Search chants

Displaying 55451 - 55500 of 61227
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
h02094 RS Deus misereatur nobis et parcat peccatis nostris et avertat iram suam a nobis
h02094a RSV Illuminet dominus vultum suum super nos et misereatur nobis
h02095 RS Deus noster magnus est et innumerabiles sunt gutte pluviae ejus ipse effundit imbrem super terram rorem de nubibus producit ut herbae nascantur jumentis ipse lucem suam super omnes emittit alleluia
h02095a RSV Oculis nostris vidimus magnalia dei quae posuit super aridam ribor et de nubibus suis aquas emittit in terram
h02096 RS Deus omnipotens suscitavit nobis ab oriente principem magnum et vocabitur nomen ejus redemptor omnium ipse salvum faciet populum suum a peccatis eorum
h02096a RSV Redemit enim deus Jacob et liberavit eum
h02097 RS Deus pater parvulorum tuorum et domine omnium da nobis sedium tuorum semper adsistricem esse sapientiam et noli nos reprobare a pueris tuis quos coronasti
h02097a RSV Quoniam elevata est magnificentia tua supra caelos
h02098 RS Dimitte me domine ut plangam paululum dolorem meum et cognitum tibi faciam peccatum meum antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et operiet me umbra mortis
h02098a RSV Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte omnia peccata mea
h02099 RS Dixit Jesus discipulis suis absque sinagogiis faciam vos et omnis qui interficit vos arbitrabitur se obsequium praestare deo sed confidite ego vici mundum
h02099a RSV Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo autem praessuram habebitis
h02100 RS Doctrina domini aperuit mihi aurem ego vero non fui inoboediens neque contradicens dorsum meum posui ad flagella maxillas meas ad palmas faciem autem meam non averti a foeditate sputorum et dominus auxiliatus est mihi
h02100a RSV Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me iniquae
h02101 RS Dominator domine deus attende et audi aperi oculos tuos et vide desolationem nostram
h02101a RSV Deus virtutum converte nunc respice de caelo et vide
h02102 RS Domine deus ad te levavi oculos meos in die tribulationis meae exaudi me
h02102a RSV De profundis clamavi ad te domine domine exaudi vocem meam
h02103 ANT Acceperunt parvuli a deo sapientiam et repleti sunt prudentiam melior est adquisitio eorum negotiatione argenti et auro puro obrizo fructus ipsorum
h02103a ANTV Non confundentur *
h02104 ANT Acceptabis domine holocaustum justitiae et in bona voluntate tua
h02105 ANT Accingite vos sacerdotes cilicio plangite et orate auferatur a vobis iram furoris domini
h02105a ANTV Praeoccupemus faciem domini *
h02106 ANT Accipe coronam de manibus sanctorum virgo filia Sion caput tuum quod inclinasti propter me lapidibus pretiosis coronabitur dicit deus Israel
h02106a ANTV Speciem et *
h02107 ANT Acuerunt linguas suas sicut serpentes venenum aspidum sub labiis eorum
h02107a ANTV Qui cogitaverunt malitias in corde tota die constituebant proelia
h02108 ANT Ad defensionem meam attende domine eripe a framea animam meam et de manu canis unicam meam salva rex meus et deus meus
h02108a ANTV Deus deus meus respice *
h02108b ANTV Ne discedas a me quoniam tribulatio proxima est et non est qui adjuvet
h02109 RS Domine in caelo misericordia tua alleluia et veritas tua usque nubes justitia tua sicut montes dei et judicia tua velut abyssus multa alleluia
h02109a RSV Domine nomen tuum in aeternum domine memoriale tuum in saeculum saeculi
h02110 RS Domine indulge peccatis nostris quia multa est iniquitas nostra parce nobis domine et libera animas nostras ab omni angustia
h02110a RSV Patres nostri peccaverunt et non sunt nos autem iniquitates eorum exsolvimus
h02111 RS Domine judica nocentes me et expugna inpugnantes me apprehende arma et scutum et exsurge deus meus in adjutorium mihi
h02111a RSV Exsurge domine et intende judicio meo deus meus et dominus meus auxiliare et respice
h02112 RS Domine loquere pro me quia nescio quid loquar inimicis quia in amaritudine posuerunt gressus meos et iniquis sugesserunt regio domine fac mecum misericordiam et libera animam meam
h02112a RSV Inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et perhibit nomen ejus
h02113 RS Domine miserere nobis te enim exspectavimus tota die esto bracchium nostrum in fortitudine et salus nostra in tempore tribulationis
h02113a RSV Domine exaudi orationem nostram et clamor noster ad te perveniat
h02114 RS Domine ne in ira tua arguas me neque in tuo furore me corripias quia infirmus sum sed miserere mei
h02114a RSV Vide humilitatem meam et laborem meam et dimitte omnia peccata mea
h02115 RS Domine ne intendas in delicta populi tui sed in eos intende qui serviunt tibi in veritate
h02115a RSV Sit auris tua intendens adorationem servorum tuorum
h02116 RS Domine numquid sicut dies hominis dies tui aut anni tui sicut humana sunt tempora ut quaeras iniquitatem meam et peccatam meum scruteris
h02116a RSV Numquid oculi carnei sunt tibi aut sicut videt homo et tu vides
h02117 RS Domine probasti cor meum ante te secutus sum doctrina tua libera me manibus inimicorum meorum sanctifica me in conspectu tuo quia justus es domine et confitebor nomini tuo
h02117a RSV Nam et si ambulem in medio umbrae mortis non timebo mala quoniam tu mecum es
h02117b RSV Quomodo dilexi legem tuam domine tota die meditatio mea est
h02118 RS Domine quantus ego sum quid respondeam tibi aut loquar verbis meis tecum qui enim si habuero quippiam justum non respondebo sed meum judicem deprecabor

Pages