Bonaventurae | Cantus Index for Office and Mass

Bonaventurae

Bonaventurae

Bonaventure, Bishop, Confessor, Doctor of the Church

Feast date: 
Jul.14
Day: 
14
Month: 
7
Notes: 
Holweck, pp. 164-5;
Feast code: 
14071420

Chants related to the feast

Displaying 1 - 12 of 12 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

004023.1

O doctor optime ecclesiae sanctae lumen beate Bonaventura divinae legis amator deprecare pro nobis filium dei A Bonaventurae

a01928

En dies lucet veneranda nobis qua decus nostrum jubar et corona doctor et pastor penetravit astra promite cantum | Indolem nactus placidam benignam matris ut voto domino dicatum se videt promptus penetrat libensque claustra minorum | Eloquens mitis facilis modestus moribus castus facie decorus omnibus carus sibi corda nexu vinxit amoris | Sanctus hinc vivens merito vocatus acta dum patris calamo notantem spiritu mire placideque raptum cernit Aquinas | Sint patri summo genitoque verbo ac tibi verax utriusque flamen cum quibus regnas deus unus idem laudis honores | Amen H Bonaventurae

a01929

Voca laetanti modulis canoris coetus exultans resonet minorum gesta virtutes duplicata serta praesulis almi | Hic gregis custos vigil atque prudens dum lupos fortis rabidos repellit legibus sanctis monituque amico vallat ovile | Luce doctrinae radians per orbem purpurae sacrae tegitur decore qua nitens clari rutilare coepit sideris instar | Hinc sedens patrum celebri in senatu cuncta disponit sapiens gerenda devios jungit capiti supremo schismate scissos | Qui deus regnas moderator orbis unus et trinus super astra coeli sint tibi grates tibi sint honores omne per aevum | Amen H Bonaventurae

a01930

Qui poli sedem meritis paratam jam tenes inter superos beatos da tuas nobis reserare digne carmine laudes | Abstinens ara pietate ductus corde suspirans inhians ad ipsam angeli pasci manibus mereris corpore Christi | Tu redemptoris recolens dolores in rubescentis lateris caverna aspicis moerens penetrasque clare dogmata pura | Virginis Christi genitricis alme corde transfixe meditans agonem jugiter nutris geminasque flammas dulcis amoris | Laus sit auguste triadi per aevum quae tibi mentem tribuit benignam luce nunc nostras feriens adurat igne superno | Amen H Bonaventurae

a01931

Ecce vir bonus et benignus verecundus visu modestus moribus et eloquio decorus A Bonaventurae

a01932

In omnibus seipsum praebuit exemplum bonorum operum in doctrina in integritate in gravitate A Bonaventurae

a01933

Fecit quod placuit deo et fortiter ibit in via patris sui A Bonaventurae

a01934

Longe divulga tum est nomen ejus et dilectus est in pace sua A Bonaventurae

a01935

Mansuetis dabit gratiam gloriam sapientes possidebunt A Bonaventurae

a01936

Qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti et qui ad justitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates A Bonaventurae

g03039

Alleluia Eruditus es in juventute sua et impletus es quasi flumen sapientia alleluia Al Bonaventurae

g03040

Induite vos ergo sicut electi dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam Cm Bonaventurae