Search chants
Displaying 51901 - 51950 of 62680
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| g05805 | Cm | Orante et signum faciente beato Christophoro in deo credidit et baptizata est maxima populi multitudo | |
| g05806 | Cm | Praeter rerum seriem parit deum hominem virgo mater nec vir tangit virginem nec prolis originem novit pater virtus sancti spiritus opus illud caelitus operatur initus aut exitus partus tui penitus quis scrutatur dei providentia quae disponit omnia tam suave tua puerperia transfer in mysteria mater ave | |
| g05807 | Cm | Pretiosa martyr domini Justina triplici sublimata corona ac sanctorum jam sociata choris triumphat in caelis | |
| g05808 | Cm | Provideat dominus deus spiritum omnis carnis hominem qui sit super multitudinem hanc ne sit populus domini sicut oves absque pastore | |
| g05809 | Cm | Salvum fac populum tuum domine et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle illos usque in aeternum | |
| g05810 | Cm | Si quis sitit veniat et bibat alleluia et qui vult accipiat aquam vitae gratis alleluia alleluia | |
| g05811 | Cm | Splendor sacerdotum trinum et unum deum adorare Romano antistiti oboedire ab haereticis praecavere populis praedicavit | |
| g05812 | Cm | Templum non tactum quo verbum est caro factum dilue reatum tuo vota dirigat actum | |
| g05813 | Cm | Transit sponsus Mariae virginis de hac valle miseriae fertur a sanctis angelis in sinum patriarchae Abrahae et caelestis regni cum ipso potitur optata requie | |
| g05814 | Cm | Vidi et ecce equus albus et qui sedebat super eum habebat arcum et data est ei corona et exivit vincens ut vinceret alleluia | |
| g05815 | Cm | Virginis intactae fructum Christum veneremur divino lacte pastum precibus relevemur | |
| g05816 | Gr | Spiritus sanctus superveniet in te et virtus altissimi obumbrabit tibi | |
| g05832 | Or | Concede nos famulos tuos quaesumus domine deus perpetua mentis et corporis sanitate gaudere et gloriosa beatae Mariae semper virginis intercessione a praesenti liberari tristitia et aeterna perfrui laetitia | |
| g05833 | Tc | Benedictus es domine deus patrum nostrorum | |
| g05833a | TcV | Et laudabilis et superexaltatus in saecula | |
| g05834:01 | Sq | Clara laude turma plaude dulci voce alleluia | Ad aeterni regis laudem qui gubernat omnia | Sigfridi |
| g05834:02 | SqV | Quem jubilant caeli lumina sol luna atque astra | Mare solum et flumina cunctaque nascentia | Sigfridi |
| g05834:03 | SqV | Qui Sigfridum his aduexit oris olim ab Anglia | Ut gentium nationem unda dilueret sacra | Sigfridi |
| g05834:04 | SqV | Daemonum dolo seducta idololatra effecta redemptoris in contemptum erroris per devia | Ad cultum Dei vocata Sigfridi per doctrinam promereris caelestia si colis vestigia | Sigfridi |
| g05834:05 | SqV | Sponsa Christi jam es facta cooperante gratia fecundaris infecunda prole laetaris inclita | Gaude namque christicola suecorum nunc ecclesia tanto patre sublimata lauda Sigfridi merita | Sigfridi |
| g05834:06 | SqV | Cujus festa mens devota frequentare jam satage colendo celebria | Nunc beate o Sigfride commendare nos dignare in caeli palatia | Sigfridi |
| g05834:07 | SqV | Ubi Deum collaudare mereamur et amare per aeterna saecula | Iter nostrum deviavit et ex via declinavit a virtutum semita | Sigfridi |
| g05834:08 | SqV | Ut eamus iter tutum reduc ad cor mentis gressum pietate solita | Hostis noster evanescat et a fraude elanguescat Dei providentia | Sigfridi |
| g05834:09 | SqV | Superna mater gratia collocet nos in gloria | In qua frui mereamur plena Dei notitia | Sigfridi |
| g05834:10 | SqV | Sion sancta nos acceptet in summi regis curia | In qua fulget nunc Sigfridus pro doctrina catholica | Sigfridi |
| g05834:11 | SqV | Cujus laudum praeconia incitatur ecclesia | Dum celebrantur annua ejus natalitia | Sigfridi |
| g05834:12 | SqV | Hinc et mater ecclesia spernit errorum devia | Cujus celebri doctrina fides firmatur unica | Sigfridi |
