Augustini | CANTUS Index for Office and Mass

Augustini

Augustini

Augustine, Bishop and Doctor

Feast date: 
Aug.28
Feast code: 
14082800

Chants related to the feast

Displaying 1 - 57 of 57 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100192

Magnus dominus et laudabilis valde et sapientiae ejus non est numerus qui de tenebris gentium lumen ecclesiae suae vocavit Augustinum I Augustini

200121

Adest dies celebris quo solutus nexu carnis sanctus praesul Augustinus assumptus est ab angelis ubi gaudent cum prophetis laetatur cum apostolis quorum plenus spiritu quem praedixerunt mystica fecit nobis perviam post quos secunda dispensandi verbi dei primus refulsit gratia A Augustini

200147

Adjunctus inde Nebridio et Euodio remeabat ad Africam quaerens quis eos ad bene videndum locus haberet utilius sed cum esset apud ostia Tiberina pia mater ejus defuncta est A Augustini

200333

Aperuit Augustinus codicem apostolicum et conjectis oculis ad primum capitulum legit induimini dominum Jesum Christum et statim quasi infusa luce securitatis ab eo omnes dubietatis tenebrae diffugerunt A Augustini

200391

At ille jussit Isaiam prophetam quo prae ceteris evangelii vocationisque gentium sit pronuntiator apertior A Augustini

200834

Comperta autem ejus fama beatus Valerius Hipponensis episcopus eum ad se accersiri fecit et licet invitum presbyterum ordinavit A Augustini

201273

Distulit tamen diu baptismi gratiam quia tumens inanis philosophia volebat humana ratione comprehendere quod pia mens vivacitate fidei nititur apprehendere A Augustini

201565

Eodem tempore Fortunatus presbyter Manicheorum versucia plurimos seducebat quem sanctus Augustinus in conventu omnium disputans publice superabat A Augustini

201783

Factus Augustinus presbyter monasterium clericorum mox instituit et coepit vivere secundum regulam sub sanctis apostolis constituam A Augustini

201783.1

Factus ergo presbyter (...) A Augustini

201783.2

Factus autem presbyter (...) A Augustini

201846

Flebat autem uberrime in hymnis et canticis suave sonantis ecclesiae vocibus vehementer affectus A Augustini

202233

Hodie gloriosus pater Augustinus dissoluta hujus habitationis domo domum non manu factam accepit in caelis quam sibi cooperante dei gratia manu lingua fabre fecit in terris ubi jam quod sitivit in aeternum gustat aeternum decoratus una stola securusque dereliqua A Augustini

202284

Hujus mater devotissima quem carne prius pepererat mundo caritatis visceribus post modum multo semine lacrimarum genuit Christo A Augustini

202402

In diebus ejus obsessa est civitas Hipponensis ab exercitu barbarorum inter quae mala fuerunt Augustino lacrimae suae panes die ac nocte atque sub hoc eventu ad extremam horam veniens obdormivit in pace A Augustini

202527

Inde ubi tempus advenit quo nomen eum dare oportebat relicto rure Mediolanum remeans baptizatus est a beato Ambrosio fugitque ab eo sollicitudo vitae perterritae A Augustini

202573

Insinuavit ergo per litteras sancto viro Ambrosio praesens votum suum ut moneret quid sibi de libris sanctis legendum esset quo percipiendae Christianae gratiae aptior fieret atque paratior A Augustini

202633

Inventus igitur a custodibus civitatis et pallio vetustatis ex utus diligenter per tractata cum illis veritate quam desiderabat invenit et castis ejus amplexibus ardenter inhaesit A Augustini

202821

Laetare mater nostra Jerusalem quia rex tuus dispensatorem strenuum et civem fidelissimum de serviture Babylonis tibi redemit Augustinum A Augustini

203230

Nec satiabatur illis diebus dulcedine mirabilis considerare altitudinem consilii divini super salutem generis humani A Augustini

203889

Post mortem matris reversus est Augustinus ad agros proprios ubi cum amicis jejuniis et orationibus vacans scribebat libros et docebat indoctos A Augustini

204493

Sanctus autem Valerius ordinator ejus exsultabat uberius hominem sibi talem datum divinitus qui indoctrina sana aedificare ecclesiam esset idoneus A Augustini

204821

Surgens autem post multos circuitus errorum circuibat civitatem per vidos et plateas quaerendo verum animae virum pro quo ne moreretur dignum judicare mori ut ejus semper inhereret amori A Augustini

205165

Verumtamen primam hujus lectionem non intellegens totumque talem arbitrans distulit repetendum exercitacior in dominico eloquio A Augustini

