Francisci | Cantus Index for Office and Mass

Francisci

Francisci

Francis of Assisi

Feast date: 
Oct.4
Feast code: 
14100400

Chants related to the feast

Displaying 1 - 87 of 87 chants
Cantus ID Full text Genre Feast

100247

Regi quae fecit opera Christo confiteantur cujus in sancto vulnera Francisco renovantur I Francisci

200811

Coepit sub Innocentio cursumque sub Honorio complevit gloriosum succedens his Gregorius magnificavit amplius miraculis famosum A Francisci

200908

Cor verbis novae gratiae solliciter apponit verbumque poenitentiae simpliciter proponit A Francisci

201325

Doctus doctrinae gratia doctus experientia quae sunt perfectionis haec fratres docet omnia tam factis quam frequentia melliflui sermonis A Francisci

201403

Ductus ad loci praesulem sua patri resignat nudusque manens exsulem in mundo se designat A Francisci

201700

Excelsi dexterae gratia mirifice mutatus dat lapsis spem de venia cum Christo jam beatus A Francisci

201870

Franciscus evangelicum nec apicem vel unicum transgreditur nec jota nil jugo Christi suavius huic oneri nil levius in hujus vitae rota A Francisci

201871

Franciscus vir catholicus et totus apostolicus ecclesiae teneri fidem Romanae docuit presbyterosque monuit prae cunctis revereri A Francisci

202143

Hic creaturis imperat qui nutui subjecerat se totum creatoris quidquid in rebus reperit delectamenti regerit in gloriam factoris A Francisci

202177

Hic praedicando circuit et quem non homo docuit fit doctis in stuporem virtutum verba loquitur novumque nova sequitur militia ductorem A Francisci

202188

Hic vir in vanitatibus nutritus indecenter divinis charismatibus praeventus est clementer A Francisci

202297

Hunc sanctus praeelegerat in patrem quando praeerat ecclesiae minori hunc spiritu prophetico praevisum apostolico praedixerat honori A Francisci

202714

Jam liber patris furiae non cedit effrenati clamans se voluntarie pro Christo mala pati A Francisci

202862

Laudans laudare monuit laus illi semper adfuit laus inquam salvatoris invitat aves bestias et creaturas alias ad laudem conditoris A Francisci

202901

Laudis laudare monuit laus (...) A Francisci

203001

Mansuescit sed non penitus inprimis per languores qui captis armis caelitus ad plenum mutat mores A Francisci

203475

O martyr desiderio Francisce quanto studio compatiens hunc sequeris quem passum libro reperis quem aperuisti tu contuens in aere seraph in cruce positum ex tunc in palmis latere et pedibus effigiem fers plagarum Christi tu gregi tuo provide qui post felicem transitum dirae prius et lividae glorificatae speciem carnis praedendisti A Francisci

203589

O stupor et gaudium o judex homo mentium tu nostrae militae curus et auriga ignea praesentibus transfiguratum fratribus in solari facie vexit te quadriga in te signis radians in te ventura nuntians requievit spiritus duplex prophetarum tuis adesta posteris pater Francisce miseris nam increscunt gemitus ovium tuarum A Francisci

203610

O virum mirabilem in signis et prodigiis languores cum daemoniis quoslibet pellentem dat aurem suis avium praedicans silvestrium verbis intendentem o vitam laudabilem qua fide sic magnificat sed et multos vivificat mortuos defunctus Francisce nos caelestium fac consortes civium quibus es conjunctus A Francisci

203752

Pacem salutem nuntiat in spiritus virtute veraeque paci sociat longinquos a salute A Francisci

203830

Pertractum domi verberat plus cunctis furens pater objurgans vincit carcerat quem furtim solvit mater A Francisci

204506

Sanctus Franciscus praeviis orationum studiis quid faciat instructus non sibi soli vivere sed aliis proficere vult dei zelo ductus A Francisci

204956

Tres ordines hic ordinat primumque fratrum nominat minorum pauperumque fit dominarum medius sed poenitentum tertius sexum capit utrumque A Francisci

205080

Ut novis sancti merita remunerantur natis his nova tradit monita viam simplicitatis A Francisci

