Circumcisio Domini | Cantus Index for Office and Mass

Circumcisio Domini

Circumcisio Domini

The circumcision of Christ

Feast date: 
Jan.1
Day: 
1
Month: 
1
Notes: 
specifically for chants related to Circumcision (not Octave of Christmas)
Feast code: 
02010110

Chants related to the feast

Displaying 1 - 2 of 2 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

ah54104

In excelsis canitur nato regi gloria | Per quem terrae redditur et caelo concordia | Jure dies colitur Christi natalitia | Quo nascente nascitur novae legis gratia | Mediator nobis datus in salutis pretium non naturae sed reatus refugit consortium | Non amittit claritatem stella fundens radium nec Maria castitatem pariendo filium | Quid de monte lapis caesus sine manu nisi Jesu qui de regum linea | Sine carnis opere de carne puerperae processit virginea | Solitudo floreat et deserum gaudeat virga Jesse floruit | Radix virgam virga florem virgo profert salvatorem sicut lex praecinuit | Radix David typum gessit virga matris quae processit ex regali semine | Flos est puer nobis natus jure flori comparatus prae mira dulcedine | In praesepi reclinatur cujus ortus celebratur caelesti praeconio | Caeli cives jubilant dum pastores vigilant sub noctis silentio | Cuncta laudes intonant super partum virginis | Lex et psalmi consonant prophetarum paginis | Angelorum et pastorum stellae simul et magorum concordant indicia | Reges currunt orientis ad praesepe vagientis gentium primordia | Jesu puer immortalis ex aeterno temporalis nos ab hujus vitae malis tu potenter erue | Tu post vitam hanc mortalem sive mortem hanc vitalem vitam nobis immortalem clementer restitue Sq Circumcisio Domini

g03322

Alleluia Ymera agies menin epiphanem ymon de utheerini kepros kenim ysatheton kyrrion othissi methos katelthinphos megalim epi thin gi Al Circumcisio Domini