Alleluia in hac die sacra nimisque mira | Qua jugis gloria micat inter cuncta sanctorum festa | Qua theotocos Maria petivit aethra nunc voce sonora | Hodie caelestes dicunt militiae | Hodie Maria...
Gaudent in caelis animae sanctorum qui Christi vestigia sunt secuti et quia pro ejus amore sanguinem suum fuderunt ideo cum Christo regnabunt in aeternum
Gaudete omnes de piissimo praesule beato Eusebio qui arianam haeresim devincens unitatem fidei docuit colere hodie sicut fortis athleta bravium regni caelestis percepit et sine fine in gloria regnat...