507045

Alleluia Iste est qui ante deum magnas virtutes operatus est et omnis terra doctrina ejus repleta est Al Francisci

507046

Alleluia O partriarcha pauperum Francisce tuis precibus auge tuorum munerum in caritate Christi quos cancellaris manibus te cutiens ut moriens Jacob benedixisti Al Francisci

508021

Laetabundus Francisco decantet clerus alleluia | Quem confixit novis amor verus res miranda | Mens in carne latuit novo modo splenduit sol de stella | Vir qui sic refloruit aves voce monuit semper clara | Sicut Christe docuit paupertatem tenuit pari forma Sq Francisci

600092

Amicum quaerit pristinum qui spretum in caenobio tunicula contexit contemptu gaudens hominum leprosis fit obsequio quos antea despexit R Francisci

600092a

Sub typo trium ordinum tres nutu dei praevio ecclesias erexit V Francisci

600137

Arcana suis reserans octavum tandem recipit et ad diversas gentes binos mittendos foederans humiliari praecipit et esse patientes R Francisci

600137a

Grex procidit obtemperans pastor erectos suscipit ad oscula gaudentes V Francisci

600165

Audit in evangelio quae suis Christus loquitur ad praedicandum missis hoc inquit est quod cupio laetanter his innititur memoriae commissis R Francisci

600165a

Non utens virga calceo nec pera fune cingitur duplicibus dimissis V Francisci

600327

Carnis spicam contemptus area Franciscus frangens terens terrea granum purum excussa palea summi regis intrat in horrea R Francisci

600327a

Vivo pani morte junctus vita vivit vita functus V Francisci

600531

De paupertatis horreo sanctus Franciscus satiat turbam Christi famelicam in via ne deficiat iter pandit ad gloriam et viae vitam ampliat R Francisci

600531a

Pro paupertatis copia regnat dives in patria reges sibi substituens quos hic ditat inopia V Francisci

600671

Dum pater hunc persequitur laetens dat locum irae constanter post agreditur in publicum prodire squalenti vultu cernitur putatur insanire R Francisci

600671a

Luto saxis impetitur sed patiens vir nititur ut surdus pertransire V Francisci

600677

Dum seminudo corpore laudes decantat Gallice zelator novae legis latronibus in nemore respondit sic prophetice praeco sum magni regis R Francisci

600677a

Audit in nivis frigore projectus jace rustice futurus pastor gregis V Francisci

600804

Euntes inquit in eum qui nutriet vos dominum jactate cogitatum sic fratribus erroneum praecludit et interminum callem cupiditatum R Francisci

600804a

Sit curis cor extraneum non providet in crastinum in zonis aes ligatum V Francisci

600908

Franciscus ut in publicum cessat negotiari in agrum mox dominicum secedit meditari inventum evanglicum thesaurum vult mercari R Francisci

600908a

Deum quid agat unicum consultans audit caelicum insigne sibi dari V Francisci

601125

In dei fervens opere statim ut sua vendit pauperibus impendere pecuniam intendit quae gravi suo pondere cor liberum offendit R Francisci

601125a

Quam formidante paupere presbytero recipere abjectam vilipendit V Francisci

601993

Regressis quos emiserat completur his senarius fratrum dum confirmando normam sanctus quam scripserat jussa dat Innocentius papa de praedicando R Francisci

601993a

In mea Franciscus foenerat quem dati monet ratio de lucro reportando V Francisci

602195

Sex fratrum pater septimus absorptus luce caelitus futura contemplatur inter minores minimus quis parvi gregis exitus praeclare speculatur R Francisci

602195a

Quadrans quoque novissimus culparum sibi penitus dimitti revelatur V Francisci

830096

Decus morum dux minorum Franciscus tenens bravium in te vite datur vitae Christe redemptor omnium H Francisci

830096a

Plaudat frater regnat pater concivis caeli civibus cedat fletus psallat coetus exsultet caelum laudibus HV Francisci

830096b

Temptum solo datum polo signorum probant opera ergo vivit nam adivit aeterna Christi munera HV Francisci