205315

Voces igitur ille influebat auribus ejus et eliquebatur veritas in cor ejus et currebant lacrimae ejus et bene illi erat cum illis A Augustini

600022

Accepta baptismi gratia positus apud ostia Tiberina cum matre sua colloquebantur soli valde dulciter et inhiabant ore cordis paritur in superna fluenta fontis vitae vilescebatque mundus iste inter verba cum delectationibus suis R Augustini

600022a

Tunc ait illa fili mi nulla re jam delector in hac vita cum te contempta felicitate terrena videam servum Christi V Augustini

600687

Dum vero invisibilia dei per ea quae facta sunt intellecta conspexit sed aciem fingere non valuit quia non secum ferebat nisi amantem memoriam et quase olfactam desiderantemque commedere nondum possit R Augustini

600687a

Quid autem sacramenti haberet verbum caro factum est nec suspicari quidem poterat V Augustini

601227

Invenit se Augustinus longe esse a deo in regione dissimilitudines tamquam audiret vocem dei de excelso cibus sum grandium cresce et manducabis me R Augustini

601227a

Nec tu me mutabis in te sicut cibum carnis tuae sed tu mutaberis in me V Augustini

601257

Itaque avidissime legere coepit prae ceteris apostolum Paulum et perierunt ille quaestiones in quibus aliquando visus est ei adversari testimoniis legis et prophetarum textus sermonis dei R Augustini

601257a

Et apparuit ei una facies eloquiorum castorum et exsultare cum tremore didicit V Augustini

601440

Misit ergo dominus in mentem ejus visumque bonum in conspectu ejus pergere ad simplicianum qui ei bonus apparebat servus dei et lucebat in ea gratia divina R Augustini

601440a

Audierat enim quod a juventute sua devotissime deo viveret et vere sic erat V Augustini

601865

Praesul sancte pastor pie in (...) R Augustini

601865a

Tribulationes cordis nostri (...) V Augustini

602189

Sensit igitur et expertus est non esse mirum quod palato non sano paena est panis qui sano est suavis et oculis aegris odiosa lux quae puris est amabilis R Augustini

602189a

Propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus V Augustini

602427

Verbum dei usque ad ipsam suam aegritudinem in praetermisse alacriter et fortiter sanamente sanoque consilio in sancta ecclesia praedicabat membris omnibus sui corporis incolumis integro aspectu atque auditu coram positis fratribus et orantibus dormivit cum patribus suis R Augustini

602427a

Testamentum nullum fecit quia unde faceret pauper Christi non habuit V Augustini

602527

Volebat enim conferenti aestus suos ut proferret quis esset aptus modus vivendi sic afecto ut ipse erat ad ambulandum in via dei in qua alius sic alius sic ibat R Augustini

602527a

Displicebat ei quidquid agebatur in saeculo prae dulcedine dei et decore domus ejus quam dilexi V Augustini

602540

Vulneraverat caritas Christi cor ejus et gestabat verba ejus in visceribus quasi sagittas acutas et exempla servorum dei quos de mortuis vivos fecerat tamquam carbones vastatores R Augustini

602540a

Ascendenti a convalle plorationis et cantanti canticum graduum dederat sagittas acutas V Augustini

830023

Alme pater Augustine doctor auguste nos fove qui phiala ut aurea praefulges in ecclesia H Augustini

830056

Caeli cives applaudite (...) H Augustini

830207

Magne pastor Augustine preces nostras suscipe et per eas conditori nos placare satage atque rege gregem tuum suum decus praesulum H Augustini

830207.1

Magne pater Augustine preces nostras suscipe et per eas conditori nos placare satage atque rege gregem tuum suum decus praesulum H Augustini

830207a

Amatorem paupertatis te (...) HV Augustini

830207b

Quae obscura prius erant (...) HV Augustini

830207c

Tu de vita clericorum sanctam (...) HV Augustini

830207d

Regi regum salus vita decus (...) HV Augustini

a00956

Festa patris Augustini gesta praesulis divini celebrantes veneremur admirantes imitemur H Augustini

a01063

Caelestem regem veneremur in omnibus quem trinum et unum credimus frequentemus laudibus qui Augustinum decoravit virtutibus et ditavit caelestibus nos a nostris propitius purget excessibus A Augustini

g02708

Alleluai O sanctitatis speculum divine legis emulus Augustine per seculum hunc rege gregem Christi ut te sequatur sedulus ad gaudia perennia pater quo jam preisti Al Augustini

g02753

Alleluia Pie pater Augustine tuorum memor operum sta coram summo judice pro tu cetu pauperum Al Augustini