Bernardi | CANTUS Index for Office and Mass

Bernardi

Bernardi

Bernard, Abbot and Doctor

Feast date: 
Aug.20
Feast code: 
14082010

Chants related to the feast

Displaying 1 - 56 of 56 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100139

In confessione laudis adoremus dominum qui stola gloriae confessorem suum decoravit N. I Bernardi

200265

Ampliavit gentem suam vir justus adeptus gloriam in conversatione ejus A Bernardi

200548

Beatus N. ab infantia spiritum sortitus est bonum per quem erat puer docilis et amabilis valde A Bernardi

200650

Benedictio domini super caput justi memoria ejus in saecula saeculorum A Bernardi

200658

Benedictus dominus deus patris nostri qui ejus doctrina et exemplo aedificavit ecclesiam suam ejus felici assumptione supernam laetificavit civitatem suam ejus sollemni recordatione praesentem hodie consolatur familiam suam A Bernardi

200892

Consurgens diluculo quaesivit bona pater sanctus quasi florens lilium germinavit A Bernardi

200948

Crescente aetate crescebat simul sapientia et gratia apud deum et hominos A Bernardi

201138

Dedit dominus sancto suo jucunditatem cordis fieri pacem in diebus suis in populo dei A Bernardi

201393

Domum tuam domine decet sanctitudo in qua tantae frequentatur memoria sanctitatis A Bernardi

201693

Exaltavit dominus in aeternum cornu Christi sui et dedit illi testamentum vitae et sedem gloriae suae A Bernardi

201753

Exsultet in domino spiritus viri sancti quod mole levatus corporea totus pergit in deum et adhaerens illi unus fit cum eo spiritus in aeternum A Bernardi

201770

Extulit manus suas pater venerabilis dare gloriam deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari A Bernardi

202241

Hodie posito corpore pater sanctus dives meritis penetravit in sancta similis factus in gloria sanctorum A Bernardi

202254

Honoravit deum vir sanctus in operibus suis in oblectatione susceptus est ab eo A Bernardi

202405

In disciplina morum profectuque virtutum super docentes se in brevi enituit unctione magistri A Bernardi

202491

In testamentis pacis stetit semen illius et usque in aeternum permanet gloria ejus A Bernardi

202973

Magnificavit sanctum suum dominus et dedit illi scientiam sanctorum ut consummarentur in bonum opera ejus et pax dei super eum in aeternum A Bernardi

203868

Porrexit manum suam vir sanctus in lavationem [?] altaris et de sanguine uvae effudit odorem divinum excelso principi A Bernardi

204077

Quasi oliva pullulans et cypressus in altitudine se tollens sic vir beatus ad gloriam sanctitatis ascendit A Bernardi

204261

Replevit sanctum suum dominus spiritu intellegentiae et ipse fluenta doctrinae ministravit populo dei A Bernardi

204587

Semitas justitiae viasque sanctorum custodiens vir beatus cursum vitae in pace comsummavit A Bernardi

205167

Viae viri sancti viae pulchrae et omnes semitae ejus pacificae quia lignum vitae apprehendit A Bernardi

205377

Beatus Bernardus ab infantia (...) A Bernardi

600021

Accepit vir sanctus a domino potestatem in praeceptis testimonia veritatis docere subditos et in lege dei lucem dare populo R Bernardi

600021a

Addidit ei gloriam dominus hereditatem pacis possidere in eternum V Bernardi

600239

Beatus N. quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso fluenta gratiae propinavit in populo et accepit stolam gloriae in consummatione virtutis R Bernardi

600239a

Factus est quasi ignis effulgens et quasi thus redolens in diebus aestatis V Bernardi

600542

Dedit dominus confessionem sancto suo et excelso in verbo gloriae ex omni corde laudavit domini et dilexit eum qui fecit illim R Bernardi

600542a

Dedit decus in celebratione operis sancti et ornavit tempora sua usque in finem V Bernardi

600991

Habebat pater venerabilis in sapientia doctrinae claritatem ad turbas et facies principum admirabantur eum R Bernardi

600991a

In vultu potentium amabilis erat et memoriam sui reliquit posteris in benedictione V Bernardi

601166

In timore dei patris sancti gloriatio et in sensu ejus cogitatus dei et omnis narratio ejus in praeceptis altissimi R Bernardi

601166a

Pastor populi dei factus est in sapientia sermonis sacri V Bernardi

601327

Lex veritatis in ore patris sancti et iniquitas non est inventa in labiis ejus R Bernardi

601327a

In pace et aequitate ambulavit coram deo V Bernardi

601612

O oliva fructifera in domo dei oleum laetitiae fovens beneficiis coruscans miraculis fac nos ejus qua frueris lucis suavitatisque participes R Bernardi

601612a

Introisti in potentias domini et jam potentior ad impetrandum V Bernardi

601686

O odoriferum lilium spargens ubique vivificum suavitatis odorem cujus apud nos memoria in benedictione est apud superos praesentia in honore R Bernardi

601686a

Fac canentes te tanto plenitudinis participio non privari V Bernardi

601694

Opera sancti patris velut sol in conspectu dei et oculi ei sine intermissione respiciebant in vias ejus R Bernardi

601694a

Non sunt abscondita ab eo testamenta dei V Bernardi

601881

Prima virtus viri sancti habitus corporis sui quod ita compositae et uno semper modo agebat ut nil appareret in eo quod posset offendere intuentes R Bernardi

601881a

Totum in eo disciplinatum totum insignae virtutis perfectionis forma V Bernardi

602516

Virtute multa et scientia praeditus sanctus dei proximabat dignitati sanctorum cum fructu operum proferens caelestis sapientiae verba R Bernardi

602516a

A pueritia requisivit auctorem vitae et animum dedit ad eloquia dei V Bernardi

830347

Bernardus doctor inclytus caelos conscendit hodie quem attraxit divinitus splendor paternae gloriae H Bernardi

830347a

Exsultet caelum laudibus de Bernardi consortio quem conjungis caelestibus Jesu nostra redemptio HV Bernardi

830347b

Rufum dorso per catulum praefigurasti puerum fore doctorem sedulum conditor alme siderum HV Bernardi

830347c

Nascentis ei claruit clara Christi nativitas hoc a te donum habuit o lux beata trinitas HV Bernardi

830347d

Arcana sacrae paginae declarat et mysterium quod effecit in virgine deus creator omnium HV Bernardi

830347e

Rore perfusum gratiae monstrat dulcor eloquii per te fons sapientiae summi largitur praemii HV Bernardi

830347f

Detentos a daemonibus sanat morbos languentium curat confert dolentibus magnum salutis gaudium HV Bernardi

830347g

Vita vivit feliciter cum Maria christifera cum qua degustat dulciter aeterna Chrsiti munera HV Bernardi

830347h

Summae deus potentiae tibi sit laus et gloria da post cursum miseriae beata nobis gaudia HV Bernardi

a00886

Bernardus inclytis ortus natalibus praeclarus meritis cum claris fratribus fugit in abditis paternis opibus spretis et mundi flosculo H Bernardi

a00889

Jesu amor unice fons totius gratiae lilium convalium dulcis amor cordium felices quos reficis amor qui non deficis H Bernardi