|
Dilectus deo et hominibus beatus Bartholomaeus tanta virtutum gratia clarius ut omnes infirmitates curaret et multos per signa salutis a morte animae revocaret |
A |
Bartholomaei |
|
|
Pandit eis Berith cur Astaroth conticuisset propter praesentiam inquit apostoli deus vester non est ausus loqui |
A |
Bartholomaei |
|
|
Tunc omnes una voce clamare (...) |
A |
Bartholomaei |
|
|
Dixit regi Astragi sanctus apostolus ego deum quem colebat frater tuus vinctum ostendi ipsumque feci frangere simulacrum suum |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Divinae legis doctorem filia regis agnoscit vita per eum meliore potita |
A |
Bartholomaei |
|
|
Plebs sanctae tuae sis rector (...) |
A |
Bartholomaei |
|
|
Venientes autem innumerabiles populi tulerunt corpus apostoli et sepelierunt in basilica ad honorem veri dei condita |
A |
Bartholomaei |
|
|
Homo erat plenus daemonio clamabat dicens apostole Christi incendunt me orationes tuae tunc apostolus dixit ei obmutesce et exi ab eo et statim liberatus est homo |
A |
Bartholomaei |
EM |
|
Dona dei caeli dum narrat voce fideli in finem mundi sonus exit Bartholomaei |
A |
Bartholomaei |
|
|
Pontifices sacrorum advocabant apostolum apud regem Astriagem quia Polymium fratem ejus convertisset ad Christi fidem |
A |
Bartholomaei |
|
|
Vir mundi cordis simul intrat delubra sordis Indii turbantur quia daemonum ora ligantur |
A |
Bartholomaei |
|
|
Intravit Bartholomaeus apostolus in templum Astaroth et cessavit a responsis et ludificationibus daemon |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Dum minui nequeat quem metu mundus adorat dum tua rex minuo numina crede meo |
A |
Bartholomaei |
|
|
Pontifices templorum (...) |
A |
Bartholomaei |
|
|
Virtus quanta dei micuit prece Bartholomaei qua sunt salvati morbo quocumque gravati |
A |
Bartholomaei |
|
|
Jussu regis Astragi beatus Bartholomaeus pro Christi nomine vivens decoriatus est et amputatum est caput ipsius |
A |
Bartholomaei |
E SL |
|
Dum nutu domini manet in specie peregrini templis jam mutis claret per signa salutis |
A |
Bartholomaei |
|
|
Postquam ergo salvator noster resurrexit victorque caelos ascendit super apostolos promissum spiritum evidenter effudit officiumque praedicandi committens orbem quadrifidum caelesti sale condivit |
A |
Bartholomaei |
|
|
Vox nova sermonis simul est audita colonis noscere verba fidem cupiunt amor omnibus idem |
A |
Bartholomaei |
|
|
O admirabile gaudium de tanto munere divinitus attributo quoniam beati Bartholomaei apostoli meruimus suscipere corpus quem ut patronum mereamur habere dignis eum laudibus incessanter colamus |
A |
Bartholomaei |
L |
|
Gloriosus dei apostolus Bartholomaeus vere digne est honorificandus qui in numero duodecim apostolorum judiciarium sortitus est thronum |
A |
Bartholomaei |
|
|
Qui scribunt historias tres commemorabant Indias prima ad Ethiopes secunda ad Medos mittit [?] tetia finem facit |
A |
Bartholomaei |
|
|
Rex perennis gloriae qui sceptrum victoriae insigni apostolo dedisti Bartholomaeo dum mundum coepit colere verbi tui vomere ob cujus praeclara merita tua nos ducat gratia ubi vitae pocula bibemus per saecula |
A |
Bartholomaei |
|
|
Vox ejus quasi tuba vehemens (...) |
A |
Bartholomaei |
|
|
O quam multiplicibus Bartholomaee fulgens egregie miraculis qui pro Jesu nomine tanta sustinuisti pericula nos tuis semper sacris tuere precibus ut mereamur ad superam ovantes pervenire patriam |
A |
Bartholomaei |
E SL |
|
Hic nomen habet Bartholomeus vir dei summi spiritu plenus et huc ejus rei venit gratia ut omnia indorum evacuet numina |
A |
Bartholomaei |
|
|
Rex Astriages cum audisset quia deus suus Waldach cecidisset jussit apostolum fustibus flagellari cesum autem decollari |
A |
Bartholomaei |
|
|
Quando Waldach corruisset Astrages rex scidit vestem suam purpuream mox fustibus Bartholomaeus cedi jussit scoriari tandem decolari |
A |
Bartholomaei |
|
|
Orante sancto Bartholomaeo omnes in templo Astaroth diversis languoribus vexati gratia Christi salvati sunt |
