Search chants

Displaying 23851 - 23900 of 62355
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
509502.Tp88 Tp In deitate manens trinus deus ac simul unus
509502.Tp89 Tp Laudemus patrem spiritum sanctum redemtio nostra
509502.Tp9 Tp Non minus clementiae quam potentiae divitiis locuples per henniter manet
509502.Tp90 Tp O rex glorie trine deus potens
509502.Tp91 Tp Lux hodie clara refulsit quia pretiosa est sanctorum vita
509502.Tp92 Tp Cum summo patre in evum regnante illud nobis dignare cum sanctis tuis regem prestare
509502.Tp93 Tp O laudabilis rex domine deus
509502.Tp94 Tp Nullus est utilior forma quam martyrum sit eloquentia
509502.Tp95 Tp Ordinans ab arce polum suscipe tuorum famulorum preces
509502.Tp96 Tp Rex cui pontus aer sol sidera luna ministrant
509502.Tp97 Tp Tu pater verbum tu rex deus omnipotensque
509502.Tp98 Tp Trinitas alma pater filius sanctus spiritus compar
509502.Tp99 Tp Rex caeli terreque conditor famulis tu miserere tuis
509503 Cr Credo in unum deum patrem omnipotentem factorem caeli et terrae visibilium omnium et invisibilium et in unum dominum Jesum Christum filium dei unigenitum et ex patre natum ante omnia saecula deum de deo lumen de lumine deum verum de deo vero genitum non factum consubstantialem patri per quem omnia facta sunt qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato passus et sepultus est et resurrexit tertia die secundum scripturas et ascendit in caelum sedet ad dexteram patris et iterum venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos cujus regni non erit finis et in spiritum sanctum dominum et vivificantem qui ex patre filioque procedit qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur qui locutus est per prophetas et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum et exspecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi amen Dom. per annum
509503:cs Cr Věřím v jednoho boha otce všemohúcieho (...)
509503.Tp01 Tp Credo in unum Deum | Unum Deum in trinitate | Patrem omnipotentem | Qui poli summa residet in arce trinus et unus | Factorem caeli et terrae | Conditorem fabrice mundi | Visibilium omnium et invisibilium | Quae caeli ambitu continentur | Et in unum dominum | Qui Dominus est omnium | Jesum Christum | Regem saeculorum | Filium Dei unigenitum | Verbum patris | Et ex patre natum | Priusquam mundus fieret | Ante omnia saecula | Cujus generatio non habet finem | Deum de Deo | Deitate socia | Lumen de lumine | Quod olim nostris refulsit in tenebris | Deum verum de Deo vero | Patris aeterni genitum ab ore | Genitum non factum | Factum sub lege | Consubstantialem patri | Coaeternum per omnia | Per quem omnia facta sunt | Valde bona | Qui propter nos homines | Florigero pulsos solio primi patris pro delicto | Et propter nostram salutem descendit de caelis | Sicut pluvia in vellus | Et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine | Quod enim in ea natum est de spiritu sancto | Et homo factus est | Ut salvum faceret genus humanum | Crucifixus etiam pro nobis | Mitis hostia factus nostra ob remedia | Sub Pontio Pilato | Cum Pilatus haberet praesidium | Passus et sepultus est | Ut expiatos sordibus reddat polorum sedibus | Et resurrexit tertia die | Victo rege sceleris rediit ab inferis cum summa victoria | Secundum scripturas | Tunc implete sunt scripturae | Et ascendit in caelum | Ante conspectum gentium | Sedet ad dexteram patris | Sceptrum tenens imperiale | Et iterum venturus est cum gloria | Caterva saeptus angelica | Judicare vivos et mortuos | Digna rependens merita | Cujus regni non erit finis | In aeternum Dominus regnabit et ultra | Et in spiritum sanctum dominum et vivificantem | Qui animabus vivificandis aquas foecundas | Qui ex patre filioque procedit | Amborum sacrum spiramen nexus amorque | Qui cum patre et filio simul adoratur | Una permanens in usia | Et cumglorificatur | Cum quibus regnat Deus ante saecula | Qui locutus [est ]per prophetas | Verbis ut essent proflui et caritate servidi | Et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam | Angelis coronata ut sponsata comite | Confiteor unum baptisma | Chrismate vero genus ut craeetur Christicolarum | In remissionem peccatorum | Quod sanavit laesionem multorum peccaminum | Et exspecto resurrectionem mortuorum | In districti adventu judicis | Et vitam venturi saeculi | In tempore retributionis | Amen
