Search chants
Displaying 51601 - 51650 of 61286
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| h00406a | SCRV | Vidi in medio seniorum tribunal candidum et agnum quasi occisum ante cujus conspectu fugit caelum dicentem mihi haec est resurrectio prima et quattuor animalium et seniorum adoraverunt eum | |
| h00406b | SCRV | Vidi in medio candelabrorum aureorum filium hominis amictum stola alba caput ejus et capilli sicut lana munda oculi ejus ut flammam ignis et cum vidissem eum factus sum sicut mortus et extendens manum suam confortavit me dicens mihi ego sum primus et novissimus milia milium angelorum cum senioribus adoraverunt dicentes benedictio et honor et gloria deo nostro qui dedit nobis victoriam | |
| h00407 | SCR | Stetit angelus super aram dei habens turabulum aureum et date sunt ei supplicationes multe ut darent de orationibus sanctorum ad altare coram domino quod est ante thronum et ascendit fumus supplicationum de manu angeli in conspectu dei alleluia alleluia alleluia | |
| h00407a | SCRV | Vidi librum in dextera dei sedentis supra thronum scriptum intus et retro signatum signis septem et audivi angelum fortem praedicantem vocem magnam quis dignus est accipere librum aut videre signa ejus nec quisquam poterat neque in caelo neque in terra neque sub terra aperire librum aut prospicere illum et ego flebam multum quod nemo dignus inventus esset qui aperiret librum aut videre illum et dixit mihi unus ex senioribus ne fleveris ecce vidit leo de tribu Juda radix David aperire librum et septem signa ejus | |
| h00407b | SCRV | Vidi in medio throni et in medio quattuor animalium et seniorum agnum stantem quasi occisum habentem cornua septem et oculos septem qui sunt septem spiritus dei missi per orbem terrarum et venit et accepit librum de dextera sedentis in throno et cum accepisset librum quattuor animalia et seniores prostaverunt se ante agnum habentes singuli citharas aureas et fialas plenas odoramentis supplicationum et cantabant canticum novum dicentes dignus es accipere librum et solvere signa ejus quoniam occisus es et redemisti nos domine sanguine tuo | |
| h00408 | SCR | Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi alleluia | |
| h00408a | SCRV | Sedebit dominus supra sedem majestatis suae et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis alleluia | |
| h00408b | SCRV | Cum venerit filius hominis in majestate sua et omnes angeli cum eo tunc fulgebunt justi sicut sol in regno dei alleluia | |
| h00408c | SCRV | Esurivi et dedistis mihi manducare si tibi et dedistis mihi vivere hospes eram et collegistis meae nudus et operuistis me infirmus et visitastis meae in carcere eram et venistis ad meae alleluia | |
| h00409 | SCR | Haec dicit dominus qui erat et qui est et qui venturus est omnipotens primus et novissimus qui mortuus est et resurrexit et ecce vivens est lavit nos supra lignum sanguine suo ipsi gloria in saecula saeculorum alleluia | |
| h00409a | SCRV | Audivi voces angelorum multorum dicentium ante agnum qui est primogenitus mortuorum et princeps regnum terrae salus deo nostro sedenti supra thronum et omnes angeli in circuitu stabant et seniores prostraverunt se et adoraverunt eum sedentem supra caelos clamantes vocem magna | |
| h00409b | SCRV | Vidi agnum stantem super montem Sion et cum eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis et in manibus eorum citharas cantantes et dicentes | |
| h00410 | SCR | Locutus est dominus Jesus discipulis suis amen dico vobis qui crediderit in me opera quae ego facio et ipse faciet et majora horum faciet quia ego ad patrem vado alleluia | |
| h00410a | SCRV | Audistis quia ego dixi vobis vado et veniam ad vos et nunc dico vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis | |
| h00410b | SCRV | Elevatis Jesus manibus suis benedixit eis et dum benediceret eis recesit ab eis et ferebatur in caelum vos estis testes horum | |
| h00411 | SCR | Vidi in caelo turba quam dinumerare non poteram et clamabant vocem magnam salus deo nostro sedenti in throno et adorabant eum dicentes honor gloria et sapientiam virtus et potestas data est deo nostro in aeternum alleluia | |
| h00411a | SCRV | Audivi tanquam tuba loquentem mecum et dicentem ascende huc et ostendam tibi quae opportet fieri post haec et ecce sedis posita erat in caelo et supra sedem sedis similis aspectui lapidis jaspidis et supra sedem sedentes seniores amicti veste alba | |
| h00411b | SCRV | De sede autem procedebant fulgura et tonitrua et septem faculae ignis ardentis in conspectu sedis qui sunt septem spiritus dei | |
| h00412 | SCR | Tollite hostias et introite in atria domini alleluia alleluia | |
| h00412a | SCRV | Offerte domino gloriam et honorem offerte domino gloriam nomini ejus | |
| h00412b | SCRV | Cantate domino canticum novum cantate domino omnis terra cantate et benedicite nomini ejus bene nuntiate de die in die salvator ejus | |
| h00413 | SCR | Dum complerentur dies Pentecosten fuerunt omnes apostoli simul in unum alleluia alleluia | |