A |
Bartholomaei |
E SL |
|
Hinc furit ad poenam rex turpem quippe ruinam numinis agnoscit quod miser ipse colit |
A |
Bartholomaei |
|
|
Sacerdotes consulunt idolum ubi quaerant apostolum si vult inquit ostendit se nobis sin autem invenire illum non poteritis |
A |
Bartholomaei |
|
|
Polymii regis filiam lunaticam Bartholomaeus apostolus solo jussu sanavit citius |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Idola dum frangit delusor quam metus angit laudat turba deum credens per Bartholomaeum |
A |
Bartholomaei |
|
|
Sacerdotes cum sacrificiis pergunt ad Phanum vicinae civitatis ut sciscitentur ab alieno quid eorum contigisset deo |
A |
Bartholomaei |
|
|
Postquam Lycaoniam praedicavit beatus Bartholomaeus ad Indos veniens convertit eos ad Christum et per martyrium penetravit caelos ubi cum deo perpetue gloriosus exsultat |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Ad festa beati Bartholomaei concurrant omnes fideles dei qui eum per electionis gratiam ad dignitatem provexit apostolicam per quem conversa credit India quo patrono gaudet omnis ecclesia sancte Bartholomaee commenda nos Christo ne damnemur in districto judicio |
A |
Bartholomaei |
|
|
In hanc ultimam Indiam Bartholomaeus direxit viam sedentibus in regione umbrae mortis praedicaret evangelium lucis |
A |
Bartholomaei |
|
|
Sanctus Bartholomaeus apostolus dixit ad plebem Audite verum deum creatorem vestrum qui in caelis habitat non idolis vanis credatis sed vos omnes Christi baptismate consecrabo et salvi eritis in perpetuum |
A |
Bartholomaei |
|
|
Praecepto apostoli destructis a daemone simulacris regi dixit astragi Bartholomaeus ego jussi daemonibus quassare idola ut gentes verum credant deum qui regnat in caelis |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Advenit missus Indiae Bartholomaeus nomine superna plenus gratia Indorum fugat numina |
A |
Bartholomaei |
|
|
Indignatus rex Astriages misit armatos milites ut apostolum comprehenderent et vinctum ad se perducerent |
A |
Bartholomaei |
|
|
Sic athleta dei donatus laude tropaei quem docet orbe coli laudet in arce poli |
A |
Bartholomaei |
|
|
Revelante apostolo Polymium ordinarunt antistitem qui multa in Christi nomine coepit miracula facere |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Audi servorum clemens pia vota tuorum Bartholomaee chori medium sidus duodeni flecte pias aures ad nostras splendide laudes nosque tuo regi commenda voce fideli |
A |
Bartholomaei |
|
|
Ipse salutis nostrae ante dominum sit impetrator qui Indorum exstitit [?] egregius praedicator nostraeque fiat sustentator fragilitatis qui servandae fulget auctor religionis |
A |
Bartholomaei |
|
|
Signa tamen ejus dicam capillum nigrum carnem habet candidam oculi ejus grandes nares directae et aequales |
A |
Bartholomaei |
|
|
Rex in Christum credens Polymius deposito diademate ac purpura Christi apostolum non deserebat |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Barba illius prolixa paucis canis mixta vox ejus ut tuba vehemens statura corporis media et decens |
A |
Bartholomaei |
|
|
Jam miser ille deus quem cogit Bartholomaeus ne sibi thus detur clamans sua vincla fatetur |
A |
Bartholomaei |
|
|
Sospitae rex plaudit nata fert munus et audit ditandus Christo quod munere non eget isto |
A |
Bartholomaei |
|
|
Aurum et argentum sicut Christus contemnimus sanctus ait apostolus quia illic ditari cupimus ubi solum ejus regnat imperium |
A |
Bartholomaei |
E SL |
|
Seustium per annos plurimos a daemonio vexatum Bartholomaeus apostolus oratione et imperio salvavit |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Cum ergo mundum appeteret excolere vomere verbi dei beatus apostolus ulterioris Indiae partes ingressus est |
A |
Bartholomaei |
|
|
Jussu fracta meo sunt idola daemone victo plebs cum laetitia serviat ut domino |
A |
Bartholomaei |
|
|
Stans decus indutus virtutum Bartholomaeus non timet Astragi caelitus acta loqui |
