Remigii | Cantus Index for Office and Mass

Remigii

Remigii

Remigius (Remi), Bishop of Reims

Feast date: 
Oct.1
Day: 
1
Month: 
10
Feast code: 
14100100

Chants related to the feast

Displaying 1 - 41 of 41 chants
Cantus ID Full text Genre Feast CAO sources

006998d

Iste est enim Remigius cujus tanta est meritorum praerogativa ut ejus simul per montanum monachum praenuntiaretur nativitas nomen victus officium et meritum V Remigii

100391

Summae regem gratiae venite (...) I Remigii

200339

Apostolorum summa magnificatus auctoritate Remigius almus ecclesiae catholicae prius notus quam genuus adsit nostris precibus pius ac propitius A Remigii

200584

Beatus Remigius quemdam habens obviam caecum occulta daemonum infestatione vexatum ut stipendia petentem aspexit ab immundo spiritu repente elisum ingemuit et ad orationem procumbens ut est perfusus lacrimis caecus lumen recepit daemone caruit et subsidium quod petebat accepit A Remigii

200585

Beatus Remigius ut vidit igni valido civitatem Remorum conflagare per daemones suscipiens in caelum ingemuit et dixit Deus deus meus adesto voci meae A Remigii

200640

Benedicta portantis viscera tantam salutem quae meruit scire antequam conciperet sobolis virtutem A Remigii

200844

Concito cursu beatus Remigius civitatem petiit ad cujus adventum ignis fuga labens quo se vertit vir dei urbem egressus est A Remigii

201947

Gentem Francorum inclytam simul cum rege nobili beatus Remigius sumpto caelitus chrismate sacro sanctificavit gurgite atque spiritus sancti pleno ditavit munere A Remigii

202004

Gloriosus cultor dei Remigius barbarorum doctor egregius ferocitatem gentium praedomuit mores crudelium superavit victor in Christo populum acceptabilem domino preparavit A Remigii

202676

Iste est Remigii cujus (...) A Remigii

202934

Longe antequam conciperetur audita est magnificentia sacerdotus quam eum angelicis visibus illustratus sacer Montanus nunctavit monachus A Remigii

203940

Praesul Remigius gaudens baptismi tempora praeparavit et impletis mythicis sacramentis regem cum populo baptizavit A Remigii

203941

Praesul Remigius nobilis genere nobilior sanctitate qui gentem barbaricam Francorum primus praeduxit ad fidem catholicam A Remigii

204255

Remigius meritis gloriosus Benedicti filia Alarici precibus ex ipsis inferni claustrisredivivam reddidit parentibus A Remigii

204256

Remigius sanctus antequam natus Ciliniae matri diu sterili ut praecursor domini ad parandam illi plebem perfectam per Montanum monachum divino est oratio ex nomine nuntiatus A Remigii

204532

Sanctus Remigius virtutum gratia plenus vigore nominus gloriosus qui inter adversa mundi pericula gubernando suis praevidit portum salutis A Remigii

204971

Triumphator aeternus Remigius in gentibus confessor officia martyr quoquo studio invictus certamine palmam querens sanguine beatus athleta dei quem si gladius praesequentium non tetegit dignitatem martyrum amisit A Remigii

600213

Beatissimi Remigii gloriosa sollemnitas jugore magni nominis exprimit gratiam magnae salutis dum Remigio cuncta fluctuum superantur pericula istius vitae meritis mundana vincuntur impedimenta R Remigii

600213a

Sicut in apostolico fundamento sancto constat ecclesia et a Christo firma petra petrus auctor insuperbilis statutus est V Remigii

600272

Beatus Remigius cum lacrimis ad pavamenta sanetorum in oratione praestratus et reliquos ut ita facerent adhortatatus est tunc effuso lacrimarum imbre consurgens suscitavit mortua quam prius sanavit ergo tam R Remigii

600272a

Precibus est populi supplicantis evictus ut orationem pro ipsa funderet et parentum lacrimis condoleret V Remigii

601206

Intendebat vir beatus Remigius jactantiam virtutum fugere in quo non poterat gratia celsa latere R Remigii

601206a

Studebat teneros annos morum maturitate vincere et benevolentiam cordis caritatis melle condire V Remigii

601447

Mitigator furoris domini Remigius praesul cui dominus post apostolos principalem gratiam praesectionis tribuit caelestis praeco et in terris praedo dei sui praecipuus bella R Remigii

601447a

Gloriosus cultor dei Remigius barbarorum doctor egregius V Remigii

601447b

Justum deduxit dominus per ... V Remigii

601447c

Quodcumque ligaveris super (...) V Remigii

601553a

Precibus ergo tuis adesto calamitatibus quibus gravamur V Remigii

601582

O ineffabilis gratia pietatis a quo dum sustantia sola petitur triplex remedium obtinetur victu pavit egenum muneravit visu caecatum reddidit liberati captivum R Remigii

601582a

Atque ita contigit per hoc insigne mysterium ut dum apparuit unus in paupere trinitas se ostenderet in salute V Remigii

601832

Post vindictam scelerum quae facta est a domino cede Galliarum vandalorum prosequente crudelitate misericordiam caeli distillaverunt dum Remigium mundo pontificem praetulerunt R Remigii

601832a

Benedicta gloria domini de loco sancto suo quae nos meritis sanctorum eripuit ab ira indignationis suae V Remigii

602167

Sanctus Remigius meritis sanctitatis armatus verbi praecepit imperio ut iniquus praedo per quod ingressus fuerat discederet et Christi famulam relaxaret itaque cum nimio vomitu et obsceno fetore --quo fuerat intromissus abscessit R Remigii

602167a

Solis namque agnoscitur vivere meritis qui tantis fulget exemplis V Remigii

602914

Praesul Remigius nobilis (...) R Remigii

602914a

Sinceritatem mentis vultus (...) V Remigii

830288

Remigius praesul meritis ortuque venustus Francorum domino gentem peperit luculentam H Remigii

830288a

Remedium praestans magnum precibus miserorum nobis perpetuum tribuat pius omne per aevum HV Remigii

830288b

Subveniat nunc magnificus nostris quoque votis aeternae patriae cives fore quo mereamur HV Remigii

830288c

Deo patri atque nato laus cum sancto spiritu sit per infinita saecula saeculorum HV Remigii

a03391

Insigne Francorum jubar qui Clodovaeum principem tuis piasti fontibus te nunc Remigi pangimus | Gens Franca mortales deos te praedicante respuit monstrante te caeli viam uni deo se consecrat | Natalis augusto die quo Christus astris prodiit infers nova victoria castris dei tot milites | Mitis sicamber verticem cervice flexa dejicit quod tradidit flammis colit et quod colebat abjicit | altissimo per te deo grates perennes solvimus qui nos tuis laboribus verbisque collustrat fide | Deo patri sit gloria par filio par flamini quo dante regnum Galliae suscepit antiquam fidem H Remigii