509504 Sa Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis per omnia saecula saeculorum amen Dom. per annum
509504.1 Sa Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis Ad Missam
509504.2 Sa Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus Mariae filius qui venit in nomine domini hosanna in excelsis Ad Missam
509504.3 Sa Agios agios agios kyrios sabaoth pliris urannos ke epigis doxis osanna en pti ipsistis eloymenos o erchomenos en onomati kyrios osanna en pti ipsistis
509504.Tp1 Sa Sanctus Ante saecula Deus pater | Sanctus In principio cum patre manens natus | Sanctus Dominus Patris natique spiritus et ipse | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Nos cernui tui famuli de tuo adventu gratulantes dicimus | benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
509504.Tp10 Tp Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua jus mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largire consortia | Te ergo deposcimus ut cum judex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus | BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | (A) Collaudemus dominum eia | (B) Gloria victoria et salus aeterna sit deo nostro | (C) Cui pueri laudes concorditer dicunt | HOSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp103 Tp Osanna Patris verbigena Osanna Voce pura clemens exaudi carmina -a- Eccelesia tua quae boant agmina -a- In excelsis
509504.Tp107 Tp Sanctus Per quem stat et regitur ecclesia | Sanctus Qui pro nobis immolaris hostia | Sanctus Per quem datur septiformis gratia | Dominus Deus * | Omnis nostra contio dicat Dei filio | Benedictus *
509504.Tp11 Sa Sanctus deus pater ingenitus | Sanctus filius ejus unigenitus | Sanctus dominus paracletus ex utroque procedens deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis
509504.Tp111 Tp Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna plasmatum populum Osanna Te qui verum fore promit ore Christum Te qui cosmi satorem permanentem in excelsis Benedictus qui venit in nomine domini
509504.Tp115 Tp SANCTUS Principium sine principio sine principe princeps SANCTUS | Principium de principio de principe princeps SANCTUS | Principio primus sed non sine principe princeps DOMINUS DEUS SABAOTH | In patre aeternitas in unigenito est aequalitas amborum spiritus est caritas trium est una deitas PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA | Non accidentibus constat diversitas mira pluralitas in personis unitas et in usia unitas sic theologica veritas res contemplatur habitas IN EXCELSIS BENEDICTUS | Mariae filius QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA | Est geniti pater ingenitus nec genitor nec genitus a patre spiritus Osanna superna te decet laus aeterna IN EXCELSIS
509504.Tp116 Tp SANCTUS Principium verum dictans promordia rerum SANCTUS | Prorsus in usia Deus idem nata sophia SANCTUS | Spiritus amborum concordia spes miserorum DOMINUS DEUS SABAOTH | O deitas clemens sis nobis noxia demens PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | Omnia testantur et regem te venerantur OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Filius a patre genitus de virgine matre QUI VENIT | Morte relaxare propria jus mortis amarae IN NOMINE DOMINI | Suscipiens quae vis nos omnibus exime naevis OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp11a Sa SANCTUS Deus pater ingenitus | SANCTUS filius ejus unigenitus | SANCTUS DOMINUS Spiritus paraclitus ex utroque procedens DEUS SABAOTH Deus exercituum et militiarum rex PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS O admirabilis clementia BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI Benedicto Domino regi magno gloriae clamat turba deitia OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp12 Tp Sanctus admirabilis splendor inmarcessibilis quae lux pater deus | Sanctus verbum quod erat in principio apud deum | Sanctus dominus deus sabaoth paraclytus sanctusque spiritus | Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis cui omne flectitur genu et omnis lingua proclamat dicens | Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis Dom. Resurrectionis
