Adest nobis celeberrimus dies festus beati Blasii quem egregium martyrem et mirae sanctitatis pontificem mirabili signorum praerogativa praeditum ut intercessorem apud dominum pro nostris excessibus...
Venite omnes exsultemus in conspectu domini quia prope est dies in quo natale ejus celebremus et in illa die mundo corde ad altare domini perveniamus quia promittitur filius virginis per visitationem...
Sollemnis et laeta fulget sacrata dies ista | Qua generans deum Maria nova mund defert gaudia | Lux angelorum lausque beata hodie nostra visitat saecla | Luce clara cosmi cunctas expellendo tenebras...
Hic est dies in quo ad salvanda omnia lux orta est mundo de qua annuntiante angelo impletus est uterus virginis natus est nobis salvator omni populo quem regem gentium prophetae ante testati sunt
Hic est dies praeclarus in quo salvator mundi apparuit quem prophetae praedixerunt angeli adoraverunt cujus stellam magi videntes gavisi sunt et munera ei obtulerunt
Hic est dies praeclarus in quo salvator mundi apparuit quem prophetae praedicaverunt nuntiaverunt angeli cujus stellam magi videntes gavisi sunt et ei munera obtulerunt
Stella duce convenerunt tres reges et cognoverunt regem natum | Olim stella lux et forma fuit agnoscendi norma ipsum dei filium | Jam terris appropinquabat quam phebus non offuscabat in multis...
Jesu redemptor omnium quem lucis ante originem parem paternae gloriae pater supremus edidit | Tu lumen et splendor patris tu spes perennis omnium intende quas fundunt preces tui per orbem servuli |...
Adest dies celebris quo solutus nexu carnis sanctus praesul Augustinus assumptus est ab angelis ubi gaudent cum prophetis laetatur cum apostolis quorum plenus spiritu quem praedixerunt mystica fecit...