Bartholomaei | Cantus Index for Office and Mass

Bartholomaei

Bartholomaei

Bartholomew, Apostle

Feast date: 
Aug.24
Feast code: 
14082400

Chants related to the feast

Displaying 1 - 100 of 142 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

001535

Aurum et argentum sicut Christus contemnimus sanctus ait apostolus quia illic ditari cupimus ubi solum ejus regnat imperium A Bartholomaei

001615

Beatus Bartholomaeus ait Polymio terrea terrenis sunt necessaria ego autem nil terrenum desidero A Bartholomaei

001821

Clamabat plebi apostolus audite verum deum creatorem vestrum qui in caelis habitat et nolite in lapidibus credere vanis A Bartholomaei

001842

Cogente apostolo fatebatur daemon populo nolite miseri sacrificare mihi quia catenis igneis vinctus retineor A Bartholomaei

002307

Dixit regi Astragi sanctus apostolus ego deum quem colebat frater tuus vinctum ostendi ipsumque feci frangere simulacrum suum A Bartholomaei

003128

Homo erat plenus daemonio clamabat dicens apostole Christi incendunt me orationes tuae tunc apostolus dixit ei obmutesce et exi ab eo et statim liberatus est homo A Bartholomaei

003384

Intravit Bartholomaeus apostolus in templum Astaroth et cessavit a responsis et ludificationibus daemon A Bartholomaei

003529

Jussu regis Astragi beatus Bartholomaeus pro Christi nomine vivens decoriatus est et amputatum est caput ipsius A Bartholomaei

003986

O admirabile gaudium de tanto munere divinitus attributo quoniam beati Bartholomaei apostoli meruimus suscipere corpus quem ut patronum mereamur habere dignis eum laudibus incessanter colamus A Bartholomaei

004066

O quam multiplicibus Bartholomaee fulgens egregie miraculis qui pro Jesu nomine tanta sustinuisti pericula nos tuis semper sacris tuere precibus ut mereamur ad superam ovantes pervenire patriam A Bartholomaei

004179

Orante sancto Bartholomaeo omnes in templo Astaroth diversis languoribus vexati gratia Christi salvati sunt A Bartholomaei

004301

Polymii regis filiam lunaticam Bartholomaeus apostolus solo jussu sanavit citius A Bartholomaei

004338

Postquam Lycaoniam praedicavit beatus Bartholomaeus ad Indos veniens convertit eos ad Christum et per martyrium penetravit caelos ubi cum deo perpetue gloriosus exsultat A Bartholomaei

004354

Praecepto apostoli destructis a daemone simulacris regi dixit astragi Bartholomaeus ego jussi daemonibus quassare idola ut gentes verum credant deum qui regnat in caelis A Bartholomaei

004644

Revelante apostolo Polymium ordinarunt antistitem qui multa in Christi nomine coepit miracula facere A Bartholomaei

004653

Rex in Christum credens Polymius deposito diademate ac purpura Christi apostolum non deserebat A Bartholomaei

004877

Seustium per annos plurimos a daemonio vexatum Bartholomaeus apostolus oratione et imperio salvavit A Bartholomaei

005291

Ut jussu apostoli cuncta daemon idola comminuit credentes clamabant populi unus deus quem praedicat Bartholomaeus A Bartholomaei

006097

Angelus domini sicut sol splendidus populis apparuit nuntians eos mundatos esse a languore corporis ceu templum a daemonum squaloribus R Bartholomaei

006097a

Cumque orationem complesset beatus apostolus confestim visus est angelus domini V Bartholomaei

006221

Beatus namque apostolus Bartholomaeus a saevissimo astrige rege crudeliter fustigatus est et in morem follis eo praecipiente decoriatus vivens et laetus pro Christo persistit atque ad extremum capite plexus caelum triumphator ascendit R Bartholomaei

006221a

Cum autem nuntiatum esset tyranno regi corruisse scilicet Waldach deum suum scidit vestimenta sua atque eo jubente V Bartholomaei

006555

Dum precibus apostoli filia regis esset incolumis voluit ipsum rex honorare cum auro et argento opibusque plurimis R Bartholomaei

006555a

Terrena quidem cuncta despiciens solisque caelestibus inhians sprevit eadem munera V Bartholomaei

006723

Felix namque apostolus per quem rex temporalia sceptra Polymius abjiciens aeterni regni gloriam adeptus est R Bartholomaei

006723a

Qui postquam sacri fontis unda renatus est plura signa atque miracula exercens migravit ad Christum V Bartholomaei

006964

Ingressus Bartholomaeus apostolus ulteriorem Indiam intravit in templum Astaroth et statim a responsis siluit daemon et a cunctis ludificationibus cessavit R Bartholomaei

006964a

Cumque ut peregrinus in templo Astaroth lateret apostolus et centies in die ita et in nocte genu in oratione flecteret deo V Bartholomaei

007287

O quam praecipuis laudibus beatus fulget Bartholomaeus qui inter ceteros apostolos solus vivens decoriatus demumque capite caesus caelos athleta penetravit R Bartholomaei

