Search chants

Displaying 35351 - 35400 of 62543
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a02356a V Non est inventus similis illi qui conservaret legem excelsi Pirmini
a02357 A Gaude felix Augia cum laude fac sollemnia sancto tuo Pirminio qui motus zelo nimio radicitus te paravit ad laudem dei te formavit ut consors tu sis omnium deo laudem canentium ergo jugi laude psalle ut te deus hac de valle per sanctum hunc Pirminium jungat choris caelestium Pirmini
a02358 R Erat insula quam Sintlasowa vocabant diris repleta serpentibus quam vir dei Pirminius manibus propriis aliisque juvantibus in tribus diebus pulchrum campum perfecit Pirmini
a02358a V In hac postea vivo deo et vero amoenam aedificavit domum et suorum alumnorum contubernium dimisit jucundum Pirmini
a02359 R Locus iste ex quo die intravit in eum Christi praesul factus est salubris aere terra fecundus vineis uberrimus et arboribus nemorosus ideoque delectat in eo vivere qui ibi deo regulariter debent servire Pirmini
a02359a V Mirabilis deus in sanctis suis in loco isto mira atque miranda peregit Pirmini
a02360 R Wernharius vir nobilis alta ortus Francorum prosapia audito rumore sancti viri eum ad se accersiri praecepit ei spondens ut ubicumque eligeret ibi proprium locum ei daret ad servitium dei perpetualiter prosequendum Pirmini
a02360a V Multa loca propria in circuitu jacentia ei coepit monstrare Pirmini
a02361 R Christi servus Pirminius jam sibi cernens tempus imminere quo agonum suorum praemia in caelis reciperet venit in locum quem vocant Gamundium ubi post multas virtutum operationes laborum suorum aeterna adeptus est praemia Pirmini
a02361a V Haec requies mea in saeculum saeculi hic habitabo Pirmini
a02362 A Factum est ut multitudo populi ad virum dei confluerent sacrae confirmationis rogans manus impositionem quam et prolixe agebat ut ampullis exhaustis oleum sanctum deficeret Pirmini
a02363 A Videns venerabilis vir dei oleum deficere curre inquit ministro velocissime ad monasterium plus nobis de sancto oleo allaturus Pirmini
a02364 A Minister vero volens ejus jussa adimplere apprehendens ampullas et intuens in eas vidit ipsas oleo sancto repletas Pirmini
a02365 A Tunc ampullarum portitor recurrens ad episcopum ait non est necesse senior dilecte ad caenobium reverti quia lecythi cuncti sancto oleo sunt referti Pirmini
a02366 A Misericordia igitur omnipotentiae divinae per incrementum visibilis chrismatis ostendit quod vivifica sancti spiritus unctio per manus tanti sacerdotis invisibiliter emanavit Pirmini
a02367 A O inter caeli curiae tuae nunc fulgent atria nam sanctum nostrum praesulem qui mundum liquit exulem ad te traxisti hodie o Pirmini juva pie Pirmini
a02368 A O Christi pietas quam investigabiles sunt viae tuae largifluae pietatis qui nostrum sanctum Pirminium non solum in caelis speciali privilegio decorasti etiam in terris dulcem dilectum ac affabilem omnibus praebuisti Pirmini
a02369 R Gloriosae felicitatis sacerdos Iwius hodie cum sanctis tripudiat in caelestibus eorumque sacram adeptus societatem immortalis palmae optinet aeternitatem Iwigii
a02369a V Gloriam laudis ei resonemus ut pro nobis ad deum fiat orator assiduus Iwigii
a02370 R Exeuntes quattuor ex clericis qui videbantur esse electi et vita casti corpus sancti caput remansit in manus unius et dextera manus in manus alterius Maclovii
a02370a V Et quod reliquum erat in corpore nullo modo potuerunt de altari movere Maclovii
a02374 A Qui regis Israel intende super domum istam qui deducis velut ovem Ioseph in auge in ea benedictionem tuam qui sedes super cherubim exaudi preces supplicium in ea tibi confitentium In Dedicatione Ecclesiae
a02375 R Sancte Joannes dilecte Christi audi rogantes servulos Joannis Evang.
a02375a V Et impetratam nobis caelitus tu defer indulgentiam Joannis Evang.
a02376 A Nova tibi mater ecclesia geminatur causa laetitiae cujus olim laeta praeludia destinasti supernae curiae nunc per orbem clara prodigia dignum promunt caelestis gloriae
a02377 I Laetetur plebs fidelium exsultans novo jubilo Thomas ad patris gremium relicto redit tumulo
a02378 A Jam dudum lux abscondita fulget expansis radiis et gemma terrae condita effertur cum prodigiis
a02379 A Corpus quod diu latuit in Terracinae loculo mirandis signis claruit post in Tolosae patulo
a02380 A Occurrunt sacro corpori clerus et turbae populi congaudent tanto muneri cuncti grandes et parvuli
a02381 R Ecce novus fons hortorum diu terrae conditus fit augmentum fluviorum rigans orbem caelitus hic est Thomas lux doctorum instructus divinitus
a02381a V Hic est portus Hebraeorum imber clausus hic caelorum sub Elia redditus
a02382 R Gaudet sacra religio quae spoliata caruit prius thesauro proprio dum doctoris quem aluit et perfecit in studio nuper ossa rehabuit
a02382a V Restituta de primo tumulo et recepta cum cordis jubilo
a02383 R Corpus datur in festo corporis Christi cujus grande mysterium reseravit occultum caeteris et dictavit scribens officium dono doctor divini muneris
a02383a V Nam per Urbanum opus indicitur et per Urbanum ordini redditur
a02384 A Caelum hunc glorificat Christo jam fruentem quem terra mirificat signis affluentem
a02385 A Matri vitae jam ereptum vivum reddit filium et inter hostes protectum tutum servat devium
a02386 A De vini dispendio juvat invocantem damnatum suspendio salvat implorantem
a02387 R Corpus sacrum dum terrae tollitur fratris mentem propulsat dubium sed mox ei verum asseritur per doctoris patens alloquium nam hoc corpus quod vobis redditur vestri inquit est Thomae proprium
a02387a V Doctor astans fratrem alloquitur et oranti res certa panditur
a02388 R Languens praesul in aegro corpore mox auditis laetis exsequiis votum promit ex imo pectore adfuturum sacris sollemniis spe constanti de sancti munere
a02388a V Hic salutis potitus gaudiis se commendat ejus praesidiis
a02389 R Puritatis vas decorum nihil sordis patitur praesul clarus fama morum sanctum ferens labitur mersus luto indecorum nil inde relinquitur
a02389a V Sacris tarnen vestibus manibus ac pedibus totus ceno figitur
a02390 A Servat ab incursibus virum cum jumentis liberat a febribus vitam morientis
a02391 A Morbum fama proelium miles impetravit Thomae per auxilium vovens ut optavit
a02392 A Redivivum reddit aequum hero supplicanti quemque surdum mutum caecum curat virtus sancti
a02393 R Laboranti sub mole carceris ac petenti Thomae praesidia adest sponsor divini muneris doctor ferens grata subsidia miseratus horrendi sceleris
a02393a V Hunc subvectum in vestis fimbria longi tractu portans itineris coram domo deponit propria
a02394 R O doctoris mira potentia quae in vitam mutat interitum corporisque sancta praesentia ab obsessa depellit spiritum restituta formae decentia

Pages