A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 10051 - 10100 of 13884 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| 205578 | A | Vere dominus regnavit qui Simperti conservavit tumbam staret ut intacta inundacione facta | Simperti |
| 205579 | A | Vespera lucescit quae noctis nubila nescit haec requiem praestat postquam nil flebile restat mane sed aeternum radiat regnumque supernum vespera mane stolam primam notat atque secundam praesul Udalricus quibus in re speque potitus nos pius indignos illis faciat prece dignos alleluia | Udalrici |
| 205580 | A | Victima justitiae cor mactans tollitur iste ad requiem Christum sibi qui pax est et idipsum | Udalrici |
| 205581 | A | Vinclis ferreis laxatur qui salutem praestolatur ad memoriam beati restitutus sospitati | Simperti |
| 205583 | A | Instar pullulans olivae dat odorem vitis vivae dum destructam munit civae domum Afrae testis divae | Simperti |
| 205584 | A | Legem servans nullos egit dolos vitia subegit robur tyrannorum fregit quos ad nihilum redegit | Simperti |
| 205585 | A | Montem dei dum conscendit lignum vitae comprehendit opem languidis impendit et de culpa reprehendit | Simperti |
| 205586 | A | Per beatum virum cedit morbus omnis salus redit desperatis et oboedit demon linquens hunc quem ledit | Simperti |
| 205587 | A | Sanctus monet Udalricus hunc exquirat quod mendicus spe salutis quem antiquus dolor urget et iniquus | Simperti |
| 205588 | A | Signa satis eloquuntur sanitates quae sequuntur et incolumes redduntur qui fidei conjunguntur | Simperti |
| 205589 | A | Homo quidam fecit cenam (...) | Dom. 2 p. Pent. |
| 205590 | A | Et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus domini erat cum illo | Joannis Baptistae |
| 205591 | A | Scimus quidem desiderare te Christum sed salva sunt tibi tua praemia tua nostri potius miserere quos deseris | Martini |
| 205592 | A | Ingressus Gabriel angelus ad Mariam virginem dixit ave gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus | Gabrielis, Archang. |
| 205593 | A | Ait autem angelus ne timeas Zacharia quoniam exaudita est deprecatio tua | Gabrielis, Archang. |
| 205594 | A | Ego sum Gabriel angelus qui asto ante deum et missus sum loqui ad te | Gabrielis, Archang. |
| 205595 | A | Archangelus Gabriel ait ad Mariam non erit impossibile apud deum omne verbum dixit autem Maria ecce ancilla domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab ea angelus | Gabrielis, Archang. |
| 205596 | A | Ego sum Raphael angelus qui asto ante dominum vos autem benedicite deum et narrate omnia mirabilia ejus | Raphaelis, Archang. |
| 205597 | A | Missus est angelus Raphael ad Tobiam et Saram ut curaret eos | Raphaelis, Archang. |
| 205598 | A | Ingressus angelus ad Tobiam salutavit eum et dixit gaudium sit tibi semper | Raphaelis, Archang. |
| 205599 | A | Forti animo esto Tobia in proximo enim est ut a deo cureris | Raphaelis, Archang. |
| 205600 | A | Pax vobis nolite timere deum benedicite et cantate illi | Raphaelis, Archang. |
| 205601 | A | Joseph fili David noli timere accipere Mariam conjugem tuam quod enim in ea natum est de spiritu sancto est pariet autem filium et vocabis nomen ejus Jesus | Josephi |
| 205602 | A | Missus est angelus Gabriel ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Joseph de domo David et nomen virginis Maria de qua natus est Jesus qui vocatur Christus | Josephi |
| 205603 | A | Aspersus est sanguis ejus (...) | Corporis Christi |
| 205604 | A | Immolabo hostiam jubilationis (...) | Corporis Christi |
| 205605 | A | Lavabo inter innocentes manus (...) | Corporis Christi |
| 205606 | A | Voluntariae sacrificabo tibi (...) | Corporis Christi |
