Aedificatum est templum et gloria domini replevit atrium ejus et laetatus est rex et dixit benedictus dominus deus Israel in omnibus quae locutus est ad David patrem meum
In finem puero domini David qui locutus est domino verba cantici hujus in die qua eripuit eum dominus de manu omnium inimicorum ejus et de manu Saul et dixit | Diligam te domine fortitudo mea |...
Ponens Petrus genua sua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos et viso Petro resedit dansque illi manum erexit eam et sanctis ac viduis assignavit vivam
Sanctissimus Georgius spiculatoribus dixit venite complete quod vobis praeceptum est et flectens genua famulus domini decollatus est in pace et exivit sanguis de ejus corpore et post haec completum...
Ducti sunt Petrus et Paulus ante conspectum impii Neronis Petrus autem dum iret ad crucem dixit dominus et magister meus recta cruce sublimatus est mea autem a terra ad caelos vocare dignatus est
Nuntiaverunt Jacob dicentes Joseph filius tuus vivit et ipse dominatur in tota terra Aegypti quo audito revixit spiritus ejus et dixit sufficit mihi vadam et videbo eum antequam moriar
Annuntiaverunt Jacob dicentes Joseph filius tuus vivit et ipse dominatur in tota terra Aegypti quo audito revixit spiritus ejus et dixit sufficit mihi vadam et videbo eum antequam moriar
Ubi est Abel frater tuus dixit dominus ad Cain nescio domine numquid custos fratris mei sum ego et dixit ad eum quid fecisti ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra