Search chants

Displaying 62901 - 63000 of 63152
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast
h04752 CaH Omnis sapientiae a domino deo est et cum illo fuit semper et est ante eum | Harena maris et stellas caeli et pluviae guttas quis dinumerant | Altitudinem caeli latitudinem terrae et profundi abyssi qui mensus est | Sapientia dei precedente omnia quis investigavit | Prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae a saeculo | Fons sapientiae verbum dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna | Radix sapientiae cui revelata est et manifestara et multiplicationem ingressus illius quis intellexit | Unus est altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super tronum illius et dominans deus | Ipse enim creavit illum spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est | Et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam dirigentibus se | Timor domini gloria et gloriatio et laetitiam et coronam exultationis | Timor domini delectavit cor et dabit gaudium et aletitiam in longitudinem dierum | Timenti dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur
h04753 CaH Dilectio dei honorabilis sapientiae quibus autem apparuerit in visu dirigunt eam in visionem et in agnitione magnalium suorum | Initium sapientiae timor domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis feminis creditur et cum justis et fidelibus agnoscitur | Timor domini scientia et religiositas religiositas custodie et laetificavit cor jucunditatem atque gaudium David | Timenti dominum bene erit et in diebus consumationis illius benedicetur | Plenitudo sapientie limere deum et plenitudo a fructibus illius | Omnem domum illius implevit a generationibus et receptacula tesaurus illius | Corona sapientiae timor domini replens pacem et salutis fructum et vidit et dinumeravit eum | Utraque autem sunt dona dei scientia et intellectus prudentiae | Sapientia compatietur et gloriam tenentium exaltat | Radix sapientiae est timere dominum rami enim illius longevit | In tesauris sapientiae intellectus scientiae et religiositas | Exsecratio tuum peccatorum sapientia timor domini expellit peccatum | Numquid sine timorest non potest justificari iracundia enim animositatis ejus subversio illius est | Usque ad tempus sustinebit patiens et postea redditio jucunditatis | Bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius | In tesauris sapientiae significatio discipline execratio autem peccatoris cultura dei | Qui concupiscis sapientiam conserva justitiam et deus praebet illam tibi | Sapientia enim et disciplina timor domini et quod beneplacitum est illi fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius | Non sis incredibilis timori domini et ne accesseris ad illum duplici corde | Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris labiis tuis | Attende in illis ne forte cadas et adducas animae tuae despectionem et revelet deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te | Quoniam accessisti maligne ad dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia
h04754 CaH Filii accedens ad servitutem dei sta in justitia et timore et praepara animam tuam a temptationem | Reprime cor tuum et sustine | Inclina aurem tuam et excipe verba intellectus et ne festines in tempore obductionis | Sustine sustentationes dei conjungere deo et sustine ut crescat in novissimo vita tua | Omne quod tibi applicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua patientiam habe | Quoniam in igne probatur aurum et argentum homines vero receptibiles in camino humiliationis
