A progenie in progenies fecit misericordiam dominus qui eduxit Abraham de Ur Chaldaeorum et de ultimis finibus terrae vocavit sanctum N. ut in hac terra nostra peregrinus esset et advena in illa vero...
Ab oriente venerunt magi in Bethleem adorare dominum et apertis thesauris suis pretiosa munera obtulerunt aurum sicut regi magno thus sicut deo vero myrrham sepulturae ejus alleluia
Adest namque beati Eusebii praeclara festivitas qui serpentis astutia et venenosa fallacia diaboli vincens Christi testis esse meruit hodie vero sanctam animam deo reddens caelestem gloriam cum...