam | |
| g05770 | Cm | Vos estis sal terrae et lux mundi vos videtis quem prophetae et justi non viderunt gratis accepistis gratis date dicit dominus | |
| g05771 | Cm | Auditui meo dabis gaudium et laetitiam et exsultabunt ossa humiliata alleluia | |
| g05772 | Cm | Ave sponsa cara dei Barbara virgo decora clamitamus tamquam rei excusa tu facinora sana mentes et corpora ut hora nostri transitus valeamus sine mora sanctos videre spiritus | |
| g05773 | Cm | Ave virgo speciosa pulchrior sideribus cujus vultum et decorem concupivit dominus funde preces creatori pro tuis supplicibus | |
| g05774 | Cm | Beata es virgo Scholastica quae ut innocenter tamquam columba in mundo vixisti ita hodie in columbae specie merito in aeternum victura caelum penetrasti | |
| g05775 | Cm | Beata viscera Mariae virginis quae gladio passionis Christi transfixa sine morte corporis palmam martyrii sub cruce feliciter obtinere meruerunt | |
| g05776 | Cm | Beata viscera Annae beatae quae portaverunt aeterni verbi thalamum | |
| g05777 | Cm | Beata viscera Annae sacratissimae quae portaverunt aeterni regis genitricem gloriosam alleluia | |
| g05778 | Cm | Beata viscera sacratae dominae quae portaverunt aeterni regis cellulam | |
| g05779 | Cm | Beatus lupus pontifex sanctum ad dominum transmisit spiritum divinis canticis circumdatum laudes resonant caelitus hodie in gloria cum angelis triumphat | |
| g05780 | Cm | Beatus vir qui timet dominum in mandatis ejus cupit nimis | |
| g05781 | Cm | Benedicta tu virgo a domino deo excelso quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros et subvenisti ruinae nostrae ante conspectum domini dei nostri | |
| g05782 | Cm | Calicem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a patre meo dicit dominus | |
| g05783 | Cm | Cibavit illum dominus pane vitae et intellectus et aqua sapientiae salutaris potavit illum dominus deus noster | |
| g05784 | Cm | Confitemini domino in cithara in psalterio decem chordarum psallite illi | |
| g05785 | Cm | Converte nos deus salutaris noster et averte iram tuam a nobis | |
| g05786 | Cm | Cum undenis milibus virginibus Ursula ornata monilibus sponso praesentatur | |
| g05787 | Cm | Da domine signa et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Iesu | |
| g05788 | Cm | De cruce depositum videns corpus Christi maesta mater lacrimas atque vultu tristi dixit o dulcissime fili quid fecisti quod has poenas asperas et mortem subisti | |
| g05789 | Cm | Dedit capiti meo augmentum gratiarum et corona inclyta protexit me alleluia alleluia | |
| g05790 | Cm | Dextera domini fecit virtutem dextera domini exaltavit me non moriar sed vivam et narrabo opera domini | |
| g05791 | Cm | Erant autem perseverantes in oratione cum Maria matre Iesu ab ea discentes quomodo placerent Christo domino in aeternum | |
| g05792 | Cm | Haec coram populis in cruce posita est et capite truncata et tamquam aurum in fornace probavit eam et quasi holocaustum accepit eam | |
| g05793 | Cm | Illumina oculos meos ne umquam obdormiam in morte nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum | |
| g05794 | Cm | In fide et lenitate ipsius magnificavit dominus sanctum suum et nomen ejus requiretur a generatione in generationem | |
| g05795 | Cm | In spiritu humilitatis et in animo contrito suscipiamur a te domine et sic fiat sacrificium nostrum ut a te suscipiatur hodie et placeat tibi domine deus | |
| g05796 | Cm | In virtute tua laetabitur iustus domine et super salutare tuum exsultabit vehementer desiderium cordis ejus tribuisti ei in saeculum saeculi | |
| g05797 | Cm | Inclina domine aurem tuam mihi et exaudi verba mea quoniam inops et pauper sum ego | |
| g05798 | Cm | Laetamini in domino et exsultate justi et gloriamini omnes recti corde | |
| g05799 | Cm | Laudate dominam omnes gentes et laudate eam omnes populi quae dei mater effecta est et regina caeli | |
| g05800 | Cm | Muliebrem ad ornatum mundum acceperunt et ad verum et beatum regem intraverunt | |
| g05801 | Cm | Non sunt obscurati sed illuminati beati oculi Mariae virginis qui transfixum viderunt dominum Iesum | |
| g05802 | Cm | O qualis femina cunctorum domina post deum unica spesque salvifica ergo tuorum vota servorum suscipe pia virgo Maria | |
| g05803 | Cm | O quam tristis et afflicta fuit illa benedicta mater unigeniti quae maerebat et dolebat pia mater dum videbat nati poenas inclyti cum vidisset Iesus matrem et discipulum stantem dixit matri suae mulier ecce filius tuus et ad discipulum autem ecce inquit mater tua |
Pages
No search term provided.