Margaritae Cortonensis | Cantus Index for Office and Mass

Margaritae Cortonensis

Margaritae Cortonensis

Margaret of Cortona, penitent (canonized in 1728)

Feast date: 
Feb.22
Day: 
22
Month: 
2
Notes: 
Holweck, p. 655;
Feast code: 
14022210

Chants related to the feast

Displaying 1 - 3 of 3 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

a01570.1

Pater superni luminis cum Margaritae respicis flammas amoris excitas geluque solvis pectoris | Repente tacta caelitus dolore currit saucia lavare fletu tergere vitae peractae vulnera | Vestes monile projicit impuri amoris pabulum artusque sacco hispido | O vera Christe caritas tu nostra purga crimina tu corda reple gratia tu redde caeli gaudia | Uni deo sit gloria pro multiforme gratia peccatium qui crimina remittit et dat praemia | Amen H Margaritae Cortonensis

a01572.1

Summi parentis unice vultu pio nos respice vocans ad arcem gloriae cor Margaritae poenitens | Amissa drachma regio recondita est aerario et gemma deterso luto nitore vincit sidera | Jesu medela vulnerum spes una poenitentium per Margaritae lacrimas peccata nostra diluas | Dei parens piissima hevae nepotes flebiles de mille vitae fluctibus salutis in portum vehas | Uni deo sit gloria pro multiformi gratia peccantium qui crimina remittit et dat praemia | Amen H Margaritae Cortonensis

a02016

Jam satis culpis scelerique diro jam satis caeco dedimus furori ad sacras quisque lacrimas dolensque convolet aras | Magdala Etruscis rediviva in oris pulchrior noxis rediens ab ipsis edocet primae lacrimis juventae tergere sordes | Morte dum spectat misera peremptum criminis foedi comitem repente horret ac deflens maculas vetustas altera surgit | Surgit et fuso sine lege crine foedat antiqui speciem decoris dat latex potum tenuesque mensas suppetit herba | Sic fame et ferro rigidisque flagris delet admissas reparatque culpas caelitum tandem socianda turmis sidera scandit | Qui creas mundum genitor superne nate qui mundi scelus abstulisti spiritus semper par utrique regnans parcite lapsis | Amen H Margaritae Cortonensis