Search chants

Displaying 35101 - 35150 of 62355
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a02190 A Virgo repleta bonis domus domini dato pretio obtinuit ut ad sanctos dei carcerarius eam intromiserit Fortunatae et sociorum
a02191 R Sanctorum Fortunata ad pedes in carcere procidens palmam martyrii a Christo sibi impetrari obsecravit quo facto lacrimantibus vox de caelo sonuit pax vobiscum exaudita est oratio vestra Fortunatae et sociorum
a02191a V Scitote autem quia hanc per ingentem martyrii poenam vos vero per leniora tormenta in vitam suscipiam aeternam Fortunatae et sociorum
a02192 R Virginem in Christo solidatam blandimentis ac minis immotam jussit praefectus de carcere produci tormentisque multimodis affici Fortunatae et sociorum
a02192a V Illa autem egit deo gratias quia pro se digna esset pati contumelias Fortunatae et sociorum
a02193 R Nudata virgo vestibus haec angelici puella vultus stipitique alligata ab humeris usque ad genua virgarum plagis est lacerata Fortunatae et sociorum
a02193a V Quoniam sanctum Christi nomen negare noluit Fortunatae et sociorum
a02194 A Gaudeamus sanctorum patrociniis suffulti martyrum quorum reliquias Christus nobis speciale dedit solacium Fortunatae et sociorum
a02195 R Haec virgo generosa jussu praesidis decalvata ut per contumelias illius exspugnaretur constantia nuda est per urbem circumducta Fortunatae et sociorum
a02195a V Nunc caelo gaudet suo sponso juncta propter quem ludibria et verbera experta Fortunatae et sociorum
a02196 R Sanctae corpus martyris enisi sunt tortores discundere tractis impressae dentibus serre sed ipsa illaesa permansit divinitus et vis contraria frustrata est poenitus Fortunatae et sociorum
a02196a V De tribulatione invocavit dominum et exaudivit eam Fortunatae et sociorum
a02197 R O digne jam ante thronum dei felices Fortunata Carponi Evariste Prisciane Christi martyres nostris in hac valle lacrimarum miseriis precibus subvenite continuis Fortunatae et sociorum
a02197a V Nos ut adoptatos deus assumat sibi natos Fortunatae et sociorum
a02198 A Praeses divinae virtutis opus magicae artis esse mentitus necem virginis est molitus Fortunatae et sociorum
a02199 A Conventu ergo facto ad amphitheatrum jussa est ferocium morsibus tradi bestiarum Fortunatae et sociorum
a02200 A Sancta vero puella oratione munita feralem rabiem in agninam mutavit blanditiem Fortunatae et sociorum
a02201 A Populus divinam hoc signo expertus potentiam unum deum benedixit Christianorum Fortunatae et sociorum
a02202 A Judex ferro talos puellae deum laudantis jussit configi nec non ipsam cum fratribus suis poenarum victoribus tandem decollari Fortunatae et sociorum
a02203 A Decollatis jam sanctis Fortunatae fratribus ipsi Christum invocanti missa vox est caelitus veni veni veni gloriosa Fortunata veni martyr sacratissima et transi ad regnum summa cum gloria Fortunatae et sociorum
a02204 A Gloriose deus in sanctorum virtutibus qui beatam virginem Fortunatam ejusque fratres Carponium Evaristum Priscianum magnificasti per palmam martyrii nos per illorum patrocinia quaesumus ut semper liberes a malos omnibus Fortunatae et sociorum
a02205 A Nobilis Fortunata in Caesarea Palestinae genita una cum suis fratribus in lege dei stetit voluntaria Fortunatae et sociorum
a02207 I Alleluia Venite adoremus regem regum dominum in beati Marci sollemnitate laetantes alleluia Marci
a02208 A Beatus Marcus Petri apostoli in baptismo filius missus superno munere Christum dominum evangelizavit populo alleluia Marci
a02209 A Venit vir dei Marcus Alexandriam ibi verbi semina seminavit et virtutibus coruscans multum domino populum acquisivit alleluia Marci
a02210 A Anianus quidam sutor post futurus episcopus suscepit eum in domum suam alleluia Marci
a02211 A Vir dei exspuens in terram fecit lutum et unxit vulnus viri et sanavit eum alleluia Marci
a02212 A Viso miraculo idem Aniano homo cum omni domo sua credens baptizatus est alleluia Marci
a02213 A Quaerentes viri civitatis interficere eum ponebant ei plures insidias alleluia Marci
a02214 R Martyris pretiosi et evangeliste gloriosi sanctissimi Marci sollemnem diem laude dignissima et summa devotione celebremus alleluia Marci
a02214a V Ut ejus patrocinia sentiamus in caelis cujus merita veneramus in terris Marci
a02215 R Sanctus Marcus electus a deo apostolus et evangelista praefiguratus leo in quattuor animalibus excellenter evangelium scripsit alleluia Marci
a02215a V Repletus gratia spiritus sancti ministravit nobis documenta salutis Marci
a02216 R Beatus Marcus Petri apostoli in baptismo filius missus superno munere Christum dominum evangelizavit populis alleluia Marci
a02216a V Accepta potestate a claviero caeli ligandi atque solvendi Marci
a02217 R Athleta dei Marcus per totam Aegyptum est ingressus in ejus ingressu dominus simulacra dissipavit universa alleluia Marci
a02217a V Libyam atque Pentapolim vir dei sanctissimus domino acquisivit Marci
a02218 A Sanctus Marcus praenoscens malitia illorum reversus est Pentapolim alleluia Marci
a02219 A Biennio commoratus ibidem episcopos ceterosque gradus per regiones illas ordinavit alleluia Marci
a02220 A Confortatis fratribus in fide Christi vir sanctissimus iterum venit Alexandria alleluia Marci
a02221 A Sancti tui domine sicut palma florebunt alleluia alleluia Marci
a02222 A Vox laetitiae in tabernaculo justorum alleluia alleluia alleluia Marci
a02224 R Tantas per illum dominus dignabatur exercere virtutes ut omnium corda converteret ad dominum et baptizarentur in nomine domini alleluia Marci
a02224a V Instabat cultor dei divino operi et dominus incrementum dedit Marci
a02225 R Post haec a deo missus venit Alexandriam illius terrae et idolatriae caput ubi divinis armis munitus praedicaturus intravit alleluia alleluia Marci
a02225a V Anianus sutor post futurus episcopus suscepit eum in domum suam Marci
a02226 R Beatus Christi martyr deoque dilectus divina gratia se praeveniente doctrinis et signis Christum revelans populis martyrii palmam gaudens acquisivit alleluia Marci
a02226a V Parata via domini in audientium cordibus et talento sibi tradito jam centuplicato in universo mundo Marci
a02227 R Dixerunt viri iniqui trahamus bubalum ad loca buculi traxerunt sanctum per scopulos et quemque aspera et carnes ejus defluxerunt in terram alleluia alleluia Marci
a02227a V Athleta dei toto corpore dissipatus sanctam animam deo reddidit Marci

Pages