Search chants

Displaying 36651 - 36700 of 62583
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
a06514:09 HV Martyrum nulli remanente vita contigit terris habitare nostris sola tu morti propriae superstes vivis in orbem
a06514:10 HV Vivis ac poenae seriem retexis carnis et caesae spolium retentans terram quam sulcos habeant amaros vulnera narras
a06514:11 HV Barbarus tortor latus omne carpsit sanguis inpensus lacerata membra pectus abscisa patuit papilla corde sub ipso
a06514:12 HV Jam minus mortis praetium pactum est quam venenatos abuit dolores concitam membris tribuit quietem fine supremo
a06514:13 HV Cruda te longum tenuit cicatrix et diu venis dolor haesit ardens dum putrescentes tenuat medullas tabidus humor
a06514:14 HV Invidus quamvis obitum supremum persecutoris gladius negarit plena te martyr tamen ut perempta poena coronat
a06514:15 HV Vidimus partem jecoris revulsam ungulis longe jacuisse pressis mors habet pallens aliquid tuorum te quoque viva
a06514:16 HV Hunc novum nostrum titulum fruendum Cesar Augusta dedit ipse Christus juge viventis domus ut dicata martyris esset
a06514:17 HV Ergo ter senis sacra candidatis dives Optato simul et Luperco perge conscriptum tibimet senatum pangere psalmis
a06514:18 HV Ede successum cane martialem mors et Urbani tibi concinatur Juliam cantus resonet simulque Quintilianum
a06514:19 HV Pluviam pangat chorus et revolvat quale Frontonis fuerit tropaeum quid bonus Felix tulerit quid acer Caecilianus
a06514:20 HV Quantus Evoti tua bella sanguis tinxerit quantus tua primitive tum tuos vivax recolat triumphos laus Apodemi
a06514:21 HV Quattuor posthinc superest virorum nomen extolli renuente metro quos Saturninos memorat vocatos prisca vetustas
a06514:22 HV Laudem sonemus casiani dignam Januari in posita corona matutini quae et fausti extat gloria summae
a06514:23 HV Haec sub altaris ita sempiterno lapsibus nostris veniam precatur turba quam servat procerum creatrix purpur eorum
a06514:24 HV Nos pio fletu date per fluamus marmorum sulcos quibus est operta spes ut absolvat retinaculorum vincla meorum
a06514:25 HV Sterne te totam generosa sanctis civitas mecum tumulis deinde mox resurgentes animas et artus tota sequeris
a06514:26 HV Gloriam psallat chorus et resultet gloriam dicat canat et revolvat nomini trino deitati soli sidera clament
a06517 A Juxta est salus mea ut veniat et justitia mea ut reveletur dicit dominus Fer. 6 Hebd. 3 Adv.
a06518 H Certum tenentes ordinem pio poscamus pectore hora diei tertia trinae virtutis gloriam | Ut simus habitaculum illi sancto spiritui qui quondam in apostolis hac hora distributus est | Hoc gradiente ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor ad nostra aeterna prǽmia | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula
a06518:01 HV Certum tenentes ordinem pio poscamus pectore hora diei tertia trinae virtutis gloriam
a06518:01.1 HV Certum tenentes ordinem pio poscamus pectore hora diei tertia virtutem trini nominis
a06518:02 HV Ut simus habitaculum illi sancto spiritui qui quondam in apostolis hanc hora distributus est
a06518:03 HV Hoc gradiente ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor ad nostra aeterna praemia
a06518:03.1 HV Quo gradientes ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor aeterne vitae praemiis praesta
a06518:04 HV Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula
a06518.1 H Certum tenentes ordinem pio poscamus pectore hora diei tertia virtutem trini nominis | Ut simus habitaculum illi sancto spiritu qui quondam in apostolis hanc hora distributus est | Quo gradientes ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor aeterne vitae praemiis praesta
a06519 H Dicamus laudes domino fervente prompti spiritu hora voluta sexies nos ad orandum provocat | In hac enim fidelibus verae salutis gloria beati agni hostia crucis virtute redditur | Cujus luce clarissima tenebricat meridies sumamus toto pectore tanti splendoris gratiam | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula
a06520 H Ternis horarum terminis volutis dante domino trinum perfecte et unicum ipsum devoti psallimus | Sacrum dei mysterium puro tenentes pectore petri magistri regula signo salutis prodita | Et nos psallamus spiritu haerentes sic apostolis ut plantas adhuc debiles christi virtute dirigant | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula
a06521 H Verbum salutis omnium patris ab ore prodiens virgo beata suscipe casto Maria viscere | Te nunc illustrat caelitus umbra fecundi spiritus gestes ut Christum dominum aequalem patri filium | Haec est sacrati janua templi serata jugiter soli supremo principi pandens beata limina | Olim promissus vatibus natus ante luciferum quem Gabriel annuntiat terris descendit dominus | Laetentur simul angeli omnes exsultent populi excelsus venit humilis salvare quod perierat | Sit Christe rex piissime tibi patrique gloria cum spiritu paraclito in sempiterna saecula
a06524 H Effulsit lux eccem claritatis (...) Bernardi
a06531 R Egredietur virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet
a06531a V Et requiescet super eum spiritus domini spiritus sapientiae et intellectus
a06537 A Venerandam beatissimi patroni nostri domni Martialis excipientes sollemnitatem devotissime celebremus ut ise qui jubente Domino Aquitanicae genti pastor et doctor extiti primus suis obtineat meritus quo consortes ipsius effici mereamur in caelestibus Martialis, Apost.
a06539 A Hoc autem factum est ut beati Petri fides claresceret exhortantis et beatus Martialis ad hoc incitaretur exemplis quibus coronatus est et meritus Martialis, Apost.
a06540 A Beatus Martialis cum venisset in Aquitaniam coepit praedicare populis infra paucos dies multi crediderunt in Domino Martialis, Apost.
a06541 R Instante vero jam tempore quo officium dominicae preadicationis a sanctis ad impleretur apostolis venerunt Romam princeps apostolorum Petrus et condiscipulis ejus Martialis veritatem praedicantes omnibus Deum ignorantibus Martialis, Apost.
a06541a V Non sunt loquelae neque sermones quorum non audiantur voces eorum Martialis, Apost.
a06541b V Secundum quod Jesus Dominus die quo ascendit in caelum praeceperat illis euntes in universum mundum preadicate evangelium omni creaturae venerunt Romam VERI Martialis, Apost.
a06542 R Gloriosus est inter choros angelorum et martirum Martialis apostolus Galliae qui ita plantavit ecclesiam ut cum ipse multa pertulerit in pace tamen deficiens hanc in pace demiserit Martialis, Apost.
a06542a V Multa pro Christi nomine passus calicem Domini bibit et amicus Dei appellatus est QUI ITA Martialis, Apost.
a06543 W Sancte Martialis minister pietatis audi rogantes V Adnuntiaverunt Martialis, Apost.
a06544 Tp BENEDICAMUS Dei filio in Martiale discipulo suo pangentes laudes DOMINO DEO magistro haesit in terra tribu Benjamin exortus praeclara agamus Christo GRATIAS Martialis, Apost.
a06545 A Confortatus pater beatissimus Martialis de visitatione et promissione Christi convocatis discipulis omnibusque qui ad erant benedicens et exhortatus eos indicavit eis diem obitus sui sicut dixerat ei Dominus Martialis, Apost.
a06546 A Vir Deo plenus Martialis completa benedictione simulque praedicatione languescentibus membris portarise moratorium protomartiris Stephani quod ipse sacraverat fecit ibique exitum suum divinis operibus munitum expectabat gaudenter Martialis, Apost.
a06568 A Orans erat beatus Martialis quem Dominus Jesus persemetipsum visitare dignatus est dicens pax tibi sit carissime eris mecum gaudens in claritate quem nullo claudetur fine Martialis, Apost.
a06569 A Gloriosus apostolus Martialis missus a Domino in Galliam ipse intercedat pro nobis ad ipsum Dominum Jesum Christum Martialis, Apost.
a06570 W Cum oraret beatus Martialis R. apparuit ei Dominus Jesus Christus Martialis, Apost.
a06571 W Pax frater tibi sit carissime R Gaudens eris mecum in splendore magno Martialis, Apost.
a06572 W Domine videns faciem tuam R. Ita laetus sum effectus quasi a sepultura fueris suscitatus

Pages