007287a

Ut cujus commemorationis temporali laetamur officio ita eo intercedente obtinere valeamus aeternae vitae consortium V Bartholomaei

007304

Obsecrante sancto apostolo statim apparuit angelus splendens sicut sol sculpens digito suo in saxis signum sanctae crucis quod christicolae suis frontibus infigerent R Bartholomaei

007304a

Circumvolans igitur per quattuor angulos templi subito scripsit mirabiliter V Bartholomaei

007376

Per os Seustii clamabat daemon Bartholomaee apostole incendunt me orationes tuae cui dicente apostolo obmutesce et exi ab eo statim a daemonio est liberatus R Bartholomaei

007376a

Per multos enim annos fuerat Seustius a daemonio fatigatus V Bartholomaei

007408

Postquam Lycaoniam praedicavit beatus Bartholomaeus ad Indos veniens convertit eos ad Christum et per martyrium penetravit caelos ubi cum deo perpetue gloriosus exsultat R Bartholomaei

007408a

Ibi lux sine fine manet requies sine labore satietas sine fastidio V Bartholomaei

007417

Praecepto apostoli destructis a daemone simulacris regi dixit beatus Bartholomaeus ego jussi daemonibus quassare idola ut gentes verum credant deum qui regnat in caelis R Bartholomaei

007417a

Propterea profanas imagines comminui et ipsum daemonem ire in desertum praecepi V Bartholomaei

007861

Videns rex Polymius ex diversis partibus in templo Astaroth congregatos languidos oratione Bartholomaei salvatos credidit Christo et baptizatus est cum omni domo et regno suo R Bartholomaei

007861a

Statim quo a daemonio confracta conspiceret omnia idola et ipsum daemonem igneis religatum catenis V Bartholomaei

007910

Vocatus a Polymio rege Indiae Bartholomaeus apostolus strictam catenis pluribus filiam ejus solo jussu a daemonio sanavit citius R Bartholomaei

007910a

Regis filiam lunaticam morsu et ictibus laniantem quos capere poterat V Bartholomaei

008262e

Bartholomaee caeli sidus HV Bartholomaei

100234

Regem regum adoremus deum qui sibi apostolum elegit Bartholomaeum I Bartholomaei

100236

Regem regum Christum sicut dignum est adoremus cujus honore sanctum Bartholomaeum veneramur apostolum I Bartholomaei

200085

Ad festa beati Bartholomaei concurrant omnes fideles dei qui eum per electionis gratiam ad dignitatem provexit apostolicam per quem conversa credit India quo patrono gaudet omnis ecclesia sancte Bartholomaee commenda nos Christo ne damnemur in districto judicio A Bartholomaei

200167

Advenit missus Indiae Bartholomaeus nomine superna plenus gratia Indorum fugat numina A Bartholomaei

200413

Audi servorum clemens pia vota tuorum Bartholomaee chori medium sidus duodeni flecte pias aures ad nostras splendide laudes nosque tuo regi commenda voce fideli A Bartholomaei

200478

Barba illius prolixa paucis canis mixta vox ejus ut tuba vehemens statura corporis media et decens A Bartholomaei

201004

Cum ergo mundum appeteret excolere vomere verbi dei beatus apostolus ulterioris Indiae partes ingressus est A Bartholomaei

201029

Cum minui nequeat quem mecum mundus adorat dum tua rex minuo numina crede meo A Bartholomaei

201145

Dei pavescens apostolum obmutuit Astaroth idolum et sacrificantibus responsa non dedit sicut aurea consuevit A Bartholomaei

201249

Dilectus deo et hominibus beatus Bartholomaeus tanta virtutum gratia clarius ut omnes infirmitates curaret et multos per signa salutis a morte animae revocaret A Bartholomaei

201277

Divinae legis doctorem filia regis agnoscit vita per eum meliore potita A Bartholomaei

201396

Dona dei caeli dum narrant voce fideli in finem mundi sonus exit Bartholomaei A Bartholomaei

201428

Dum minui nequeat quem metu mundus adorat dum tua rex minuo numina crede meo A Bartholomaei

201429

Dum nutu domini manet in specie peregrini templis jam mutis claret per signa salutis A Bartholomaei

202005

Gloriosus dei apostolus Bartholomaeus vere digne est honorificandus qui in numero duodecim apostolorum judiciarium sortitus est thronum A Bartholomaei

202174

Hic nomen habet Bartholomeus vir dei summi spiritu plenus et huc ejus rei venit gratia ut omnia indorum evacuet numina A Bartholomaei

202194

Hinc furit ad poenam rex turpem quippe ruinam numinis agnoscit quod miser ipse colit A Bartholomaei

202317

Idola dum frangit delusor quam metus angit laudat turba deum credens per Bartholomaeum A Bartholomaei

202417

In hanc ultimam Indiam Bartholomaeus direxit viam sedentibus in regione umbrae mortis praedicaret evangelium lucis A Bartholomaei

202530

Indignatus rex Astriages misit armatos milites ut apostolum comprehenderent et vinctum ad se perducerent A Bartholomaei