509504.Tp123 Sa SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS Corona justitiae angelica voce proclamant DEUS SABAOTH Qui sancti tuis adorando dicebat PLENI SUNT CAELI TER TERRA GLORIA TUA Rutilans ac benigna nostra forma precando dicebat OSANNA IN EXCELSIS Hebraeorum proIes proclamabant dicentes BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA Gloria Christi omnes resurgamus Mundi carmina proferamus Tuam laudabilem crucem venire Et ut cognoscamus mirabilia Ut salvet nos tua dextera sancta tibi in templo sancto IN EXCELSIS
509504.Tp13 Tp Omnes tua gratia quos a morte redemisti perpetua | Morte tua jus mortis cum principe proculcans vitae nos reparans | Deo patri dans carum te pro nobis pretium et vivam hostiam | Tecum nos resuscita tecum in caelis colloca et regni largiaris consortia | Te ergo deposcimus ut cum judex adveneris cunctorum discernere merita | Nos cum angelis et sanctis socia cum quibus tibi canamus
509504.Tp130 Tp SANCTUS Rector caeli inmortalis nos conserva lux solaris qui es creator rerum et initium | SANCTUS Deus pacis et amator verae legis indagator aegris medelam confer et solacium | SANCTUS Pater qui es summum bonum nobis confer vitae donum precantibus per spiritum paraclitum | DOMINUS ..
509504.Tp133 Tp SANCTUS Rex qui cuncta regis justo moderamine legis SANCTUS | Qui caelo ditas quos elegis Israhelitas SANCTUS | Ad nutum cujus rota mundi volvitur hujus DOMINUS DEUS ... PLENI SUNT ... OSANNA IN EXCELSIS | Ad nos et rursum rediens vehit agmina sursum BENEDICTUS ..
509504.Tp134 Tp Sanctus Rex sine principio nec habens in tempore finem | Sanctus Verbum Christe patris et par patriae deitatis | Sanctus Spiritus alme pari deitate manens in utroque | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Has tres personas unum facit una potestas Benedictus...
509504.Tp137 Tp Salve mater salvatoris mater salutifera | Spes Maria peccatoris virgo et puerpera | Salve rosa spinis orta salve Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Mater Dei lux solaris Jesse stirps ingenua | Virga rubus appellaris flos fenestra janua | Digna nobis interpella pro indignis Maria | Prece tua nos ad sua perducat palatia | Christe Deus noster OSANNA De BMV
509504.Tp14 Tp Qui venisti carnem sumens ex Matre pro totius mundi salute | Tu nos ab hoste potenter libera | Et exaudi cunctos famulos tuos | Ut possimus laudes promere tibi voce indefessa hosanna
509504.Tp141 Tp Sanctus Sanctorum exultatio | Sanctus Sanctorum benedictio | Sanctus Sanctorum consolatio | Dominus Deus sabaoth Quem decet laus salus et honor | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Hosanna in excelsis | Cui dulci jubilo sanctorum concinit ordo | Benedictus qui venit in nomine Domini Hosanna in excelsis
509504.Tp15 Sa Sanctus Quem cherubim atque seraphim incessanter proclamant | Sanctus Qui senas alas habent quotidie decantant | Sanctus dominus deus sabaoth | Patri prolique flamini almo qui es ante saecula nunc et in aevum | | Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Osanna in excelsis | Cui pueri hebraeorum obviantes dicebant | Benedictus qui venit in nomine domini | Et plebs hebraea vociferantes vaticinantes dicebant Osanna in excelsis
509504.Tp16 Sa Sanctus Laudes deo ore pio corde sereno carmine demus tinnulo | Sanctus | In jubilo cum cantico simul in alto resonet vox cum organo | Sanctus dominus deus sabaoth | Caeli regi terrae marium rerum omnium | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | Patri almo genito quoque flamini sancto | Benedietus qui venir in nomine domini | Alpha et omega puro carmine necne dicitur Trino deo omnes proclamant | Osanna in excelsis.