A |
Bartholomaei |
|
|
Beatus Bartholomaeus ait Polymio terrea terrenis sunt necessaria ego autem nil terrenum desidero |
A |
Bartholomaei |
E SL |
|
Ut jussu apostoli cuncta daemon idola comminuit credentes clamabant populi unus deus quem praedicat Bartholomaeus |
A |
Bartholomaei |
EM SL |
|
Cum minui nequeat quem mecum mundus adorat dum tua rex minuo numina crede meo |
A |
Bartholomaei |
|
|
O regem Christum sanctorum remuneratorem justum qui sanctum ...ficavit Bartholomaeum quem nobis patronum tribuit et per quem viam salutis cunctis fidelibus demonstravit cujus nobis intercessio ante eum succurrat |
A |
Bartholomaei |
|
|
Trigesima die depositionis apostolicae venit rex Astriages et templorum pontifices omnes daemoniis pleni ad tumulum sancti Bartholomaei ibique diu vexati exspiraverunt populi autem credentes dominum benedixerunt |
A |
Bartholomaei |
|
|
Clamabat plebi apostolus audite verum deum creatorem vestrum qui in caelis habitat et nolite in lapidibus credere vanis |
A |
Bartholomaei |
E SL |
|
Dei pavescens apostolum obmutuit Astaroth idolum et sacrificantibus responsa non dedit sicut aurea consuevit |
A |
Bartholomaei |
|
|
O vitis vere palmes bone (...) |
A |
Bartholomaei |
|
|
Tu ne es inquit qui fratrem meum evertisti ego ait non enim everti sed potius converti |
A |
Bartholomaei |
|
|
Cogente apostolo fatebatur daemon populo nolite miseri sacrificare mihi quia catenis igneis vinctus retineor |
A |
Bartholomaei |
E SL |
|
Alleluia O quam beatus est dei apostolus Bartholomeus qui inter ceteros apostolos tormentis validis expertus penarum gloriosus triumphavit |
Al |
Bartholomaei |
|
|
Alleluia Te gloriosus apostolorum chorus laudat domine |
Al |
Bartholomaei |
|
|
Alleluia Cantate domino canticum novum laus ejus in ecclesia sanctorum |
Al |
Bartholomaei |
|
|
Alleluia Dedisti hereditatem timentibus nomen tuum domine |
Al |
Bartholomaei |
|
|
Alleluia Vox sancti Bartholomei quasi tuba vehemens est ambulant cum eo angeli dei |
Al |
Bartholomaei |
|
|
Beatum canimus dei apostolus qui Christi athleta veridicus in caelestibus tripudiant digne sedibus in terris patrocinia confert omnibus fidelibus colentibus se |
Cm |
Bartholomaei |
|
|
Vos qui secuti estis me sedebitis super sedes judicantes duodecim tribus Israel dicit dominus |
Cm |
Bartholomaei |
|
|
Vos qui reliquistis omnia et secuti estis me centuplum accipietis et vitam aeternam possidebitis |
Cm |
Bartholomaei |
|
|
Exultemus cunctis in deo apostoli natalitia digne celebrantes |
Gr |
Bartholomaei |
|
|
Quem ex Indorum provincia translatum constat gubernare Samnie aulam sacram in qua suis micat triumphis |
GrV |
Bartholomaei |
|
|
Laudibus dignis resonemus hymnis additur caelis domino fidelis civis elatus meritis beatus Bartholomaeus |
H |
Bartholomaei |
|
|
Exaudi Christe nos patris potens piae celso de semper obsecramus inclyte celso qui solus es deique filius est qui et dilectus ecce matris unicus hymnum perfectum et caterva dicimus | Multis cum sepe dulcibus quevocibus necnon nunc ergo mitigando consimus verbis et corde personemus inclytum servis cum irae Hispaniae fidelibus bis laudet chorus ergo rectae filius | A Christo missus ecce namque apostolus regni regnante et deum patrem inclytum tergens perrexit Indiam potissimam hinc coepit fortis exhibere gloriam omni cum cordis inclyta potentia | Liquens peccata in die superflua o quam laudandas ad dei clementia magnumque facit semper almae filium est quicquam verus ecce verus et deus in caelus namque lucet luce sepius | Aungens fulgensque famulis potentia possint ut rectae semper unda gloria ostendi magnam et altitona in aethera seu terris nempe terrulisque fortia ter nunc quaterque sit deo veae gloria | O Christi sanctae Bartholomae qui Indiam lucis de luce per dei potentiam in regno pastor esse magnae filiamcum praedicasses ecce celsa ad aethera verbis fecisti jam olim inusque saecula | Ergo qui infirmus advenit poposcere mestis vinclis vel ipse