| g05834:13 | SqV | Hujus sequi vestigia et praedicare dogmata | Fide vera ac fecunda det nobis Dei gratia | Amen | Sigfridi |
| g05835 | Al | Alleluia Spes datur omni populo Mariam mox invocare videnti hanc Elizabet humiliter visitare | Visitatio Mariae |
| g05836:01 | Sq | Hac in die gloriemur et devote veneremur Eskilli solemnia | Qui pro fide lapidatus jam a Christo sublimatus residet in gloria | Eskili |
| g05836:02 | SqV | Transit rigor hiemalis novus floret flos vernalis in salutem gentium | Error redit sublimatur Christi fides augmentatur numerus fidelium | Eskili |
| g05836:03 | SqV | Dum pagana gens honorat deos deum praesul orat signum dari caelitus | Mox nix grando descendentes deos aras subuertentes destruxerunt penitus | Eskili |
| g05836:04 | SqV | Hostes sternit vis Samsonis lampas lucet Gedeonis dum praesul occiditur | Infideles cuncti credunt aegri clamant et accedunt quibus salus redditur | Eskili |
| g05836:05 | SqV | Nos aegrotos prece sana quos impugnat caro vana mundus et daemonia | Pater tutor dux sueorum nos concives fac sanctorum in superna curia Amen | Eskili |
| g05838 | Al | Alleluia Ex sacris sponsae labiis rivus deliciarum Dei fluxit in variis exemplis doctrinarum | Birgittae |
| g05839 | Al | Alleluia Gloriosi principes terrae quomodo in vita sua dilexerunt se ita et in morte non sunt separati | |
| g05840:01 | SqV | Veneremur sanctum istum qui seipsum propter Christum negavit feliciter | Hic est namque sanctus Dei ad quem currunt servi rei sese flentes jugiter | Olavi |
| g05840:02 | SqV | Aquilonem rex Olave convivantes si quid prave miseranter corrige | Super sanctum hoc altare te volentes visitare pio vultu respice | Olavi |
| g05840:03 | SqV | Sancte martyr triumphalis tutor noster specialis tuae prolis spiritalis nos ab hujus mundi malis te tuente libera | Quos infestat vis carnalis corruptela generalis pestis potens et letalis nos sub tuis tutos alis tua salvet dextera | Amen | Olavi |
| g05841:01 | SqV | Odas summo regi Christo festo decantemus isto jocundas cum laudibus | Et triumphum Margaretae recolentes cuncti laeti insistemus precibus | Margaritae |
| g05841:02 | SqV | Hanc gentilis patriarcha gignit sed mundi monarcha sibi sponsam efficit | Hanc post triste funus matris saevi rodit livor patris pia nutrix reficit | Margaritae |
| g05841:03 | SqV | Haec ut Rachel pascit gregem ut Susanna sacram legem studet evangelii | Conjugalem fugit statum florem servans illibatum virginalis lilii | Margaritae |
| g05841:04 | SqV | Insons virgo captivata impudico pudorata sistitur Olibrio | Minas spernens saevientis et promissa blandientis offert se martirio | Margaritae |
| g05841:05 | SqV | Hinc offensus preses furit cujus feda caro prurit vi succensa Veneris | Virgo prestans in amore puritatis et nitore claustra subit carceris | Margaritae |
| g05841:06 | SqV | Denudata flagellatur caro furcis laniatur fluunt rivi sanguinis | Corde sibi condolentes omnes deflent assistentes cruciatum virginis | Margaritae |
| g05841:07 | SqV | Caesa rursus carceratur clausae lumen denegatur tenebrosus illustratur carcer mire coelitus | Draco cruce propulsatur hostis pede conculcatur virgo fide roboratur nihil mota penitus | Margaritae |
| g05841:08 | SqV | Aquas suffert bullientes adjunguntur et ardentes lampades ad ilia | Christo credunt baptizati caelos petunt trucidati duodecim milia | |
| g05841:09 | SqV | Ense virgo jussa caedi laeta plusquam potest credi laudes regi caelico | Refert orat exauditur collum tendit et feritur ictu caput unico | Margaritae |
| g05841:10 | SqV | Te victricem ope dei deprecamur servi rei ut nos reddi requiei poscas post pericula | Dulcis sponsa Iesu Christi nos a morte serva tristi et ad dexteram roga sisti viventis in saecula | Margaritae |
| g05842 | Sq | Sanctae Annae sonorus decantet chorus alleluia | Annae |
Pages
No search term provided.