Search chants

Displaying 49801 - 49850 of 62355
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
g03533 SCR Si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae si quaesieris eam quasi pecuniam et quasi thesauros effoderis eam tunc intelleges timorem domini et scientiam dei invenies quia dominus dat sapientiam et ex ore ejus scientia et prudentiam procedit alleluia alleluia
g03533a SCRV Alleluia si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit consilium custodiet te et prudentia servabit te ut eruaris a via mala et ab homine qui perversa loquitur
g03534 SCR Sicut cedrus exaltata sum in Libano et quasi cipressus in montem Sion quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris alleluia
g03534a SCRV Sicut storax et galvanus et onyx et gutta et quasi Libanus non incisus vaporabit habitationem meam ego quasi terebinctus expandi ramos meos et rami mei odoris et gratiae ego quasi vitis fructificavi suavitatem odosris in me est spes omnis vitae et virtutis transite ad me omnes qui concupiscitis me et agentrationibus meis ad implemini spiritus enim meus supra mella dulcis
g03534b SCRV Sicut palma exaltata sum in montem et quasi plantatio rosae in Jerico oliva speciosa in campis et quasi planta dilatata sum in plateis
g03535 SCR Sicut turris David aedificata es et reprensio non est in te quam speciosa et decora facta es in ornamento tuo et odor unguentorum tuorum sicut odor Libani super omnia aromata alleluia
g03535a SCRV Sicut columbae sedentes super abundantia aquarum et sicut fiale aromatum ignentes ungnentorum et sicut lilia distillantia missa et sicut ornatilia aurea plena turris et sicut Libanus electus et sicut cedrus et sicut columnae marmoreae posite super vas es aureos formosae
g03535b SCRV Haec est quae ascendit a deserto sicut propago vitis fumo incensi odorificati est sicut mirra et tus ab omnibus odoribus ecce potentia potentibus Israel stantes in circuitu ejus omnes dicent speciosa
g03536 SCR Sollemnem habebitis istum diem festum domino et offeretis septem diebus fructum holocausti in odorem suavitatis domino alleluia alleluia
g03536a SCRV Alleluia locutus est dominus ad Moysen dicens loquere filiis Israel dicens ad eos munera mea et fructus meos in odorem suavitatis offere mihi in diem sollemnem
g03536b SCRV Alleluia offeretis domino septem diebus odorem suavitatis praeter holocaustum sempiternum altissimo facies litationes ejus et dies primus sanctus erit vobis in sempiternum
g03537 SCR Suscipe domine sacrificium servorum tuorum et repropitiare eis clementissime deus alleluia alleluia
g03538 SCR Venient ad te populi multi alleluia et reges gentium per portas tuas ingredientur et vocaberis civitas domini fidelis Sion ultra non eris de relicta alleluia alleluia
g03538a SCRV Haec dicit dominus dabo in pace principes tuos Sion et sacerdotes tuos in exsultatione in terram suam et laetabuntur in salutare muri tui in aeternum et in saeculum saeculi
g03538b SCRV Jerusalem dicit dominus in momento indignationis meae abscondi faciem meam ad te et in misericordia sempiterna misertas sum tui
g03539 SCR Vos sancti domini vocavimini ministri dei nostri dicetur vobis fortitudinem gentium commedetis et in gloria eorum supervietis et laetitia sempiterna erit vobis alleluia
g03539a SCRV Laetamini cum Jerusalem omnis qui dilicitis ea gaudete in ea omnes qui lugebatis super eam
g03540 PAC Caritas est deus ecce hoc manifestata est caritas dei in nobis quia filium suum misit in mundum ut vibam super eum
g03540a PACV Novum mandatum do vobis ut diligatis vos invicem
g03540b PACV Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque petieritis patrem in nomine meo petite et fiet vobis
g03541 PAC Diligamus nos invicem quia caritas ex deo est et omnis qui diligit fratrem suum ex deo natus est et nobit deum
g03541a PACV Novum mandatum do vobis ut diligatis vos invicem
g03542 PAC Ingrediar in locum sanctuarii usque ad domum dei alleluia
g03542a PACV In voce exultationis et confessionis sonus aepulantis alleluia
g03543 PAC Pacem meam
g03544 PAC Veniam ad vos dicit dominus non vos relinquam orfanos pacem meam do vobis pacem meam relinquo vobis alleluia alleluia
g03544a PACV Novum mandatum do vobis ut diligatis invicem
g03544b PACV Pacem meam do vobis pacem
g03545 SNCT Sanctus deus qui sedes super cherubim invisibilis
g03545a SNCTV Sanctus fortis qui in excelsis glorificaris vocibus angelicis
g03545b SNCTV Sanctus immortalis qui solus es immaculatus salvator miserere nobis alleluia alleluia
g03545c SNCTV Dignus domine deus noster accipere gloriam et honorem et virtutem
g03545d SNCTV Quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo domine et dicent
g03545e SNCTV Benedictio et honor et gloria et fortitudo tibi deo nostro in saecula saeculorum amen
g03546 SNCT Sanctus deus sanctus fortis sanctus inmortalis miserere nobis
g03546a SNCTV Laudate dominum omnes gentes et collaudate eum omnes populi
g03546b SNCTV Quoniam confirmata est misericordia ejus super nos et veritas domini manet in aeternum
g03546c SNCTV Gloria et honor
g03547 SNCT Sanctus sanctus sanctus dominus deus sabbaoth pleni sunt caeli et terra gloria majestatis tuae osanna filii David benedictus qui venit in nomine domini osanna in excelsis
g03548 SNCT Te caeli caelorum se potestates te throni et virtutes laudant tibi coetus angelorum in excelsis concinant hymnum tibi cherubim ac seraphim incessabili voce proclamant dicentes agios agios agios kyrie o theos sanctus sanctus sanctus dominus deus sabbaoth pleni sunt caeli et terra gloria majestatis tuae osanna filii David benedictus qui venit in nomine domini osanna in excelsis
g03549 CFP Ab occultis meis munda me domine et ab alienis parce servo tuo
g03550 CFP Defensor juste defende nos et libera nos de manu inimicorum nostrorum
g03551 CFP Dominus Jesus misit discipulos suos et dixit ad eos euntes parate nobis pasca ut manducemus quia desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
g03551a CFPV Cenantibus autem illis accepit Jesus panem et benedixit deditque discipulis suis et dixit accipite et comedite
g03551b CFPV Accepit et calicem postquam cenavit dedit quae discipulis suis et dixit accipite ex hoc omnes hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effundetur in remissione peccatorum non vivam amodo cum illud vivam vobiscum novum in regno patris mei
g03552 CFP Hic est panis verus dei qui de caelo descendit et vitam tribuit mundo qui manducaverit et eo permanet in aeternum et panis quam ego dabo caro mea est pro mundi vita qui credit in me non esuriet neque sitiet umquam ecce disponam vobis sicut disposuit mihi pater regnum ut edatis et bibatis supra mensam meam in regno alleluia
g03553 CFP In loco viride domine ibi eum colloca
g03554 CFP Introduxit nos dominus in locum sanctum suum alleluia et dedit nobis terram fluentes lac et melle et obtulimus primitias alleluia alleluia
g03555 CFP Locutus est dominus Jesus ego sum hostium si quis per me intraverit salvabitur ego sum pastor bonus qui animam meam tradidi pro ovibus ut vocem meam audiant et fiant unus grex et unus pastor
g03556 CFP Mediante die festo ascendit dominum Jesus Christus in templo et docebat populum et admirabantur turbae in doctrina ejus et dicebant quomodo hic litteras scit cum non didicerit et glorificabant dominum

Pages