tunc vel spite fulgens sanabat immo sancto optimae et collocavit in super perenniter cum sanctis rite Bartolomaeus hic bene | Judex sed fortis et pius piissimus talem quam rite et est habere apostolum legis doctorem in omnibus potissimus et sanctum sanctus et pius piissimus hostemque vincat atque hic apostolus | Mercatur magnae sanctae seu apostole exaudi nostra sepia praeconia liquens peccata nostra vel facinora furvam serpentem et invidam tonissimam judex subverte tergate ter sulfura | Trino sit magna semper ergo gloria acunctis namque filiis perennia et nunc et per saecula saeclorum in omnia unito namque sit deo piissima semper qui et sepe regnat ipse gloria |
H |
Bartholomaei |
|
|
Ad laudem Christi procerum (...) |
H |
Bartholomaei |
|
|
Bartholomaee caeli sidus (...) |
H |
Bartholomaei |
|
|
Regem regum adoremus deum qui sibi apostolum elegit Bartholomaeum |
I |
Bartholomaei |
|
|
Regem regum Christum sicut dignum est adoremus cujus honore sanctum Bartholomaeum veneremur |
I |
Bartholomaei |
|
|
Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes beati Bartholomaei apostoli qui pro Christi nomine subiens mortem angelicis choris ad esse meruit consors cum quibus gloriae sempiterne possidet triumphatorem deum |
In |
Bartholomaei |
|
|
Eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi |
InV |
Bartholomaei |
|
|
Dignas promemus domino laudes laetemur omnes in die sacro almi apostoli intueamur ab ipso in perpetuum |
Of |
Bartholomaei |
|
|
Praecepto apostoli destructis a daemone simulacris regi dixit beatus Bartholomaeus ego jussi daemonibus quassare idola ut gentes verum credant deum qui regnat in caelis |
R |
Bartholomaei |
E SL |
|
Cum oraret apostolus splendens effulsit angelus sculpens sanctae crucis signum credentibus adorandum |
R |
Bartholomaei |
|
|
Beatus namque apostolus Bartholomaeus a saevissimo astrige rege crudeliter fustigatus est et in morem follis eo praecipiente decoriatus vivens et laetus pro Christo persistit atque ad extremum capite plexus caelum triumphator ascendit |
R |
Bartholomaei |
E SL |
|
O praeclarum lumen in die o insigne decus universalis ecclesiae Bartholomaee nos chriaticolae te deprecamur ut cum sederis inter judicantes summo judici commenda nos supplicantes |
R |
Bartholomaei |
|
|
Videns rex Polymius ex diversis partibus in templo Astaroth congregatos languidos oratione Bartholomaei salvatos credidit Christo et baptizatus est cum omni domo et regno suo |
R |
Bartholomaei |
E SL |
|
De praeclara fide fratris indignatus rex Astragis apostolum jubet cedi confitentem nomen Christi |
R |
Bartholomaei |
|
|
Dum precibus apostoli filia regis esset incolumis voluit ipsum rex honorare cum auro et argento opibusque plurimis |
R |
Bartholomaei |
|
|
Orante apostolo visus est (...) |
R |
Bartholomaei |
|
|
Polymius rex cum audita apostoli fama eum interpellasset pro filia male vexata per incicatam trinitatem integram recepit sanitatem |
R |
Bartholomaei |
|
|
Vocatus a Polymio rege Indiae Bartholomaeus apostolus strictam catenis pluribus filiam ejus solo jussu a daemonio sanavit citius |
R |
Bartholomaei |
E SL |
|
Doctor verus ait turbae deum verum cognoscite si salvi esse cupitis simulacra conteratis |
R |
Bartholomaei |
|
|
Felix namque apostolus per quem rex temporalia sceptra Polymius abjiciens aeterni regni gloriam adeptus est |
R |
Bartholomaei |
L |
|
Praesente Polymio rege cum coepissent sacerdotes sacrificia offerre permissu apostoli coepit daemon loqui cessate o miseri sacrificare mihi |
R |
Bartholomaei |
|
|
Beatus Bartholomaeus orientis ingens decus ut Indiam ingressus est in tenebrarum patria fulsit ut lux clarissima |
R |
Bartholomaei |
|
|
Dum miseros hos responsis deluderet fallax hostis ad ingressum apostoli muta fit vox oraculi |
R |
Bartholomaei |
|
|
Ingressus Bartholomaeus apostolus ulteriorem Indiam intravit in templum Astaroth et statim a responsis siluit daemon et a cunctis ludificationibus cessavit |
R |
Bartholomaei |
E SL |