h04755 CaH Crede deo et recuperavit te dirige vuiam tuam et spera in illum | Serna timorem illius et in illo veteresce | Metuentes deum sustinete misericordiam ejus et non deflectatis ab illo ne cadatis | Qui timetis deum credite illi et non evacuabitur merces vestra | Qui timetis deum sperate in illum et in oblectatione veniet vobis misericordia | Qui timetis deum diligite illum et illuminabuntur corda vestra vitimetis deum dirigite | Respicite filii nationes hominum et scitote quia nullus speravit in domino et confusus est permansit in mandatis ejus et derelictus est ut quis invocavit eum et despexit illum | Quoniam pius et misericors deus et remittit in tempore tribulationis peccata omnibus exquirentibus se in veritate | De duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis | Vae dissolutis corde qui non credunt deo ideo non protegentur ab eo | De his qui perdiderunt sustinentiam qui dereliquerunt vias rectas et deverterunt in vias pravas | Et quid facietis cum inspicere coeperit deus | Qui timent dominum non erunt incredibiles verbo illius et qui diligunt illum conservavit viam illius | Qui timent dominum inquirent quae beneplacita sunt illi et qui diligunt illum replebuntur lege ipsius | Qui timent dominum preparabunt corda sua et in conspectu illius sanctificabunt animas suas | Qui timent dominum custodiunt mandata ejus et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius | Dicentes si poenitentiam non egerimus incidemus in manus dei et non hominum | Secundum enim magnitudinem illius sic et misericordiam ipsius cum ipso
h04756 CaH Haec dicit dominus ecce ego mittam angelum meum et praeparavit viam ante faciem meam | Et statim veniet ad templum sanctum suum dominator quem vos quaeritis et angelus testamenti quem vos quaeritis | Ecce veniet dicit dominus exercituum et quis poterit cogitare diem adventus ejus aut quis stabit ad videndum eum | Ipse enim quasi ignis conflans et quasi erba fullonum | Et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi | Et conflavit eos quasi aurum et quasi argentum et erunt domino offerentes sacrificia in justitiae | Et placebit domino sacrificium Juda et Jerusalem sicut dies saeculi et sicut anni antiqui | Et ecce ego veniam ad vos in judicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris et qui calumniantur mercedem mercennarii | Viduas et pupillos et opprimunt peregrinum nec timuerunt me dicit dominus exercituum | Ego enim dominus et non mutor et vos filii Jacob non estis consumpti | A diebus enim patrum vestrorum recessistis a legitimis meis et non custodistis | Revertimini ad me et revertar ad vos dicit dominus exercituum | Et aperiam cataractas caeli et dabo vobis pluviam diebus oportunis et super effundam benedictionem meam usque ad abundantiam | Et increpabo pro vobis devorante et non corrumpet fructum terrae vestrae nec erit sterilitas in vinea et agro dicit dominus | Et beatos vos dicent omnes gentes eritisque terra desiderabilis dicit dominus exercituum
h04757 CaH Haec dicit dominus convertimini et videte qui sit inter justum et impium et inter servientem deo et non servientem ei | Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes supervi et omnes facientes iniquitatem stipula | Et inflamavit eos dies veniens dicit dominus exercituum quae non relinquet eis radicem et germen | Et orietur vobis timentibus nomen meum sol justitiae et sanitas in pinnis ejus | Et egrediemini et salietis sicut vituli de amiento | Et conculcavitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum in die qua ego faciam istam dicit dominus exercituum | Mementote leges Moysi servi mei quas mandavit ei in ore ad omnem Israel praeceptum atque indicia | Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam antequam veniat dies domini magnus et horribilis | Et convertat corda patrum ad filios et corda filiorum ad patres eorum | Ne forte veniam et percutiam omnem terram anahemate hoc est in perpetuum
h04758 CaH Benedictus dominus in hac die qui dedit populo suo Israel | Secundum omnia quae locutus est in manu Moysi servi sui | Et manifestavit se servis suis et plebis suae Israel | Tu enim es domine deus noster probans verbum tuum de die in diem | Ut cognoscat omnis populus terrae nomen tuum quoniam tu es dominus deus noster et non est alius praeter te | Tu enim facis ut sint corda nostra semper ad dominum deum nostrum | Ut justae ingredientes in mandatis et praeceptis tuis castificemur in conspectu tuo sicut ostendit haec dies
