Search chants
Displaying 36601 - 36650 of 61306
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| a06514:17 | HV | Ergo ter senis sacra candidatis dives Optato simul et Luperco perge conscriptum tibimet senatum pangere psalmis | |
| a06514:18 | HV | Ede successum cane martialem mors et Urbani tibi concinatur Juliam cantus resonet simulque Quintilianum | |
| a06514:19 | HV | Pluviam pangat chorus et revolvat quale Frontonis fuerit tropaeum quid bonus Felix tulerit quid acer Caecilianus | |
| a06514:20 | HV | Quantus Evoti tua bella sanguis tinxerit quantus tua primitive tum tuos vivax recolat triumphos laus Apodemi | |
| a06514:21 | HV | Quattuor posthinc superest virorum nomen extolli renuente metro quos Saturninos memorat vocatos prisca vetustas | |
| a06514:22 | HV | Laudem sonemus casiani dignam Januari in posita corona matutini quae et fausti extat gloria summae | |
| a06514:23 | HV | Haec sub altaris ita sempiterno lapsibus nostris veniam precatur turba quam servat procerum creatrix purpur eorum | |
| a06514:24 | HV | Nos pio fletu date per fluamus marmorum sulcos quibus est operta spes ut absolvat retinaculorum vincla meorum | |
| a06514:25 | HV | Sterne te totam generosa sanctis civitas mecum tumulis deinde mox resurgentes animas et artus tota sequeris | |
| a06514:26 | HV | Gloriam psallat chorus et resultet gloriam dicat canat et revolvat nomini trino deitati soli sidera clament | |
| a06517 | A | Juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur dicit dominus | Fer. 6 Hebd. 3 Adv. |
| a06518 | H | Certum tenentes ordinem pio poscamus pectore hora diei tertia trinae virtutis gloriam | Ut simus habitaculum illi sancto spiritui qui quondam in apostolis hac hora distributus est | Hoc gradiente ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor ad nostra aeterna prǽmia | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | |
| a06518:01 | HV | Certum tenentes ordinem pio poscamus pectore hora diei tertia trinae virtutis gloriam | |
| a06518:01.1 | HV | Certum tenentes ordinem pio poscamus pectore hora diei tertia virtutem trini nominis | |
| a06518:02 | HV | Ut simus habitaculum illi sancto spiritui qui quondam in apostolis hanc hora distributus est | |
| a06518:03 | HV | Hoc gradiente ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor ad nostra aeterna praemia | |
| a06518:03.1 | HV | Quo gradientes ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor aeterne vitae praemiis praesta | |
| a06518:04 | HV | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | |
| a06518.1 | H | Certum tenentes ordinem pio poscamus pectore hora diei tertia virtutem trini nominis | Ut simus habitaculum illi sancto spiritu qui quondam in apostolis hanc hora distributus est | Quo gradientes ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor aeterne vitae praemiis praesta | |
| a06519 | H | Dicamus laudes domino fervente prompti spiritu hora voluta sexies nos ad orandum provocat | In hac enim fidelibus verae salutis gloria beati agni hostia crucis virtute redditur | Cujus luce clarissima tenebricat meridies sumamus toto pectore tanti splendoris gratiam | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | |
| a06520 | H | Ternis horarum terminis volutis dante domino trinum perfecte et unicum ipsum devoti psallimus | Sacrum dei mysterium puro tenentes pectore petri magistri regula signo salutis prodita | Et nos psallamus spiritu haerentes sic apostolis ut plantas adhuc debiles christi virtute dirigant | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | |
| a06521 | H | Verbum salutis omnium patris ab ore prodiens virgo beata suscipe casto Maria viscere | Te nunc illustrat caelitus umbra fecundi spiritus gestes ut Christum dominum aequalem patri filium | Haec est sacrati janua templi serata jugiter soli supremo principi pandens beata limina | Olim promissus vatibus natus ante luciferum quem Gabriel annuntiat terris descendit dominus | Laetentur simul angeli omnes exsultent populi excelsus venit humilis salvare quod perierat | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | |
| a06524 | H | Effulsit lux eccem claritatis (...) | Bernardi |
| a06531 | R | Egredietur virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet | |
| a06531a | V | Et requiescet super eum spiritus domini spiritus sapientiae et intellectus | |
| a06537 | A | Venerandam beatissimi patroni nostri domni Martialis excipientes sollemnitatem devotissime celebremus ut ise qui jubente Domino Aquitanicae genti pastor et doctor extiti primus suis obtineat meritus quo consortes ipsius effici mereamur in caelestibus | Martialis, Apost. |
| a06539 | A | Hoc autem factum est ut beati Petri fides claresceret exhortantis et beatus Martialis ad hoc incitaretur exemplis quibus coronatus est et meritus | Martialis, Apost. |