| 205607 | A | O pater alme tuis famulis pietate benigna auxilium praesta ut possint tua festa decenter martir electe dei nunc pangere cantibus almis | Bonifacii |
| 205608 | A | Inter beatitudinis beatus Kilianus per fructum boni operis instituit fructificans velut lignum quod plantatum secus decursus aquarum in aucmento proficit | Kiliani et sociorum |
| 205609 | A | Socios assumpsit itineris qui eodem fervebant animo ut servirent in timore domino quia beati omnes qui confidunt in eo | Kiliani et sociorum |
| 205610 | A | Pergentes simul mirificati sancti viri signis et virtutum opere et signatum est super eos lumen vultus tui domine | Kiliani et sociorum |
| 205611 | A | Gloriati sunt in domino praesul sacer Kilianus et ejus socii coronati sunt ut scuto bone voluntatis domini | Kiliani et sociorum |
| 205612 | A | Nomen tuum sanctum est domine et in universa terra praedicatur admirabile qui etiam ex viris insulanis perfecisti laudem ut destrueres inimicum et ultorem | Kiliani et sociorum |
| 205613 | A | Praedicando verbum dei locuti sunt veritatem in corde suo nec egerunt dolum in lingua nec malum proximo | Kiliani et sociorum |
| 205614 | A | O quam praeclara est sacris martyribus hereditas restituta ubi cum vultu tuo domine sunt ad impleti laetitia | Kiliani et sociorum |
| 205615 | A | Ista est generatio quaerentium dominum quos in aeternales portas introduxit caelestae desiderium | Kiliani et sociorum |
| 205618 | A | O digne colenda sancta Anna quae sedentibus in tenebris et umbra mortis stella maris Mariam mundi dominam generavit ex qua natus oriens ex alto per viscera misericordiae suae Christus nos visitavit | Annae |
| 205619 | A | O Simplici sancte adjuva nos sancta prece cum choro martyrum claro ut aures Domini pateant nostre voci | Simplicii et sociorum |
| 205620 | A | O quam vera fraternitas nobilisque germanitas Simplicius atque Faustini sancteque beatricis licet uno tempore martyrium non accepissent modo tamen pariter corona martyrii utuntur ovantes in caelo | Simplicii et sociorum |
| 205621 | A | Magna persecutio facta est sub Dioclecia Christianorum in urbe Roma | Simplicii et sociorum |
| 205622 | A | In praefata urbe fuerunt christiani viri deo servientes Simplicius atque Faustinus | Simplicii et sociorum |
| 205623 | A | Erat eis soror germana nomine et opere beatrix | Simplicii et sociorum |
| 205624 | A | Virgo deo devora casta per severabat usquem in finem | Simplicii et sociorum |
| 205625 | A | Pro Christi amore pertulerunt supplicia multa ac diversa Christi martyres Simplicius et Faustinus | Simplicii et sociorum |
| 205626 | A | Jussi sunt sancti martyres Christi a carnificibus Simplicius atque Faustinus capitalem subire sententia quam laeti acceperunt propter dominum quorum corpora projecti sunt in profundum atque | Simplicii et sociorum |
| 205627 | A | Revelante domino inventa sunt corpora martyrum Simplicii et Faustini ac levata de flumine Tyberino sepultaque a timoratis viris et beatrice sorore eorum germana | Simplicii et sociorum |
| 205628 | A | Sancta beatrix igne cruciata jubente lucretio persecutore vitam finuit temporalem luciano vero sepeluit eam cum fratribus suis honorifice | Simplicii et sociorum |
| 205629 | A | Post haec populi fideles cum dei laudibus fluxerunt ad sepulcra martyrum deum adorantes et postulantes suffragia eorum ibique deo gratias saepe percoeperunt optata remedia miraculis coruscantibus | Simplicii et sociorum |
| 205630 | A | Sancti martyres Simplicius et Faustinus passi sunt pro Christo et acceperunt per parvis magna propterrenis caelestia per caducis mansura | Simplicii et sociorum |