h04759 CaH Clamavimus ad dominum deum patrem nostrorum et exaudivit nos | Et respexit humilitatem nostram et labores atque angustias | Et eduxit nos ex Aegypto in manu forti et bracchio excelso | Ingenti pavore in signis atque portentis | Et ait dominus bene omnia sunt locuti | Prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum | Et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quae praecepero ei | Qui autem verba ejus quae loquetur in nomine meo audire noluerit ego ultor existam | Si autem audieris vocem domini dei tui ut facias atque custodias omnia mandata ejus | Faciet te dominus excelsiorem cunctis gentibus et suscitavit te dominus sibi in populum sanctum | Et aperiet tibi dominus thesaurum suum optimum caelum sanctum et det plubiam in tempore suo benedicens cunctis operibus manum suarum | Respice domine de sanctuari tuo et de excelso caelorum habitaculo sancto tuo | Et benedic hereditati tuae Israel et terram quam dedisti nobis
h04760 CaH Deus vocavit me ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Quam pulcra tabernacula tua Jacob et temptoria tua Israel ut valles nemorose ut ortus juxta flubium inrigui tabernacula quae finxit deus quasi cedri prope aquas | Fluent aquae de situla ejus et semen illius erit in aquis multis | Dominus eduxit eum ex Aegypto cujus fortitudo similis est rinocerotis | Devorabunt gentes hostes illius ossa quoque eorum confringent et perforabunt sagittis | Accubans dormivit ut leo et quasi leena quae suscitare nullus audebit | Qui benedixerit tibi fit benedictus et qui maledixerit in maledictionibus reputabitur | Quis nobit doctrinam altissimi et visionem omnipotentis videt | Orietur stella ex Jacob et consurge homo de Israel | Et percutiet duces Moab vastavitque filios Seth | Israel vero fortiter aget et de Jacob erit qui dominetur | Ut disperdat et conterat reliquias inimicorum suorum | Et ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel et verbum ejus egredietur
h04761 CaH De nocte spiritus meus vigilat ad te domine qua lux praecepta tua super terram | Justitiam discite qui habitatis terram cessavit enim impius | Omnis enim qui non dedicerit justitiam super terram veritatem non facit | Tollatur impius ne videant majestatem domini domine deus excaelsum est bracchium tuum et nescierunt qui autem cognoverunt non confundentur | Caelus apprehendit populum in eruditum et nunc ignis adversarius consummis | Domine deus noster pacem tuam da nobis omnia enim dedisti nobis | Domine praeter te alium non nobimus nomen tuum invocabimus | Mortui autem vitam non videbunt neque medici resuscitabunt | Ideo super induxisti et tullisti et perdidisti omnem memoria eorum | Adde illis mala domini adde mala gloriosis terrae | Domine in tribulatione memor fui tui in tribulatione murmuris doctrina tua in eis | Et sicut parturiens ambula popule meus et in recessus tuos abscondere pusillum aliquantulum donec transeat indignatio
h04762 CaH Ad te domine consilium et victoria ad te prudentia et gloria et ego tuus servus | Quia benedictus es domine in omnibus quae dedisti mihi prudentiam et ego confitebor tibi in omnibus domine deus patrum nostrorum
h04765 VAR Pro poenitentibus et confitentibus
h04766 VAR Pro peregrinantibus et navigantibus
h04767 VAR Pro pereglitantibus et aegrotantibus
h04768 VAR Pro defunctorum requiem et quietem
h04769 PSLD Vocem audivi dicentis in circuitu throni et erat numerus eorum milia milium dicentium voce magna dignus est qui occisus est accipere virtutem et fortitudinem et sapientiam alleluia
h04770 PSLD De Jerusalem veniet
h04771 BNMT Exaltabo mane
h04773 ALL Alleluia spiritus qui ex deo est accepimus ut sciamus que a domino donata sunt nobis alleluia alleluia
h04773a ALLV Laudate dominum omnes
h04775 ANT Ne memineris deus iniquitates nostras antiquas cito apprehendat nos misericordia tua
h04775a ANTV Convertere domine
h04776 BNMT Esto dominus fratrum tuorum qui benedixerit tibi benedictionibus impleatur
h04777 SNO Alleluia psallam nomini te decet hymnum deus in Sion et tibi reddetur votum in Jerusalem alleluia
h04777a SNOV Exaudi domine orationem nostram ad te omnis caro veniet
