Spiritus sanctus in te descendet Maria ne timeas habebis in utero filium dei ne timeas Maria invenisti gratiam apud dominum ecce concipies et paries filium alleluia
Ne timeas Zacharia exaudita est oratio tua et Elisabeth uxor tua pariet tibi filium et vocabis nomen ejus Joannem et erit magnus coram domino et spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae...
Cum autem complacuit ei qui me segregavit ex utero matris meae et vocavit per gratiam suam ut revelaret in me filium suum in gentibus continuo non acquievi carni et sanguini nec alibi ad antecessores...
Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebremus et in illa die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virginis per visitationem...
Cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam ut revelaret filium suum per me ut evangelizarem illum in gentibus