202647

Ipse salutis nostrae ante dominum sit impetrator qui Indorum exstitit [?] egregius praedicator nostraeque fiat sustentator fragilitatis qui servandae fulget auctor religionis A Bartholomaei

202716

Jam miser ille deus quem cogit Bartholomaeus ne sibi thus detur clamans sua vincla fatetur A Bartholomaei

202793

Jussu fracta meo sunt idola daemone victo plebs cum laetitia serviat ut domino A Bartholomaei

203566

O regem Christum sanctorum remuneratorem justum qui sanctum ...ficavit Bartholomaeum quem nobis patronum tribuit et per quem viam salutis cunctis fidelibus demonstravit cujus nobis intercessio ante eum succurrat A Bartholomaei

203613

O vitis vere palmes bone (...) A Bartholomaei

203755

Pandit eis Berith cur Astaroth conticuisset propter praesentiam inquit apostoli deus vester non est ausus loqui A Bartholomaei

203852

Plebs sanctae tuae sis rector (...) A Bartholomaei

203860

Pontifices sacrorum advocabant apostolum apud regem Astriagem quia Polymium fratem ejus convertisset ad Christi fidem A Bartholomaei

203861

Pontifices templorum (...) A Bartholomaei

203898

Postquam ergo salvator noster resurrexit victorque caelos ascendit super apostolos promissum spiritum evidenter effudit officiumque praedicandi committens orbem quadrifidum caelesti sale condivit A Bartholomaei

204135

Qui scribunt historias tres commemorabant Indias prima ad Ethiopes secunda ad Medos mittit [?] tetia finem facit A Bartholomaei

204288

Rex Astriages cum audisset quia deus suus Waldach cecidisset jussit apostolum fustibus flagellari cesum autem decollari A Bartholomaei

204338

Sacerdotes consulunt idolum ubi quaerant apostolum si vult inquit ostendit se nobis sin autem invenire illum non poteritis A Bartholomaei

204339

Sacerdotes cum sacrificiis pergunt ad Phanum vicinae civitatis ut sciscitentur ab alieno quid eorum contigisset deo A Bartholomaei

204494

Sanctus Bartholomaeus apostolus dixit ad plebem Audite verum deum creatorem vestrum qui in caelis habitat non idolis vanis credatis sed vos omnes Christi baptismate consecrabo et salvi eritis in perpetuum A Bartholomaei

204641

Sic athleta dei donatus laude tropaei quem docet orbe coli laudet in arce poli A Bartholomaei

204673

Signa tamen ejus dicam capillum nigrum carnem habet candidam oculi ejus grandes nares directae et aequales A Bartholomaei

204718

Sospitae rex plaudit nata fert munus et audit ditandus Christo quod munere non eget isto A Bartholomaei

204758

Stans decus indutus virtutum Bartholomaeus non timet Astragi caelitus acta loqui A Bartholomaei

204961

Trigesima die depositionis apostolicae venit rex Astriages et templorum pontifices omnes daemoniis pleni ad tumulum sancti Bartholomaei ibique diu vexati exspiraverunt populi autem credentes dominum benedixerunt A Bartholomaei

204987

Tu ne es inquit qui fratrem meum evertisti ego ait non enim everti sed potius converti A Bartholomaei

205023

Tunc omnes una voce clamare (...) A Bartholomaei

205129

Venientes autem innumerabiles populi tulerunt corpus apostoli et sepelierunt in basilica ad honorem veri dei condita A Bartholomaei

205228

Vir mundi cordis simul intrat delubra sordis Indii turbantur quia daemonum ora ligantur A Bartholomaei

205282

Virtus quanta dei micuit prece Bartholomaei qua sunt salvati morbo quocumque gravati A Bartholomaei

205293

Vox nova sermonis simul est audita colonis noscere verba fidem cupiunt amor omnibus idem A Bartholomaei

205333

Vox ejus quasi tuba vehemens (...) A Bartholomaei

600238

Beatus Bartholomaeus orientis ingens decus ut Indiam ingressus est in tenebrarum patria fulsit ut lux clarissima R Bartholomaei

600238a

Jam medium sidus chori cum ipse sit duodeni V Bartholomaei

600416

Convocatis Jesus duodecim apostolis misit illos praedicare regnum dei et sanare infirmos et dedit illis potestatem super omnia daemonia R Bartholomaei

600416a

Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa V Bartholomaei

600437

Cum ad eversionem idoli nil valet manus populi jubente apostolo daemon qui in eo habitabat omnem aedifici molem dissipavit R Bartholomaei

600437a

Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus periir memoria ejus cum sonitu V Bartholomaei

600468

Cum ob salutem animarum divisio facta esset apostolorum Bartholomaeus in ultimam Indiam domino ducente direxit viam R Bartholomaei

600468a

Apud dominum gressus hominis dirigentur et viam ejus volet V Bartholomaei

600469

Cum ob salutem populorum facta esset divisio apostolorum Bartholmeus in ultimam indiam domino ducente direxit viam R Bartholomaei

600469a

A domino gressus hominis (...) V Bartholomaei

Pages