h04778 ANT In te confidit domine anima mea in umbra alarum tuarum sperabo
h04779 RS Oculis nostris vidimus magnalia dei quae posuit super aridam rivos et de nubibus suis aquas emisit in terra ecce radix quae arefacta fuerat innova tu es adhuc stillabunt caeli pluviam et omne germen florebit ab imbre serotino et germinavit alleluia
h04779a RSV Noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificavit dominus ut faceret
h04781 VAR O mors omnivorax ad te nunc verto querellam cur miserum sequeris cur properata venis | Tu facis ut rapido volvantur tempora cursu accelerentque suos facta cruenta gradus | Cum tu deproperas tunc vitae gaudia caessant umbra pavenda venit lux radiata fugit | Omnia vitali privantur viscera motu clauduntur oculi garrula lingua tacet | Surdescunt patulae transis anfractibus aures naribus occlusis non odor ullus adest | Non spirat pulmo flabris vitalibus auras frigida membra rigent nec cruor ipse calet | Tabe fluunt carnes corrodunt omnia vermes sic species hominis fit putrefacta cinis | Multa pavenda quidem caecini seu multa tremenda sed mage quid verear nunc lacrimando loquar | Judicis altithroni jam tristis cerno tribunal cujus ad intuitum cuncta creata tremunt | Substernit niveas caelorum turba coronas et titubante genu proruit ante thronum | Cernere sic ambit dominum si semper amare ut pulset animum mistus amore timor | Quid faciet ergo vermis putredo favilla si Christi faciem corda beata pavent | Oppressi rapui nudavi crimina finxi pauperis ad vocem mens mea surda fuit | Corrupi proprium lascivo vulnere corpus hic miser hic pavidus hinc tremulentus eo | Nulla meas unquam venia compescuit iras nec sine felle furens nec sine caede fui | Inde pavet animus similes ne perferat ictus aut poena laceret quae sine fine nocet | Nam licet hic modico patrentur tempore probra longa tamen animam post male flamma cremat | Talia dum rite paveo dum corde tremesco te te summae deus pro pietate peto | Te sine nemo valet peccati tollere labem aut mentem vitis emaculare emaculare suis | Dimitte culpam misero dimitte reatum effice post lapsum post mala tanta bonum | Parce precor animae pulsanti parce petenti quae flammas metuit dum sua facta gemit | Gaudia tu sanctis tu reddis praemia justis Eugenii miseri sit rogo poena levis
h04782 ANT Salvum me fac domine quoniam introierunt aquae usque ad animam
h04783 ANT Converte nos deus salvator noster et averte iram tuam a nobis
h04784 ALL Tu mandasti mandata tua domine custodire nimis
h04784a ALLV Beati immaculati
h04785 VPR Visita nos domine in salute tua
h04785a VPRV Ad videndum
h04787 BNMT Justi et sacerdotes sancti et humiles corde benedicite dominum
h04788 VAR Jacobe sancte tuum repetito tempore festum fac preclues caelo colentes | Invitat claso populum celebrare triumphos fac preclues caelo colentes | Psallimus ecce deo grates meritas referendo fac preclues | Qui tibi splendi fluum concessit scandere caelum fac preclues | Fortia mortalis contemnens vulnera carnis fac preclues | Ut tibi perpetuus vitae succederet usus fac preclues | Sis memor unde tui recolunt qui gaudia festi fac preclues | Ut factor famulos et serves pastor alumnos fac preclues Jacobi
h04789 VAR In hac die laudes cum gaudio demus summi factoris filio | Jacobe apostole sanctissime nos amalis erue piissime | Haec este dies caeteris dignior orbe fulgens multis celebrior Jacobe apostole | Quia Jacobus scandit ad angelos splendens caelo pangit Christi melos Jacobe apostole | Zebedaei natus carissimus signa fecit mundo clarissimus Jacobe apostole | Caecis claudis levamen tribuit auxilium omnibus praebuit Jacobe apostole | De ultimo ergo judicio perducat nos in caeli solio Jacobe apostole Jacobi
h04790 VAR Lector lege et de rege qui regit omne dic jube domne Jacobi
h04791 VAR Resonet nostra domino caterva corde jocundo | Jacobi festa celebret devota corde jocundo | Fecit hic signa miracula digna mittis ut agnus | Lux fuit caecis baculus quae claudis Jacobus magnus | Fulget in caelo signis et in mundo nunc sine mera | Gallaecianis resplendet insignis felix athleta | Hic conservator Hispaniae tutor ingens praeclarus | Hic protegat nos ne transglutiat nos orcus amarus Jacobi
