Antonii Patavini | Cantus Index for Office and Mass

Antonii Patavini

Antonii Patavini

Anthony of Padua, Doctor

Feast date: 
Jun.13
Feast code: 
14061300

Chants related to the feast

Displaying 1 - 47 of 47 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100156

Jam Christum chorus humili alacrius in jubilo collaudet in quo sacerdos nobilis Antonius in veritate gaudet I Antonii Patavini

200438

Augustini primitus regulae subjectus sub Francisco poenitus mundo fit abjectus A Antonii Patavini

200708

Caeli terrae marium benedicat dominum cuncte creaturae qui tot per Antonium signis auget hominum vitae spem futurae A Antonii Patavini

200894

Conterit miraculis peccatorum dentes sponsam Christi patulis rictibus molentes A Antonii Patavini

200898

Contra virum sanguinum clamat et dolosum quod hoc genus hominum deo sit exosum A Antonii Patavini

201394

Domus ab Antonio supra petram dominum posita perstabit quam maris elatio fluctus seu vox fluminum ultra non turbabit A Antonii Patavini

201400

Duc in montem domini ora nos Antoni junctos deo homini loco sancto poni A Antonii Patavini

201899

Gaude felix Padua quae thesaurum possides cujus in altario dignum fore loculum visio monstravit tu signis irrigua tot in tuo provides miseris Antonio serva rei titulum quae sic te ditavit sed tu nos ad ardua pater hic qui praesides quorum es possessio transfer quos hic vinculum mortis inclinavit A Antonii Patavini

201912

Gaude quondam saeculi transiens viator summi tabernaculi nunc inhabitator A Antonii Patavini

201924

Gaudeat ecclesia quam indefunctorum sponsus ornat gloria matrem filiorum A Antonii Patavini

202034

Grave cor quaerentium nugas vanitatem discit per Antonium vitae veritatem A Antonii Patavini

202844

Laetus tuo jubilat in conspectu domine quo jam introivit lumen quod es similat hunc tibi qui lumine fruitur quo vivit A Antonii Patavini

202910

Laus perfecta profluit ex lactentis ore in quo Christus destruit hostem cum ultore A Antonii Patavini

203161

Monte Sion praedicat domino praeceptum et talentum duplicat caelitus acceptum A Antonii Patavini

203265

Nobis fac propitium a quo recepisti cordis desiderium vitam quam petisti A Antonii Patavini

203458

O Jesu perpetua lux tot in Antonio signis dans splendorem de quo non incongrua nobis gloriatio tibi dat honorem gratia per hunc tua nos in vase proprio ferre da liquorem lampade non vacua lumen det opinio caritas ardorem frustra virgo fatua glorians in alio quaeret venditionem A Antonii Patavini

203514

O proles Hispaniae pavor infidelium nova lux Italiae nobile depositum urbis Paduanae fer Antoni gratiae Christi patrocinium ne prolapsis veniae tempus breve creditum defluat inane A Antonii Patavini

204079

Quasi secus alveum rivuli plantatus fructum temporarium dedit hic beatus A Antonii Patavini

204115

Qui dum sapientiam saeculi calcavit prudens summi gloriam patris exaltavit A Antonii Patavini

204220

Quorum vitam moribus hic profitebatur gloriosis patribus jam congloriatur A Antonii Patavini

204548

Sapiente filio pater gloriatur hoc et in Antonio digne commendatur A Antonii Patavini

204715

Sono tubae tympano cithara psalterio cymbalisque deum choro chordis organo laudet in Antonio mystice cor meum A Antonii Patavini

204930

Totus in te sitiens deus ad te vigilans exstitit de luce tu fons indeficiens tu lux illi rutilans qui sitis in cruce A Antonii Patavini

600638

Dono sapientiae plenus arrogantiae fastum qui timebat sub indocti facie tantumdiu gratiae lumen abscondebat R Antonii Patavini

600638a

A se pondus gloriae sibi temerariae sumere volebat V Antonii Patavini

600879

Fervet ad martyrium dum rex terre sevit sed hoc desiderium servi non complevit de quo rex regnantium aliud decrevit R Antonii Patavini

600879a

Tandem in simplicium coetu per judicium fama veri crevit V Antonii Patavini

600933

Funditur insontium sanguis a paganis fitque morientium merces vitae panis rumor ad Antonium volat non inanis R Antonii Patavini

600933a

In minores gladium fratres dat in odium Christi rex immanis V Antonii Patavini

601127

In doctrinae poculis justus sua singulis reddens affluebat loquens magnis parvulis veritatis jaculis equae feriebat R Antonii Patavini

601127a

Potior miraculis virtus haec in oculis omnium clarebat V Antonii Patavini

601695

Optans fore socius gloriae victorum quos occidit impius rex Marochiorum sequitur Antonius vitam defunctorum R Antonii Patavini

601695a

Felix quem non gladius terret sed in melius mutat iniquorum V Antonii Patavini

601766

Pauperum collegio pauper in principio spiritu probatus verbi ministeris non injectu proprio datur sed vocatus R Antonii Patavini

601766a

A quo fit haec datio fiunt testimonio mors et incolatus V Antonii Patavini

602154

Sanctus hic de titulo crucis et suppliciis dulcis Jesu modulo dulci praedicabat cum pater in aere se Franciscus filiis absens novo genere signi praesentabat R Antonii Patavini

602154a

Tamquam in patibulo crucis ipse bracchiis tensus hoc signaculo eum consignabat V Antonii Patavini

602201

Si quaeris miracula mors error calamitas demon lepra fugiunt egri surgunt sani cedunt mare vincula membra resque perditas petunt et accipiunt juvenes et cani R Antonii Patavini

602201a

Pereunt pericula cessat et necessitas narrent hi qui sentiunt dicant Paduani V Antonii Patavini

602520

Vitam probant vilitas simplex innocentia cura disciplinae zelo juncta caritas veritas modestia testes sunt doctrinae R Antonii Patavini

602520a

Sed signorum claritas probat haec probantia multiplex in fine V Antonii Patavini

830353

Jesu lux vera mentium nos (...) H Antonii Patavini

830354

Laus regi plena gaudio qui (...) H Antonii Patavini

830365

Engratulemur hodie Christo (...) H Antonii Patavini

850327

Gaude virgo prophetata (...) [M] Antonii Patavini

a00190

O lingua benedicta quae dominum semper benedixisti et alios benedicere docuisti nunc perpiscue cernitur quanti meriti fueris apud deum A Antonii Patavini

a00191

Favus distillans labia ejus mel et lac sub lingua ejus A Antonii Patavini