Search chants
Displaying 55801 - 55850 of 61227
| Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast |
|---|---|---|---|
| h02264 | RS | Haec dicit dominus praevaricati sunt in me inimici mei et locuti sunt contra me mendacium ve illis quia cogitaverunt de me facti sunt sicut arcus dolosus propterea cadent in retia principes eorum a furore irae dei et erit subsanatio eorum in omnem terram | |
| h02264a | RSV | Cum sanare vellem Israel revelata est malitia Ephraim et iniquitas Samariae | |
| h02265 | RS | Haec dicit dominus si obtuleritis munus primitiarum vestrarum fundetis supra oleum et tus quia oblatio est domino alleluia | |
| h02265a | RSV | Date domino vestro gloriam antequam tenebrescat et antequam offendant pedes vestri | |
| h02266 | RS | Haec dicit dominus visitabo sanctos meos in medio ignis et emedio flammae liberabo eos et dabo eis regnum in aeternum et in saeculum saeculi | |
| h02266a | RSV | Et dabo opus eorum in veritate et foedus perpetuum feriam eis | |
| h02267 | RS | Heu me quod peregrinatio mea prolongata est habitavi cum habitantibus Cedar multum peregrinata est anima mea cum his quis oderunt pacem eram pacificus dum loquebar illis debellabant me sine causa | |
| h02267a | RSV | Exsurgentes testes iniqui ignorabam interrogabant me retribuebant mihi mala pro bonis | |
| h02267b | RSV | Locuti sunt adversum me lingua dolosa et sermonibus odii | |
| h02268 | RS | Hic est prior martyr qui post redemptorem Christi secutus est crucem qui pro fide dei lapidatus est plorant atque perorant eum viri timorati ipse clamat pater juste aperi caelos | Stephani |
| h02268a | RSV | Stephanus martyr expandens manus suas ad caelum sic pie clamabat | Stephani |
| h02269 | RS | Hic est vir qui servavit mandata mea dicit dominus et custodivit ea et ideo accipiet coronam de lapidibus pretiosis ornatam | |
| h02269a | RSV | Homo iste in vita sua multa fecit bona et post mortem laudabilia opera ejus | |
| h02270 | RS | Hic qui advenit nemo novit nomen ejus nisi ipse solus vocatur verbum dei et habet vestem praeclaram et omnis corus sanctorum cum hymnis secuntur eum | |
| h02270a | RSV | Iste formosus stola sua gradiens in multitudine fortitudinis suae | |
| h02271 | RS | Hic vir aetate gloria mirabilis habitum agni decoris amator fratrum multum orat pro populo | |
| h02271a | RSV | Dispersit dedit pauperibus justitia ejus manet in saeculum saeculi | |
| h02272 | RS | Hii ostenderunt cerimonias populo et ritum demonstraverunt hominibus colere deum quoniam praedestinati erant de cunctis plebibus quod essent timentes deum eo quod in omnibus praecepta ejus impleverunt | |
| h02272a | RSV | Hii sunt qui in generatione gentis suae gloriam adepti sunt et in diebus suis in laudibus habentur | |
| h02272b | RSV | Sancti in terram suam dupplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis | |
| h02273 | RS | Homo iste custodivit in omnibus praeceptum dei sui et servavit mandata ejus cum gaudio ideo abstractus est de medio nequitiae | |
| h02273a | RSV | Consummatus in brevi explevit tempora longa placita enim erat deo anima ejus | |
| h02274 | RS | Humiliatus sum et curvatus sum usquequaque tota die contristatus ambulabam | |
| h02274a | RSV | Quoniam anima mea completa est illusionibus et non est sanitas in carne mea | |
| h02275 | RS | Jam adspirat dies et amovebuntur umbrae noctis sola es speciosa sola es immaculata veniens a Libano veniens a Libano veniens a cubilibus leonum a montibus pardorum sic nos instruxisti sponsa sic nos instruxisti sicut pupillam oculi tui | |
| h02275a | RSV | Speciem et pulchritudinem tuam intende prospere procede et regna | |
| h02276 | RS | Jam securus et quidens venio ad te salve crux et tu exsultans suscipe me quia amator tuus semper fui et desideravi amplectere te | |
| h02276a | RSV | O bona crux quae decorem et pulchritudinem de membris domini suscepisti diu desiderata sollicide amata | |
| h02276b | RSV | Salve crux quae sine intermissione quaerita es et aliquando jam concupiscenti animae praeparata accipe me ab hominibus et redde me magisto meo ut per te recipiat me qui per te redemit me | |
| h02276c | RSV | Gloria et honor patri et filio et spiritui sancto in saecula saeculorum amen | |
| h02277 | RS | Jerusalem benedic domino saeculorum et iterum aedificetur tabernaculum tuum cum gaudio et laetos faciat in te omnes captivos tuos alleluia et dirigat miseros in te alleluia | |
| h02277a | RSV | Propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te | |
| h02278 | RS | Jerusalem civitas sancta alleluia ultra non eget solem quia claritas dei teget eam alleluia alleluia | |
| h02278a | RSV | Deus in gradibus ejus dinoscetur quum suscipiet eum | |
| h02279 | RS | Jerusalem civitas sancta suscipe me quia non novi saeculum nec penetravi malum de ventre matris meae qui concepit me ut viderem laborem et dolorem | |
| h02279a | RSV | Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me dominus autem assumpsit me | |
| h02280 | RS | Jerusalem confortetur cor tuum dicit dominus quia te elegi matrem filio sum Israel alleluia montes tui manabunt lacte et cholles producent in pulchritudinem rosas et lilia alleluia et dabitur tibi et filiis tuis gaudium sempiternum alleluia alleluia | |
| h02280a | RSV | Et occupavit salus muros tuos et portas tuas laudatio | |
| h02281 | RS | Jerusalem ecce apparuit in te rex regum et commovebuntur insulae de locis suis omnes principes gentium descendent de thronis suis et auferent diadema de capita sua ut offerant ei cum lapidibus pretiosis aurum mundum | |
| h02281a | RSV | Reges Tharsis et insulae munera offerunt reges Arabum et Sabaa dona adducent | |
| h02282 | RS | Jerusalem erit tibi dominus lux aeterna et deus honor tuus non enim in ocasii tibi veniet sol et luna tibi non deficiet in aeternum tempus | |
| h02282a | RSV | Aperientur portae tuae jugiter die ac nocte et non claudentur in aeternum | |
| h02283 | RS | Jerusalem felices qui aedificant te felices homines qui gaudent in pace tua | |
| h02283a | RSV | Benedicti erunt qui aedificaverunt te tu autem laetaberis in filium justorum | |
| h02284 | RS | Jerusalem laetare in adventum domini quoniam ipse veniet tibi et auferet a te stola luctus et anxietatis et inducet te pulchritudinem aequitatis in adventu suo | |
| h02284a | RSV | Laetare Jerusalem quoniam veniet tibi [...] et erit tibi in defensione perpetua | |
| h02284b | RSV | Lauda Jerusalem dominum collauda deum tuum Sion | |
| h02285 | RS | In conspectu angelorum psallam tibi domine alleluia | |
| h02285a | RSV | Adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor | |
| h02286 | RS | In paradiso dei requiescunt sancti quorum fructus indeficiens perseverat in quo est satietas et medella supra stellas fulgebunt facies eorum |
Pages
No search term provided.