h04792 VAR Salve festa dies veneranda per omnia fies gaudeamus | Qua caelos subiit Jacobus ut meruit gaudeamus | Hic decus est terrae quam terminat ultima thile gaudeamus | Hoc satis est regnum Gallaeciis abile gaudeamus | Qui dat mundanus miracula plurima terris gaudeamus | Unde magis populis unicus extat amor gaudeamus | Qui velut alta pharus lumen protendit ad Indos gaudeamus | Quem Hispanus Maurus haber hunc Africa et arctos gaudeamus | Laudibus in cujus militat omne decus gaudeamus | Quique per oceani discurrit marginis undas gaudeamus | Et virtus pergit quo pede nemo valet Jacobi
h04793 VAR Ecce adest nunc Jacobus qui extollendus laudibus cujus nos festa colimus quemque devotis mentibus officiis attollimus quem colit omnis populus Jacobi
h04794 VAR Qualis sit iste Jacobus nobis narrate omnibus quem vos tenetis neximus et honoratis vocibus ut veneremur carius eum amemus mentibus et laudemus artencius et perquiramus precibus Jacobi
h04795 VAR Hic est revera Jacobus quem amat valde dominus Christi miles emeritus et signifer egregius militia probissimus Gallaeciae apostolus peregrinis notissimus et honore dignissimus miraculis mirificus in gloria magnificus quem cunctas petit populus domesticus et barbarus Jacobi
h04796 VAR Alleluia in gloria sit deo laus per omnia gratuletur ecclesia tanto patrono florida laetetur caeli curia polus tellus et maria laetare nostra turmula dic deo laudum carmina eya Jacobi
h04797 CFP Locutus est dominus discipulis suis dicens manifeste amicus noster Lazarus obiit sed gaudeo propter vos ut credatis euntes enim ad locum tollite lapidem de monumento et tollentes viderunt resurgentem et gavisi sunt gaudio magno
h04798 SNCT Ad ipsum dominum et redemptorem aeternum
h04799 SCR Ecce agnus dei qui tollit peccatum mundi alleluia
h04799a SCRV Dicant qui redempti sunt a domino quos redemit de manu inimici
h04799b SCRV De regionibus congregavit eos a solis ortu et occasu ab aquilone et mare
h04799c SCRV Gloria et honor patri et filio et spiritui sancto in saecula saeculorum amen
h04800 PRLG Quaere legem das uni ejus justi et psalmum et lauda Cucuphatis
h04801 ANT Quasi diluculo egressus
h04802 VPR Tu autem domine
h04803 ANT Venisti domine
h04804 ANT Sanctificavit dominus regem
h04806 VRS Educ domine de carcere animam
h04807 ANT L*
h04807a ANTV Lauda filia Sion jubila Israel laetare et exsulta in omni corde filia Jerusalem | Abstulit dominus judicium tuum advertit inimicos tuos | Rex Israel dominus in medio tui non timebis malum ultra | In die illa dicetur Jerusalem noli timere Sion non dissolvantur manus tuae | Dominus deus tuus in medio tui fortis ipse salvabit te | Gaudebit super te in laetitia silebit in dilectione tua et exsultavit super te in laude | Nugas quia lege recesserant congregabo qui ex te errant ut non ultra habeas super eos opprobrium | Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo | Et salvabo claudicantem et ea quae egecta fuerant congregabo | Et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum | In tempore illo quo adducam vos et in tempore quod congregabo vos | Dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris dicit dominus
h04809 ANT Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo de terra surrecturus sum
h04809a ANTV Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo de terra surrecturus sum | Et rursus circumdabor pelle mea et in carne mea videbo deum quem visurus sum | Ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non est alius | Reposita est haec spes mea in sinu meo et hereditas mea in domo meo
h04811 PRCS Ad te precamur | Jam nos patri associet | Captos reformet patriae | Locum quietis tribuat | Morbum famemque atterat | Nostrum reatum diluat | Omnes fide consolidet | Patrona sit lugentibus Fer. 6 in Parasceve
h04812 PRCS Ad te precamur domine | Quassos reformet viribus | Removeat supplicium | Solvat sepultos nexibus | Terrae quietem tribuat | Virtute firmet debiles | Christo canentes mulceat | Zeli furorem reprimat Fer. 6 in Parasceve
