|
Crucis Christi mons Alvernae recenset mysteria ubi salutis aeternae dantur privilegia dum Franciscus dat lucernae crucis sua studia | Hoc in monte vir devotus specu solitaria paupera mundo semotus condensat jejunia vigil nudus ardens totus crebra dat suspiria | Solus ergo clausus orans mente sursum agitur super gestis crucis plorans maerore conficitur crucisque fructum implorans animo resolvitur | Ad quem venit rex e caelo amictu Seraphico sex alarum tectus velo aspectu pacifico affixusque crucis telo portento mirifico | Cernit servus redemptorem passum impassibilem lumen patris et splendorem tam pium tam humilem verborum audit tenorem viro non effabilem | Vertex montis inflammatur vicinis cernentibus cor Francisci transformatur amoris ardoribus corpus vero mox ornatur mirandis stigmatibus | Collaudetur crucifixus tollens mundi scelera quem laudat concrucifixus crucis ferens vulnera Franciscus prorsus innixus super mundi foedera | Amen |
H |
Stig. Francisci |
|
|
Crucis arma fulgentia vidit Franciscus dormiens Christum dicentem audiens tua erunt haec omnia | Crucis vis et refugium haec crucis arma praebuit quibus Franciscis induit adversus adversarium | Crucis sacrata lectio Franciscum ter admonuit dum ter librum aperuit pro virtutis indicio | Crucis Christi devotio Francisci traxit studia cinctaque cordis gaudia cum omni desiderio | Crucis ut ad supplicia Christum Franciscus positum videt et audit monitum haec sequere vestigia | Crucis haerens vestigia crucis fructum consequitur quo corde carne pungitur et signatur indiciis | Crucis virtus et gratia nos consignet in frontibus in membris et in sensibus pro perenni custodia | Amen |
H |
Stig. Francisci |
|
|
Crucis vox hunc alloquitur ter dicens tute praepara vade Francisce repara domum meam quae labitur |
A |
Stig. Francisci |
|
|
Crucis verbum proponitur fratribus per Antonium et Franciscus ad ostium in crucis modum cernitur |
A |
Stig. Francisci |
|
|
Crucis arbore eximia per os Francisci surgere apparens cogit fugere draconem et daemonia |
A |
Stig. Francisci |
|
|
Crucis signum thau littera fronti Francisci scribitur quae varie distinguitur miranda lucis opera |
A |
Stig. Francisci |
|
|
Crucis magnum mysterium super Francisco claruit dum signatus apparuit cruce duorum ensium |
A |
Stig. Francisci |
|
|
Alleluia Franciscus pauper et humilis caelum dives ingreditur hymnis caelestibus honoratur |
Al |
Stig. Francisci |
|
|
Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad dominum deprecatus sum |
InV |
Stig. Francisci |
|