| h00413a | SCRV | Factus est repente sonus e caelo tamquam advenientis spiritus validissimi et implevit universum locum in quo sedebant congregati | |
| h00413b | SCRV | Apparuerunt illis dispertite linguae tanquam ignis seditque supra singulos eorum et repleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui variis linguis magnalia dei stupebant omnes et mirabantur | |
| h00414 | SCR | Altare aureum posuit Moyses in tabernaculum testimonii et accendit in eo incensum propositionis sicut praecepit ei dominus et operuit tabernaculum gloria domini alleluia alleluia alleluia | |
| h00414a | SCRV | Alleluia | |
| h00415 | SCR | Elegit dominus virum unum de tribu Juda et implevit eum spiritu sapientiae et intelligentiae et scientiae mane surgens aedificavit altare ad radicem montis et posuit timiama et adolebit super illud incensum aromatum juxta omnem similitudinem tabernaculi domus domini alleluia | |
| h00415a | SCRV | Locutus est dominus ad Moysen dicens loquere filiis Israel ut faciant mihi sanctuarium et ponant in eo lapides onicinos et gemas | |
| h00415b | SCRV | Praecepit dominus Moysi et dixit a deum applica ad te fratrem tuum Aaron ut sacerdotio fungatus mihi facies que ei vestem sanctum in gloria et decore et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiae cum quibus sanctificatus ministret mihi | |
| h00416 | SCR | Locutus est dominus ad Moysen dicens ecce vocavi virum et implevi eum spiritu sapientiae in omni operae pro officio sacerdotali ministerii domus domini legitima sempiterna alleluia alleluia | |
| h00416a | SCRV | Dixit Moyses filii Israel vocavit dominus virum de tribu luda ad faciendum opus primitiarum et omnia quae sanctificantur a domino et quod offertur pro peccato in sancta sanctorum ad exorandum pro vobis | |
| h00416b | SCRV | Praecepit dominus ad Moysen dicens tolle Aaron de medio multitudinis et ungues eum oleo in sacerdotium mihi fecit enim Moyses quod praeceperat ei dominus et applicavit levitas et fecit eos adstare in conspectu sacerdotis ut observarent in tabernaculum testimonii | |
| h00418 | SCR | Si in praeceptis meis ambulaveritis et custodieritis mandata mea et feceritis ea dicit dominus dabo vobis pluviam temporibus suis et terra gignet germen suum et pomis arbores replebuntur alleluia alleluia | |
| h00418a | SCRV | Dabo pacem in finibus vestris et gladius non transivit terminos vestros respiciam vos et crescere vos faciam et firmabo pactum meum super vos | |
| h00418b | SCRV | Ponam tabernaculum meum in medio vestri et non abiciet vos anima mea habitabo | |
| h00419 | SCR | Vos qui transituri estis Jordanem aedificate altare domino ex lapidibus quos ferrum non tetigit et offerte coram eo holocausta et hostias pacificas alleluia | |
| h00420 | SCR | Audi Israel quia magna est domus dei tui et ingens locus possessionis domini magna est et non habet finem altus et immensus qui cum hominibus conversatus est ipse est deus noster alleluia | |
| h00420a | SCRV | Constantes estote populi omnes clamemus ad dominum ut eripiat nos de manu inimicorum nostrorum et veniet nobis cito gaudium magnum ab aeterno salvatore nostro | |
| h00420b | SCRV | Jerusalem civitas dei summi invocabunt te gentes in universam terram magnificantes verba testamenti ejus in tempore opportuno clamantes et benedicentes dominum deum nostrum | |
| h00421 | SCR | Locutus est dominus ad Gedeon et dixit ad eum ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum et ille respondens dixit si inveni gratiam coram te da mihi signum et ait ad eum dominus ne recedas hinc donec revertar ad te et offeres sacrificium domino deo tuo alleluia alleluia | |
| h00422 | SCR | Ingressus est sacerdos in domum domini et oravit et obtulit holocaustum domino alleluia quam quae offeret sacrificium pro populo exaudivit illum dominus alleluia alleluia alleluia | |
| h00423 | SCR | Aedificavit David altare domino et obtulit holocausta pacifica et propitiatus est dominus terrae et prohibita est plaga ab Israel alleluia | |
| h00424 | SCR | Deprecatus est populus faciem dei et exaudivit illum dominus et dedit eis salutem et immolavit sacerdos holocaustum matutinum in odorem suavitatis alleluia | |
| h00424a | SCRV | Oravit Ezechias in conspectum domini dicens domine deus qui sedes super cherubim inclina aurem tuam et audi aperi oculos tuos et vide et salva nos de manu mortis ut sciant omnia regna terrae quia tu es dominus | |
| h00425 | SCR | Offerte sacerdotes ad altare dei nostri holocausta et orate ut sint dies vestri sicut dies caeli super terram et dabit vobis dominus fortitudinem alleluia | |
| h00425a | SCRV | Domine propter nomen tuum ne perdas thronum honoris tui memor esto noli dissipare testamentum tuum quod est nobiscum | |
| h00425b | SCRV | Haec dicit dominus magnificabo et satiabo animas sacerdotum meorum et plebs mea honorum meos sum replevitur | |
| h00426 | SCR | Paratum panem de caelo praestitisti filiis tuis domine omne delectamentum in se habentem odorem suavitatis alleluia alleluia | |
| h00427 | LDMT | Alleluia In caelo et in terra alleluia alleluia alleluia | |
| h00427a | LDMTV | Laudate dominum de caelis |
Pages
No search term provided.