h04813 LDMT Cantate domino*
h04814 BNMT Filii hominum benedicite dominum Israel et omnes sacerdotes servi dei benedicite dominum Dom. 1 Quadragesimae
h04815 LDMT Ibis alleluia* Dom. 1 Quadragesimae
h04816 ANT Miserere*
h04817 SNO Populus meus quid fecit tibi aut in quo contristavi te responde mihi quia eduxi te de terra Aegypti parasti crucem mihi Fer. 6 in Parasceve
h04818 SNO Audite que dominus loquitur surge et contende judicium adversus montes et audiant colles vocem tuam Fer. 6 in Parasceve
h04819 SNO Audite montes judicium domini et fortia fundamenta terrae quia judicium domini cum populo suo et cum Israel altercabitur dicens Fer. 6 in Parasceve
h04820 SNO Populus meus quid feci tibi aut in quo te contristavi aut in quo tibi molestus fui responde mihi quia eduxi te de terra Aegypti et de domo servitutis liberabi te et misi ante faciem tuam Moysen Aaron et Maria Parasti Fer. 6 in Parasceve
h04821 SNO Si affliget homo deum quia vos configistis me et dixistis in quo confiximus te invalerunt super me verba vestra et confixistis me gens tota Parasti Fer. 6 in Parasceve
h04822 SNO Quid dignum offeram domino curbabo genua deo excelso numquid offeram ei holocaustomata aut vitulus anniculus numquid placari poterit dominus in milibus arietum aut in multis milibus ircorum pinguium Fer. 6 in Parasceve
h04823 SNO Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo fructus ventris mei pro peccato animae meae Fer. 6 in Parasceve
h04824 SNO Indicabo tibi homo quid sit bonum aut quid dominus querat a te utique facere judicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum deo tuo Fer. 6 in Parasceve
h04825 VAR Pro his qui variis necessitatibus detenti pasce interesse non possunt flectamus genu Sabbato Sancto
h04826 VAR Pro unitate fidei catholice flectamus genu Sabbato Sancto
h04827 VRS Dominus dixit ad me filius* Nativitas Domini
h04829 CaH Dominus de Sina veniet et de Seir ortus est nobis | Apparuit de monte Faran et cum eo sanctorum milia | In dextera ejus ignea lex dilexit populos | Omnes sancti in manu illius sunt et qui appropinquant pedibus ejus accipient de doctrina illius | Manus ejus pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios ejus erit | Catulus leonis fluet largiter de Basan abundantia perfruetur et plenus erit benedictione domini mane et meridiem possidebit | Quasi primogenita tauri pulchritudo ejus cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae
h04830 CaH [...]tes gaudent quis vehementer quum invenerunt sepulchrum | Viro cujus abscondita est via et circumdabit eum deus tenebris | Antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus ante te domine deus meus | Quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit | Nonne dissimulavi nonne silui et quievi et venit super me indignatio
h04831 CaH Elemosina justi quasi signaculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit | Paenitentibus enim dedit viam iustitiae et coronavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis | Vir justus hereditabit honorem et nomen illius erit in aeternum | Propter mandatum assumet pauperem et pre inopiam ejus non dimittet illum vacuum | Conclude elemosinam in corde ipsius et haec pro eo exoravit | Occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur domino | Tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur domino | Ipse palam faciet disciplinam doctrinam suae et in lege testamenti domini gloriabitur | Collaudabunt multis sapientiam ejus usque in saeculum non delebitur | Non recedet memoria ejus et nomen ejus requiretur a generatione in generatione