830096c

Pro terrenis votis plenis reportat dona gloriae quem decoras quem honoras summae deus clementiae HV Francisci

830096d

Hunc sequantur huic jungantur qui ex Aegypto exeunt in quo duce clara luce vexilla regis prodeunt HV Francisci

830096e

Regis signum ducem dignum insignit manu latere lux accedit nox recedit jam lucis orto sidere HV Francisci

830096f

Est dux fidus clarum sidus ducit relucet devia devitando demonstrando beata nobis gaudia HV Francisci

830096g

Mina gregem dux ad regem collisor hostis callidi nos conducas et inducas ad cenam agni providi HV Francisci

830098

Decus tuorum dux (...) H Francisci

830351

In caelesti collegio novus collega colitur in sanctorum rosario novellus flos producitur H Francisci

830351a

Franciscus florens gratia forma factus humilium laetus potitur gloria sortis consors humilium HV Francisci

830351b

Metit de sparso semine plenae messis manipulum fallens sub terrae tegmine nostrae salutis aemulum HV Francisci

830351c

Hic carnis supercilium legi subjecit spiritu mundum vicit et vitium se victo victor inclytus HV Francisci

830351d

Linguae manus praeambula verbo paravit semitam et amplectuntur saecula doctrinam facto proditam HV Francisci

830351e

In paupertatis praedio minorum plantans vineam ostendit magisterio vitae vivendi lineam HV Francisci

830351f

Ad aeternas divitias turbas allexit pauperum quos ad caeli delicias lingua vocavit operum HV Francisci

830351g

Vita doctrina splenduit resplendet et miraculis sic praefuit quod profuit via lucerna populis HV Francisci

830351h

Summi regis palatio doctor lota discipulos saluti privilegio Christi praemuni famulos HV Francisci

830351i

De tenebris miseriae sequaces stellae praeviae quaeramus patrem gratiae consortes tandem gloriae amen HV Francisci

830359

Plaude turba paupercula patre ditata paupere laudes propina pocula sacro depressa ubere H Francisci

830359a

Hic simplex rectus humilis pacis cultor amabilis lumen in vase fictili ardens lucens in fragili HV Francisci

830359b

Vili contentus tegmine sancto calescens flamine vicit ardorem caumata Christi dum gestat stigmata HV Francisci

830359c

Carnem mundumque conterens hostes malignos proterens auream victor meruit aureolam dum docuit HV Francisci

830359d

Pauper nudus egreditur caelum dives ingreditur spargit virtutum munera aegris profligat vulnera HV Francisci

830359e

Verorum pater pauperum nos pauperes fac spiritu consortes redde superum erectos ab interitu HV Francisci

830359f

Patri nato paraclito decus honor et gloria sint hujus sancti merita nobis aeterna gaudia amen HV Francisci

830360

Proles de caelo prodiit novis utens prodigiis caelum caecis aperuit siccis mare vestigiis H Francisci

830360a

Spoliatis Aegyptiis transit dives sed pauperis nec rem nec nomen prodidit factus felix pro miseris HV Francisci

830360b

Assumptus cum apostolis in montem novi luminis in paupertatis praediis Christo Franciscus intulit HV Francisci

830360c

Fac tria tabernacula votum secutus Simonis quem hujus non deseruit numen vel omen nominis HV Francisci

830360d

Legi prophetae gratiae gratum gerens obsequium trinitatis officium festo sollemni celebrat HV Francisci

830360e

Cum reparat virtutibus hospes triplex hospitium et beatarum mentium cum templum Christo consecrat HV Francisci

830360f

Domum portam et tumulum pater Francisce visita et Evae prolem miseram a somno mortis excita HV Francisci

830360g

Patri nato paraclito decus honor et gloria sint hujus sancti merita nobis aeterna gaudia amen HV Francisci

g02364

Alleluia Hic Franciscus pauper et modicus caelum dives ingreditur hymnus caelestibus honorabitur Al Francisci

g02901

Alleluia o patriarcha pauperum Francisce tuis precibus auge tuorum numerum in caritate Christe quos cancellatis manibus caecutiens ut moriens Jacob benedixisti. Al Francisci