509504.Tp166 Tp Osanna Una summaque sophia Osanna | Tuum plasma prostratum fraude subdola -a- | Salvifica hac die clara barathri claustra frangens dira -a- | Suscipe precamina -a- | Plebis modulamina -a- | Spiritus cum gloria -a- | In excelsis
509504.Tp168 Tp SANCTUS Verbo mandavit per verbum cuncta creavit SANCTUS | Quem sine virgo viro produxerat ordine miro SANCTUS | Ignis divine flammas consume ruinae DOMINUS DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA | O Deus aspice mitis et accipe vota precantum OSANNA IN EXCELSIS BENEDICTUS | Qui sine delicto crucis addictus maledicto QUI VENIT IN NOMINE DOMINI | Solveque vincula pelle pericula terge reatum OSANNA IN EXCELSIS
509504.Tp17 Sa Sanctus Pater deus qui cares initio a quo omnia initiata sunt ante cujus conspectum angelica agmina contremiscunt | Sanctus | Dei filius compar patris qui caelitus terram descendisti qui carnea forma nos redemisti | Sanctus | Dei spiritus paraclitus qui unus es cum patre ac filio essentialiter et replesti corda discipulorum igne divino | Dominus deus sabaoth | Rex regum et dominator omnium rerum | Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Dum homo factus es terra cum caelo laetatur | Osanna in excelsis | Salva terrigenos homines ut caelestes angelos | Benedictus qui venit in nomine domini | Dare caelestem gratiam hominibus | Osanna in excelsis
509504.Tp18 Tp Osanna salvifica tuum plasma qui creasti simul omnia | Temet laus decet honor et gloria rex aeterne in saecula | Qui de patris gremio genitus advenisti summo | Redimere perditum hominem sanguine proprio | Quem deceperat Lucifer fraude nequam callidissime serpentino conjugis dente | Quem expulerat propere hoc innexum crimine paradisi cardine atque limine | Tu dignare salvare | lesu Christe superne
509504.Tp19 Tp Pie Christe descendisti ad terram | Mundum tuam facturam salvans | Inferni claustra confregisti fortiter | Dira jura ipsa dextra conculcans | Sanctos sursum levans in aethra | Ut tibi laudes decantent
509504.Tp2 Sa Sanctus Deus fortis | Sanctus filius excelsus | Sanctus dominus spiritus sanctus qui regnas in trinitate | Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (D) Sanctus dominus Spiritus paraclitus ab utroque procedens | (E) Pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis | Gloria et victoria et salus aeterna sit deo nostro in excelsis | (F) Benedictus dominus deus Israel Benedictus qui venit in nomine domini hosanna in excelsis | (G) Tu solus altissimus qui venisti redimere nos Benedictus qui venit in nomine domini | (H) Deus sabaoth Te laudat te adorat te glorificat omnis creatura tua Pleni sunt caeli et terra gloria tua | (J) Tu ergo salva nos domine Salva nos qui redemisti nos hosanna in excelsis | (K1) Tibi omnes angeli et archangeli | (K2) tibi omnis tua sancta proclamat ecclesia | (L1) Benedictus qui venit in nomine domini Tuum est domine regnum tua potestas | (L2) Benedictus qui venit in nomine domini tibi honor et imperium per cuncta saecula hosanna in excelsis
509504.Tp20 Sa Sanctus angelorum imperator respice mentes humilium (...) Ad Missam
509504.Tp21 Sa Sanctus Clemens verbisator qui libras omnia palmo | Sanctus Clemens verbigena lumen de luce coaequans | Sanctus Clemens purgator hominumque paraclite piator | Dominus Deus sabaoth pleni sunt caeli et terra gloria tua hosanna in excelsis benedictus qui venit in nomine Domini hosanna in excelsis
509504.Tp22 Tp Osanna Vox laudabilia | Invenimus te in hebrea lingua | Interpretat rex regum deus salvum fac seu salvifica | Magna es in patria canant te in gloria vox clara osanna In Dedicatione Ecclesiae
509504.Tp223 TpSa SANCTUS Ante saecula deus pater SANCTUS Invisibilis cum patre manens natus SANCTUS DOMINUS Patris natique spiritus et ipse DEUS SABAOTH PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA HOSANNA IN EXCELSIS Nos cernui tui famuli de tuo adventu gratulantes dicimus BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI HOSANNA IN EXCELSIS

Pages