h04832 CaH Pereat dies inqua natus sum et nox inqua dictum est conceptus est homo | Dies illa vertatur in tenebris non requirat eum deus desuper et non illustretur lumine | Obscurent eum tenebrae et umbre mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine | Noctem illam tenebrosus turbo possideat | Non computetur in diebus anni nec numeretur in mensibus | Sit nox illa solitaria nec laude digna | Maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan | Obtenebrentur stellae caligine ejus exspectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae | Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis | Quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii | Quare exceptus genibus cur lactatus uberibus | Nunc ergo dormiens silerem et somno meo requiescerem | Cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento | Aut sicut ab hostium absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem | Ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi roborem | Et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris | Parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo | Quare misero data est lux et vita his qui in amaritudine animae sunt qui expectant mortem et non venit quasi effodientes
h04833 CaH Beatus vir qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecuniae et thesauros | Quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua | Quis probatus est in illo ex perfectus inventus est et erit illi gloria aeterna | Qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit | Ideo stabilita sunt opera ejus in domino et elemosinas illius enarrabit saecula saeculorum
JOHN13:01 L Ante diem festum Paschae sciens Jesus.. Fer. 5 in Cena Dom.
JOHN18:01 L Egressus Dominus Jesus cum discipulis suis transtorrentem Caedron Fer. 6 in Parasceve
Lamen1:01 L ALEPH Quomodo sedet sola civitas plena populo facta est quasi vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub tributo
Lamen1:01.1 L Incipit lamentatio Jeremiae prophetae | ALEPH Quomodo sedet sola civitas plena populo facta est quasi vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub tributo
Lamen1:01.2 L PROLOGUS Et factum est postquam in captivitatem redactus est Israel et Jerusalem deserta est sedit Jeremias propheta flens et planxit lamentatione hac in Jerusalem et amaro animo suspirans et ejulans dixit | ALEPH Quomodo sedit sola civitas plena populo facta est quasi vidua domina gentium princeps provinciarum facta est sub tributo
Lamen1:01.2:cs L /// kvielenie toto nad Jeruzalémem (...) | ALEPH Kterak sedí samo (...)
Lamen1:02 L BETH Plorans ploravit in nocte et lacrimae ejus in maxillis ejus non est qui consoletur eam ex omnibus caris ejus omnes amici ejus spreverunt eam et facti sunt ei inimici
Lamen1:03 L GHIMEL Migravit Judas propter afflictionem et multitudinem servitutis habitavit inter gentes nec invenit requiem omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias
Lamen1:04 L DALETH Viae Sion lugent eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem omnes portae ejus destructae sacerdotes ejus gementes virgines ejus squalidae et ipsa oppressa amaritudine
Lamen1:05 L HE Facti sunt hostes ejus in capite inimici ejus locupletati sunt quia dominus locutus est super eam propter multitudinem iniquitatum ejus parvuli ejus ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis
Lamen1:06 L VAU Et egressus est a filia Sion omnis decor ejus facti sunt principes ejus velut arietes non invenientes pascua et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis
Lamen1:07 L ZAIN Recordata est Jerusalem dierum afflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus ejus in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata ejus
Lamen1:08 L HETH Peccatum peccavit Jerusalem propterea instabilis facta est omnes qui glorificabant eam spreverunt illam quia viderunt ignominiam ejus ipsa autem gemens et conversa est retrorsum
Lamen1:09 L TETH Sordes ejus in pedibus ejus nec recordata est finis sui deposita est vehementer non habens consolatorem vide domine afflictionem meam quoniam erectus est inimicus
Lamen1:10 L JOD Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam
Lamen1:11 L CAPH Omnis populus ejus gemens et quaerens panem dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam vide domine et considera quoniam facta sum vilis
Lamen1:12 L LAMED O vos omnes qui transitis per viam attendite et videte si est dolor sicut dolor meus quoniam vindemiavit me ut locutus est dominus in die irae furoris sui

Pages