| a06540 | A | Beatus Martialis cum venisset in Aquitaniam coepit praedicare populis infra paucos dies multi crediderunt in Domino | Martialis, Apost. |
| a06541 | R | Instante vero jam tempore quo officium dominicae preadicationis a sanctis ad impleretur apostolis venerunt Romam princeps apostolorum Petrus et condiscipulis ejus Martialis veritatem praedicantes omnibus Deum ignorantibus | Martialis, Apost. |
| a06541a | V | Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum | Martialis, Apost. |
| a06541b | V | Secundum quod Jesus Dominus die quo ascendit in caelum praeceperat illis euntes in universum mundum preadicate evangelium omni creaturae venerunt Romam VERI | Martialis, Apost. |
| a06542 | R | Gloriosus est inter choros angelorum et martirum Martialis apostolus Galliae qui ita plantavit ecclesiam ut cum ipse multa pertulerit in pace tamen deficiens hanc in pace demiserit | Martialis, Apost. |
| a06542a | V | Multa pro Christi nomine passus calicem Domini bibit et amicus Dei appellatus est QUI ITA | Martialis, Apost. |
| a06543 | W | Sancte Martialis minister pietatis audi rogantes V Adnuntiaverunt | Martialis, Apost. |
| a06544 | Tp | BENEDICAMUS Dei filio in Martiale discipulo suo pangentes laudes DOMINO DEO magistro haesit in terra tribu Benjamin exortus praeclara agamus Christo GRATIAS | Martialis, Apost. |
| a06545 | A | Confortatus pater beatissimus Martialis de visitatione et promissione Christi convocatis discipulis omnibusque qui ad erant benedicens et exhortatus eos indicavit eis diem obitus sui sicut dixerat ei Dominus | Martialis, Apost. |
| a06546 | A | Vir Deo plenus Martialis completa benedictione simulque praedicatione languescentibus membris portarise moratorium protomartiris Stephani quod ipse sacraverat fecit ibique exitum suum divinis operibus munitum expectabat gaudenter | Martialis, Apost. |
| a06568 | A | Orans erat beatus Martialis quem Dominus Jesus persemetipsum visitare dignatus est dicens pax tibi sit carissime eris mecum gaudens in claritate quem nullo claudetur fine | Martialis, Apost. |
| a06569 | A | Gloriosus apostolus Martialis missus a Domino in Galliam ipse intercedat pro nobis ad ipsum Dominum Jesum Christum | Martialis, Apost. |
| a06570 | W | Cum oraret beatus Martialis R. apparuit ei Dominus Jesus Christus | Martialis, Apost. |
| a06571 | W | Pax frater tibi sit carissime R Gaudens eris mecum in splendore magno | Martialis, Apost. |
| a06572 | W | Domine videns faciem tuam R. Ita laetus sum effectus quasi a sepultura fueris suscitatus | |
| a06573 | W | Sanctissime pater R. In Christo nos tu genuisti | Martialis, Apost. |
| a06574 | A | Ave pastor optime Ave Petris caelestis clavigeri apostolorum principis comparet socie Ave Martialis Jesu Christi Domini apostole quia secutus es virgo flore juvenili Dominum ac salvatorem mundi Jesum Christum ac magistrum tuum tu primus eripuisti de tenebris gentes Occiduas nam adquisisti Galliarum magnum principem Stephanum ete omnem Aquitaniae populum in regno caelorum alleluia | Martialis, Apost. |
| a06574a | AV | O beate Dei apostole Martialis intercede pro nobis ad regem gloriae Jesum Christum qui te elegit TU PRIMUS | Martialis, Apost. |
| a06575 | A | O salvatoris minister O Christi apostole O Martialis Domini discipule intercede pro nobis ad Deum qui te elegit qui tibi potestatem ligandi atque solvendi dedit qui te in mundum ad praedicandum misit | Martialis, Apost. |
| a06611 | H | Conditor rerum omnium deus lucis origo luminis verbum redemptor orbis fons animarum pastor et agnus immaculatus | Concentum suave praebe sonantem infunde corda lacrrimis unda ut precinamus carmina laudum tibique sanctis proemia donas | Praebes in cunctis opem de summis prophetas almis dona partiris inter quos iste confessor tuus fortem adeptus est Benedictus | Merito pollet opus et nomen insignis claret virtutibusque spiritu sancto repletis manet presa cus extitit omnium mentes | Nociva mundi calcat jactura revus exutus deserta petens Eliam particebs extitit vatum Pauli Antoni magni Joannes | Arma assumens praeclara sancta praecintis esse clipeam asta claritas queque spes fides certa indutus vincit hostem antiquum | Dubie mentis arguens fratrum discipulumque imperans verbo stagna aquarum pedibus calcans petri ad instar signibus pollet | Benedicti |
| a06613 | A | Non talentum cummulavit Ivonis sollertia sed lucrando reportavit domino duplicia | Ivonis |
| a06632 | A | Adest dies laetitiae quo Martha lux ecclesiae de convalle miseriae transit ad thronum gloriae | Marthae |
| a06634 | A | Daemones exterminat soror Magdalena cereos illuminat fit domus serena | Marthae |
Pages
No search term provided.